Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum baptismus flaminis et sanguinis suppleat vicem baptismi aquae

QVAESTIO VIII. Vtrum baptismus flaminis & sanguinis suppleat vicem baptismi aquae. Thom. 3. q. 66. ar. 11. & 1u.

POSTEA quaeritur vtrum baptismus flaminis & sanguinis suppleant vicem baptismi aquae. Et videtur quod non. Primo de baptismo flaminis, quia si suppleretvicem baptismi tunc iustificatus per fidem & contritionem non esset baptizandus, consequens est falsum, vt patet ex praecepto Ioannis tertio, nisi quirenatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, &c. ergo & antecedens.

Item si fides propria, & deuotio fufficeret ad salutem adulto sine baptisino aquae, eadem ratione, vt videtur sufficeret etiam paruulo ad salutem fides & deuotio aliena, quia sicut in adultis requiritur fides propria, ita in paruulis sufficit aliena, sed paruuli non possunt iustificari per fidem alienam sine sacramento, ergo nec adulti per fidem propriam, & tamen iste vocatur baptismus flaminis, quare &c. Minor probatur per illud ae dicit Augu. lib. de fide, ad Petrum. Et recitatur de conse. dist. 4. firmissime tene paruulos qui vel in vteris matrum viuere incipiunt & ibi moriuntur, vel de matribus nati sine sacramento baptisini de hoc seculo transierunt aeterno supplicio puniendos.

Item probatur de baptismo sanguinis quod non suppleat vicem baptismi fluminis, quia maioris efficaciae est virtus passioni Christi quam fi charitas suscipientis martyrium pro Christo sed baptismus aquae habet virtutem ex passione Christi, vt habetur Rom. 6. vbi dicitur: Consepulti enim sumus cum illo per baptisinum in mortem. martyrium vero ex charitate suscipientis, sicut dicit Apost. I. Cor. 13. Si tradidero corpus meum ita vit ardeam, charitatem autem noi habuero, nihil mihi prodest: ergo videtur quod efficacia martyrij non attingit ad efficaciam bapus mi, & ita non perfecte supplet vicem eius.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. lib. 4. de baptismo. Et recitatur de cons. dist. 4. baptismi vicem aliquando supplere passionem, de latrone illo baptizato cui dictum est, Hodie mecu eris in paradiso: beatus Cyprianus non leue documentum assumit, quod etiam atque etiam considerans non tantum passionem pro nomine Christi susceptam id quod baptismo deerat posse suppleri, sed etiam fidem & conuersionem cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest.

RESPONSIO. Tria sunt videnda. Primum est de distinctione baptismi. Secundum de comparatione eorum. Tertio ex his apparebit propositum.

Quantum ad primum sciendum est quod loquendo proprie & simpliciter de baptismo solum est vnus baptismus qui fit in aqua cum determinata forma verborum, & est sacramentum de quo dicit Apost. Ephes. 4. Vnus dominus, vna fides, vnum baptisma Si vero aliquid aliud dicatur baptismus hoc non est proprie & simpliciter, sed per attributionem, sicut vrina, medicina, dieta dicuntur sana per attributionem ad sanitatem animalis: quia vrina est signum sanitatis, medicina causa efficiens, dieta causa conseruans: & per huc modum aliquid dicitur baptismus, quia signum est veri baptismi, & sic diluuium dicitur baptisimus propter saluationem fidelium, & submersionem malorum per diluuium factam, quae significat ablutionem vitiorum & liberationem a potestate daemonum quae vere fit in baptismo. Propter eandem rationem submersio Aegyptiorum in mari rubro, & l beratio populi Dei, baptismus dicitur ab Apost. 1. Corin. 10. vb dicitur: Patres nostri omnes in Moyse baptizati sunt in nube & in mari. similiter quaedam ablutiones ve le. baptismata hoc me do dici possunt, vt aqua lustrationis, & quaedam similia. Dicitu enim aliquis baptismus, quia est dispositio praeparans ad baptismum nostrum: vt baptismus Io. Et de istis raro loquuntur doctores praeter Damascenum, qui cum his quae dicta sunt & dicentur assignat nouem genera baptismatum. Alio modo dicitur aliquid baptismus secundum proportionem ad effectum ver baptismi, & sic baptismus poenitentiae vel flaminis, & baptismus. sanguinis de quibus loquitur hic Magister & glossa super illud Hebr. 6. baptisinatum doctrinae. dicit quod est baptismus aquae, poe nitentiae & sanguinis: quia sicut effectus baptismi est mundatio culpae & ablatio poenae, sic per poenitentiam & martyrium remittitur culpa & poena simpliciter vel in parte. simpliciter vi in martyrio, & in parte vt in poenitentia, quando susceptionem sacramenti baptismi excludit casus necessitatis non contemptus religionis. Et de martyrio quidem sic: non minus operatu passio Christi ad salutem in eo qui ei conformatur secundum realem susceptionem quam in eo qui conformatur ei solum secundum figuralem repraesentationem, sed in martyrio suscepte pro Christo martyr conformatur Christo passo quantum ad realem passionis susceptionem, in baptismo autem solum conformamur ei quantum ad figuralem repraesentationem, ergo nor minus operatur ad salutem martyrium, quam basptismus aquae. De poenitentia autem quae dicitur baptismus flaminis in quantum cor hominis mouetur a spiritu sancto ad credendum & diligendum Deum & poenitendum pro peccatis, similiter patet quod pe eam dimittitur culpa, dicente scriptura Sap. II. dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. & sic martyrium & poenitentia dicuntur baptismata, & sic patet primum.

