Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum a malis ministris possit conferri verus baptismus

QVAESTIO PRIMA. Vtrum a malis ministris possit conferri verus baptismus. Thom.3. 4. 64. ar. 5. &ql. art. 9.

IACA distinctionem istam primo quaeritur dministro baptismi. Et secundo de potestate Christi baptismum instituentis. Quantum ad primum primo quaeritur vtrum a malis ministris possit con& ferri verus baptismus, & secundo vtrum peccent baptizando. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod a malis ministris non possit conferri verus baptismus, quia sicut ad baptismum requiritur forma & materia, ita & minister. Sed materia indebita vel forma euacuat sacramentum, ergo similiter minister indebitus, sed minister malus est minister indebitus, dicente Augustino. Iustos oportet esse tanti iudicis ministros, igitur &c. a Item membrum aridum non participat actionem corporis sed baptizare est quaedam actio corporis mystici, ergo malus minister quum sit membrum aridum istam actionem exercere non potest.

CONTRA est quod dicit Augustinus in litera, non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam, quia columbam atCendo, per quam mihi dicitur: hic est qui baptizat.

RESPONSIO. Sciendum est quod differt hominem esse bonum hominem bonitate moris, quae est bonitas simpliciter, de qua communiter loquuntur homines, & esse bonum artificem, quae est bonitas secundum quid, & cum additione. Aliquis enim est bonus artifex, puta faber, qui non est bonus simpliciter, & econuerso aliquis est bonus homo simpliciter, qui non est bonus faber, sed malus. Hae enim duae bonitates se ha¬ bent per accidens adinuicem, ita quod non licet in his ex diuisis inferre coniunctum, vel ex coniunctis diuisum: vt si dicatur, iste est bonus & faber, ergo est bonus faber, vel si dicatur iste est bonus faber, ergo est bonus, & est faber, non sequitur, sed est fallacia accidentis omnino. Sic est de bonitate ministri inquantum est minister, & de bonitate hominis, quae est bonitas simpliciter.

Dicendum ergo quod a malo ministro, qui est malus inquantum minister nullum verum sacramentum potest conferri, a malis tamen hominibus simpliciter potest verum sacramentum conferri sicut a bonis. Primum patet sic: nullus est malus minister nisi sit defectuosus in aliquo ad ministerium suum pertinente, sed defectus eorum quae requiruntur ad ministerium euacuat sacramentum, ergo a malo ministro non potest conferri verum sacramentum. Maior patet, quia quum malum sit priuatio & defectus alicuius rei debitae, non potest esse malus minister, nisi cui deficit aliquid pertinens ad suum ministerium. Minor probatur, quia ad ministerium cuiuscunque artificij non concurrunt in generali nisi tria ex parte ministri, scilicet scire, velle, seu intendere, & posse, ergo non est malus minister, nisi qui est defectuosus in aliquo istorum, sed quocunque istorum deficiente nullum est sacramentum, quia si omnino nescit baptizare, aut non intendit. aut non potest proferre verba, quia mutus, aut immergere, quia mancus, nihil fit, ergo a malo ministro qui est malus inquantum minister, non potest conferri baptismus, nec aliquod sacramentum. hoc autem intelligendum est quando est malus & defectuosus simpliciter in his quae requiruntur de necessitate ad ministerium, quia si sit in talibus defectuosus non simpliciter, sed secundum quid (vtpote quia nescit ita bene, sicut alius, qui est melior clericus, vel magis expertus, vel non potest ita bene formare verba, quia blesus, vel quia linguae latinae ignarus sicut ille de consec distin. 4. retulerunt qui dicebant, baptizo te in nomine patria, &c. Nihilominus esset verum sacramentum, quia defectus secundum quid, non tollit effectum simpliciter.

Secundum patet . s. quod a malis hominibus malitia moris potest conferri verus baptismus, primo quia ea quae sunt de pertinentibus ad sacramentum maximae necessitatis debent esse communissima & notissima, sed baptismus est sacramentum maxima necessitatis, potissime quantum ad paruulos, qui non habent aliud remedium suae salutis. Bonitas autem moralis quae est per gratiam non est communissima & notissima, sed est valde rara & ignorata, ergo non requiritur in ministro baptismi. Secundo quia illud quod consistit in opere operato non vitiatur ex demerito operantis, si tamen concurrant quae sunt de necessitate operis, sed omne sacramentum consissit in opere operato, ergo non vitiatur ex malitia vel demerito ministri operantis, dummodo concurrant quae sunt de necessitate operis, & hoc est quod dicit Aug. super Ioan. par. I. Homel. 5. & recitatur de consec. d. 4. can. ego dico, & nos dicimus omnes, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros, vt sint ministri justi si volunt, si autem nolunt esse iusti qui in cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo s. dicit spirit. sanctus, hic est qui baptizat. Et idem habetur eadem distinct. can. Romanus pontifex, cum pluribus aliis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod malus homo est debitus minister sacramenti si habeat ea quae pertinem ad ministerium quantum ad hoc quod confert verum sacramentum. Est tamen indebitus quoad se, quia talis administratio non est ei ad meritum sed potius ad peccatum. Istud tamen non euacuat sacramentum, sicut ex parte materiae non euacuatur sacramentum propter immunditiam aquae.

Ad secundum dicendum quod malus homo est membrum aridum in his quae pertinent ad meritum: & ideo non meretu, conferendo sacramentum: non est tamen membrum aridum in his quae pertinent ad ministerium si concurrunt in ipso ea quae sunt de necessitate ministri: & hoc sufficit ad hoc quod cor verum sacramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1