Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Christus potuit dare hominibus potestatem dimittendi peccata

QUAESTIO QVARTA. Vtrum Christus potuit dare hominibus potestatem dimittendi peccata. Thom. 3. q. 64. art. 4.

SECVNDO quaeritur vtrum Christus potuit dare hominibus potestatem dimittendi peccata. Et arguitur quod sic, quia plus est expellere daemonem a corpore hominis, quam peccatum ab anima. Sed Christus potuit dare hominibus, & dedit potestatem expellendi daemones, vt dicitur Lucae 4. ergo potuit dare potestatem dimittendi peccata.

Item Ioan. 20. Dicit Christus discipulis suis, accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, ergo dedit discipulis potestatem dimittendi peccata.

INCONTRARIVM arguitur, per illud quod dicitu in euangelio: Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? sed illud quod competit soli Deo non potest communicari puro homini, ergo &c.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sun duo. Primum est, quam potestatem Christus potuit communicare hominibus. Secundum est, quam potestatem eis communicauit.

Quantum ad primum sciendum est quod Christus non potuit communicare hominibus potestatem auctoritatis, quia illa non fuit eius nisi inquantum Deus. Nec potuit ipsi communicari inquantum homo erat (vt dictum est) multominus ergo potuit communicari homini puro. De potestate autem excellentiae quae sibi communicata fuit, tenetur communiter quod eam hominibus communicare potuit, sed non decuit. Primum probatur sic: Quicquid communicatum est Christo inquantum est homo potest communicari homini puro: sed praedicta potestas fuit communicata Christo inquantum erat homo, ergo potuit communicare homini puro. Minor patet, sed maior probatur, quia Deus potest naturae humanae communicare omne illud cuius ipsa capax est, sed natura humana capax est omnis perfectionis, quae communicata est Christo secundum humanam naturam. Alioquin nor fuisset ipsi communicatum si natura non fuisset capax, ergo &c. Potuit ergo secundum hanc opinionem communicare alicui puro homini quod meritum eius baptismo efficaciam tribueret, quod baptismum institueret, quod sine baptismo efficaciam tribueret, quod baptismum institueret, quod sine baptismo effectum baptismi tribueret, & quod ad inuocationem nominis eius tribueretur baptismus. Istud tamen non decuit, ne seruus in seruo poneret spem salutis. Et ne multiplicaretur baptismus secundum multitudinem ministrorum. In hoc autem dicto est vnum solum dubium, scilicet an potuerit alicui puro homini conferri quod meritum eius tribueret efficaciam sacramentis hoc enim non videtur possibile, nisi dicatur quod pura creatura potuerit pro toto humano genere satisfacere. Cuius ratio est, quia cum sacramenta sint sufficientia remedia nostrae iustificationis, nullius personae meritum potest efficaciam tribuere sacramentis, nisi quae potuit satisfacere pro omnibus peccatis. Si ergo illud primum potuit communicari alicui puro homini, videtur quod & secundum. Quid tamen sit verum circa hoc dictum est libro tertio distinctione vigesima.

Quicquid tamen sit de hoc, patet quod Christus non communicauit hominibus nisi potestatem simplicis ministerij ad dispensandum sacramenta quae ipse instituit sicut Apo dicit prim; Cor. 5. Sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. Et hoc dicit Aug. super Ioan. homilia 5. Et habetur in litera: quid nouerat Io. bap. dominum, quid vero non nouerat potestatem baptismi dominici in nullum hominem a domino transituram, sed ministerium. In quo apparet secundum quod fuit propositum.

Ad primum argumentum dicendum quod Christus non dedit discipulis potestatem eiiciendi daemones per modum auctoritatis & quasi virtute propria, sed solum per modum ministerij orando & inuocando nomen Christi.

Ad secundum dicendum quod illud Ioan. 20. quorum remiseritis peccata, &c. intelligitur solum de ministerio collato discipulis in administratione sacramentorum.

Argumentum autem in oppositum loquitur de potestate auctoritatis quae nulli homini puro communicari potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4