Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis V. in generali & speciali.

POST hoc sciendum est. Superius determinaui magister de baptismo secundum se, & per compai rationem ad suscipientes, hic determinat de eodem per comparationem ad ministros conferentos. Et diuiditur in duas partes. Quia primo determinat de ministris. Secundo de vsu & solennitate, distinct. 6. Nunc quibus liceat baptizare. Prima diuiditur in tres. Primo enim ostendit quando possit a bonis & a malis dari baptismus. Secunde assignat rationem. Tertio mouet dubium circa potestatem ministrorum, & soluit. Secunda ibi, quia ministerium tamem habent. Tertia ibi, hic quaeritur quae fit potestas. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali autem sic procedit. Et proponit primo quod baptismus a bonis & malis ministris dari potest, & aeque datur al vtrisque. Non enim peior baptismus datur a malo quam a bono, nec melior a bono quam a malo, nec majus, nec minus, sed aequale munus datur in baptismo, & a bono & a malo, quia non est hominis munus, sed Dei: & id pluribus aucto ritatibus confirmatur. Postea dicit quod huius tota ratio est, quia baptismus non est eorum, sed Christi. Christi enim in baptizando ministerium tantum habent: potestatem autem Chiistus retinuit, vnde non dicitur baptismus Petri vel Pauli, sed Christi: potuit tamen potestatem baptizandi dare hominibus, sed noluit ne tot essent baptismi quot homines & ne homo in homine spem poneret, quod auctoritatibus confirmat. Vitimo quaerit quae sit illa potestas quam Christus potuit dare hominibus, & non dedit. Et respondet magister secundum quosdam quod potestas dimittendi peccata. Contra quod obiicitur, quod potestas qua Deus dimittit peccatum est idem quod Deus, ergo non potuit creaturae dare hanc potestatem. Item si potestas dimittendi peccata potuit & potest communicari creaturae, ergo & potestas creandi. Et respondet magister ad primum quod potestas dimittendi peccata, quae creaturae posset dari, esset potestas cuiusdam cooperationis, vt sicut creatura cooperatur Deo in exteriori mundatione per modum ministerij, ita posset cooperari in interiori. Ad secundum respondet quod potestatem creandi potest creaturae communicare non ita quod esset per auctoritatem, sed per ministerium, quae tamen opinio a modernis non tenetur. Et in hoc terminatur sententia lectionis, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum