Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum malus minister baptizando peccet
AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod malbaptizando non peccent. Quia qui consentit peccanti peccat, sed adultus recipiens baptismum consentit baptizanti, & similiter offerens paruulum ergo si malus baptizans peccaret, adultus ab ips recipiens baptismum, vel offerens paruulum peccaret, sed istud est falsum, vt patet per Augustinum in litera, qui dicit: non timeo adulterum, nec homicidam, &c. Esset autem timendus si recipiens ab eo baptismum peccaret, igitur &c.
2 Item omnis homo & omnis mulier fidelis potest baptizari sed actus ita communis non videtur requirere conditionem strictissimam, quae est bonitas vel sanctitas. ergo &c.
IN CONTRARIVM arguitur, qua peccator ministrans alia sacramenta peccat, sed baptismus non est minoris digni tatis caeteris sacramentis, ergo peccatores baptizantes peccant
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, vtrum mali baptizando peccent. Secundum est vtrum recipientes ab eis baptismum peccent.
Quantum ad primum dicitur communiter quod mali baptizando vt ministri & cum solennitate, peccant. Secundo diciturc baptizando in casu necessitatis & absque solennitate, non peccant. Ratio primi est duplex. Prima est, quia irreuerentia sacramentorum videtur esse mortale peccatum, sed mali conferendo sacramentum solenniter irreuerentiam faciunt sacramente est enim irreuerentia, quum vasa sanctitatis tractantur ab immundis, &c. Confirmatur hoc per dictum Diony. in ecclesiastica Hierarchia, qui dicit quod immundis sacra symbola & signa sacramentalia tangere nephas est. Secunda est, quia minus malum fuit, vt videtur, ad sa. ve le accedere cum immunditia prohibita a lege, quam accedere ad sacramenta nouae legis cum immunditia conscientiae, sed primum fuit peccatum mortale: ergo & secundum. Minor probatur per illud quod dicitur Leuit. 2 Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt in quo est immunditia peribit coram Domino. Idem dicunt canones 1. q. 1. can. remissionem peccatorum. vbi dicitur quod quamuis sacramenta in modum lucis ab immundis contaminari non possint, ipsi tamen perniciose habent, quanquam aliis salubriter & vtiliter administrent: & 4. q. capit. pe Esaiam. dicitur quod sacramenta obsunt indignem tractantibus prosunt tamen per eos digne sumentibus. Ratio secundi assignatur talis, quia qui baptizat in casu necessitatis & absque sosennitate non baptizat vt minister, sed sicut vetula baptizaret. Et ideo nihil videtur agere indebitum contra ministerium, excusat etiam eum casus necessitatis.
Alij dicunt quod in nullo casu potest malus minister baptizare, quin baptizet vt minister, & per consequens peccet, uec excusat eum aliquis casus necessitatis. Quod probant sic, quod solus minister facere potest, non potest quis facere nisi vt minister sed administrare quodcunque sacramentum non potest nisi minister ille tantum, scilicet qui ex ordinatione diuina est minister, quia minister, est de necessitate sacramenti, sicut materia & fol ma, ergo nullus potest ministrare quodcunque sacramentum, nisi vt minister: & ideo quicunque baptizat si est verus baptismus, oportet quod sit minister veri baptismi, & baptizet vt minister, licet non baptizet cum solennitate instituta ab ecclesia. solennitas enim non dat ei esse ministrum, sed est signum ministerij sui: es quo probant secundo, quod nullus casus necessitatis excusat eum: dicunt enim, quia casus euitabilis non est casus necessitatis excusans a peccato, quia non tollit rationem voluntarij, sed talis est casus noster, quia si incumbat alicui baptizare puerum morientem, & sibi conscius alicuius peccati mortalis in potestate eius est habere displicentiam de peccato illo, & tunc potes sine scrupulo puerum baptizare, ergo casus talis necessitati. non excusat baptizantem quin peccet, & sine dubio securum esset sic facere, sed durum est dicere quod ad hoc teneatur, quia talis necessitas & causa vrgens potest imminere quod baptizanti non occurit memoria cuiuscunque peccati sui, nec vacat ei conscientiam tunc scrutari.
Quantum ad secundum scilicet vtrum recipientes baptismum a malis peccent. Dicendum est quod aut minister malus est praecisus ab ecclesia sicut haereticus vel excommunicatus, aut non Si sit praecisus, aut paruulus est baptizandus, aut adultus. Si paruulus non peccat, quum non habeat vsum liberi arbitrij, sed offerens ipsum peccat in illo casu in quo adultus peccaret offerendo seipsum. Si autem sit adultus, aut latet eum probabilite instrumentum esse praecisum, tunc non peccat, quia talis ignorantia eum excusat. Si vero non latet eum, tunc peccat mortaliter recipiendo ab eo baptismum. Cuius ratio est, quia eodem praecepto quo praecipitur excommunicato vel cuicunque al ecclesia preciso ne se ingerat diuinis praecipitur cuilibet alteri ne communicet cum eo in eisdem, sed praecisus ingerendo se ad administrationem diuinorum peccat mortaliter, faciens contra praeceptum ecclesiae, ergo recipiens ab eo sacramentum peccat faciendo contra idem praeceptum: & hoc est intelligendum nisi in casu extremae necessitatis, qui non potest ab ecclesia prohiberi, in quo casu quisque potest recipere baptismum a quocunque Pagano, Iudaeo vel haeretico.
Si autem minister non est praecisus, sed est tantum peccato non peccat recipiens ab eo baptismum, quia si aliquo modo peccaret, hoc non esset nisi quia videtur inducere ad peccandum, petendo ab eo sacramentum quod ille non potest conferre nisi pec¬ cando. Sed istud non oportet, quia quum malus minister possit in momento poenitere de peccato comisso, probabiliter ignoratur ab eo qui petit baptizari, an ille poenituerit an non, & in talibus semper est melior pars supponenda, quia siue poenituerit siue non, petens baptismum non inducit eum ad peccandum, quum iste solum petat ius suum, & ille si vult potest sine peccato exhibere.
Si vero minister esset adeo malus, quod nollet eum sine pecunia baptizare, nullo modo pro baptisino esset sibi pecunia danda, quia hoc est simoniacum, & non sunt facienda mala, vt eueniant bona, vt dicitur Rom. 3. Et in hoc casu si sit adultus, & non habeat alium qui eum baptizet, sufficit ei fides & contritio ad salutem. Nec debet baptizare seipsum, quia nullum esset sacramentum, eo quod sicut in generatione corporali alius est generans necessario, & alius qui generatur sic in generatione spirituali, quae est baptismus, alium oportet esse eum qui generatur, & alium quigenerat. Vnde quod dicit Innocentius tertius de quodam Iudaeo, qui baptizauerat seipsum, quod si continuo decessisset, ad patriam protinus euolasset: intelligendum ess quod hoc fuisset non propter virtutem sacramenti, quod nullum fuit, sed propter fidem & deuotionem quam habuit, maxime quum exposuerit se periculo mortis, quum inter Iudaeos existens seipsum baptizauerit, vt recitatur extra de baptisino, & eius effectu, capitulo debitum.
Si autem sit paruulus quem sacerdos non vult baptizare nisi pro pecunia, tunc puer baptizandus est ab offerente si sit necessitas. Alioquin reseruandus est, quousque inueniatur minister, qui eum gratis baptizet. Si autem sit necessitas, & offerens non habeat aquam, neque consecratam, neque non consecratam nisi emat eam a sacerdote qui eam ratione consecrationis vult plus vendere quam valeat: tunc dicendum est quod offerens non debet eam plus emere ratione consecrationis, quia hoc esset simoniacum, sed potest aquam, vt aqua est (quia talis sufficit ad baptismum) quantumcunque care emere ratione suae indigentiae & necessitatis, quia etiam in caeteris rebus augetur pretium propter indigentiam hominum.
Ad primum argumentum dicendum quod consentiens peccanti inquantum peccans est, peccat, baptizans autem non peccat, quia baptizat. (Alioquin omnis baptizans peccaret) sed peccat ratione praecedentis peccati. in quo perseuerans immiscet se sacris actionibus, recipiens autem baptismum consentit baptizanti solum inquantum est baptizans, & non inquantum est in praecedenti peccato perseuerans, & ideo non peccat, nisi baptizans esset ab ecclesia praecisus, in quo casu peccaret veniendo contra praeceptum ecclesiae.
On this page