Quantum ad secundum, scilicet de comparatione ipsorum sciendum est quod possunt comparari quantum ad duo secundum duos effectus baptismi qui sunt liberatio a malo & adeptio boni. Liberatio autem a malo est triplex secundum quod est tri plex malum, culpa, poena, & sequela.

Quantum ad liberationem a culpa melior est baptisinus fla¬ minis & poenitentia, quam baptismus fluminis & sanguinis, non quia plenius tollit culpam. sed quia crebrius tollit eam. Potes enim iterari, non autem martyrium, vel baptisini sacramentum. Ex quo potest sic argui, existente morbo iterabili melius est remedium iterabile, quam non iterabile, sed morbus peccati saltem actualis est iterabilis, & remedium eius quod est poenitentia, seu baptismus flaminis similiter est iterabile, non antem martyrium, vel baptismus aquae, ergo &c. Ista tamen ratio non videtur concludere de martyrio, quia in martyre post martyrium peccatum non est iterabile, eo quod exiuit statum peccandi.

Quantum autem ad liberationem a malo poenae baptismus aquae melior est, quia perfectior est quam poenitentia, eo quod tollit omnem poenam culpae debitam quod non facit poenitentia. Martyrium vero etsi tollit omnem poenam, non tamen aeque leuiter. Ex quibus potest sic argui, illud remedium est melius, quod est perfectius & leuius, sed respectu mali poena baptismus fluminis est perfectius remedium quam baptismu. flaminis, est etiam leuius quam martyrium, vt patet ex iam dictis, ergo &c.

Quantum ad liberationem a malo sequelae praeualet martyrium caeteris duobus, quia post baptismum aquae & poeniter tiae possibile est recidiuum. Sed post martyrium non, sed hoc est per accidens, quatenus martyrium facit exire de hoc mundo Si autem comparentur quantum collationem boni, sic simpliciter dicendum quod martyrium aliis duobus praeeminet. Quod patet sic, illud praeeminet in collatione boni, in quo confertur abundantius gratia, quae est principium merendi, & in quo clarius relucet opus maioris meriti, & quod perducit celerius ad donum maioris praemij, sed ista sunt in martyrio respectu aliorum duorum, ergo &c. Minor probatur, quia in martyrio datur abundantior gratia, quam in baptismo vel poenitentia, si martyr eam prius non habebat, vel augetut amplius si eam prius habebat. Alioquin Deus deficeret in necessariis, quum maior gratia sit necessaria ad difficiliorem actum. Gratia autem & charitas commensurantur, quum sint idem, vel inseparabiliter concomitentur se. Ad martyrium autem requiritur maxima charitas, dicente Domino Ioannis 15. Maiorem hanc dilectionem nemo haber, &c. ergo requiritur maior gratia, reluce etiam in eo opus maioris meriti. Tum quia de se est difficilius, quia finis terribilium mors, vt secundo Ethicorum, tum quia procedit ex maiori charitate, vt itatim allegatum est, perducit etiam celerius ad donum maioris praemij, quia per martyrium homo statim euolat, non sic autem per baptismum & poenitentiam: baptizati etiam & poenitentes recipiunt solum praemium essentiale quod dicitur aurea Martyr vero praemium essentiale & accidentale, quod dicitur aureola, quare &c. & sic patet secundum

Ex his patet tertium, quod principaliter quaeritur, scilice qualiter baptismus flaminis & sanguinis supplent vicem baptismi aquae: quia in illo solo supplent vicem baptismi flumiuis, qui est verus & simpliciter baptismus, in quo rationem & nomen baptismi participant; sed baptismus flaminis & sanguinis non participant nomen & rationem baptismi inquantum baptismus est sacramentum, sed inquantum habent similem effectum in ablutione culpae, & in dimissione poenae simpliciter ve in parte, vt dictum fuit, ergo non supplent vicem baptismi quantum ad aliquid sacramentale, sed solum quo ad effectus praedictos: & quia baptismus est sacramentum necessitatis, vt habeatur in voto quo ad omnes, & vt suscipiatur in actu quando articulus necessitatis susceptionem non impedit, ideo iustificatus baptismo flaminis adhuc tenetur baptizari bapismo fluminis, non propter remedium quo non indiget, sed propter praeceptum diuinum, & vt suppleatur in eo quod sacramentale est & exterius, & in ritu baptismi, & interius in collatione characteris. Baptismus enim institutus est non solum in remedium personae contra culpam, sed etiam propter vtilitatem publicam distinctionis & conformiratis membrorum ecclesiae. Vnde Ioannes baptista quamuis sanctus, dixit Christo Matth. 3. ergo a te debeo baptizari. & Cornelio iam iustificato dicit angelu Actuum io. de Petro qui eum debebat baptizare, hic dicet tibi quid te oporteat facere.

Per hoc patet responsio ad primum argumentum.

Ad secundum dicendum quod baptismus flaminis non habet locum in paruulis, sed tantum in adultis, plus enim vale adulto fides propria quam puero fides aliena: vnicuique enum? potest valere fides sua per modum meriti saltem de congruo sed fides aliena nunquam sine aliquo signo exteriori quod esse sacramentum vt nunc est baptismus, & in lege veteri circuncisio, vel haberet quasi vim sacramenti, vt ante legem aliqua exterior protestatio quae saltem declarabat facientem agere in fide ecclesiae, vt dictum fuit, prius distinctione prima, quum age retur de remedio paruulorum.

14 Ad tertium dicendum quod martyrium non solum habet efficaciam a charitate patientis, licet illa requiratur secundum quod dicit Apostolus, sed ex causa patiendi, & ex conformitat. ad passionem Christi, propter quae virtus passionis Christi aeque plenius communicatur martyrio, sicut in baptismo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8