Praeambulum
Praeambulum
NVNC quibus liceat baptizare. Superius magiste determinauit de baptismo per comparationem ad ministros. Hic determinat de eo quantum ad vsum & solennitatem. Et diuiditur in quatuor partes.
Primo determinat vsum sacramenti baptismi quantum est ex parte baptizantium. Secundo quantum est ex parte baptizatorum. Tertio quantum ad ipsius sacramenti veritatem. Quarto quantum ad ritum sacramenti. Secunda ibi, II. lud etiam ignorandum non est. Tertia ibi, Quaeri etiam solet si corrupte. Quarta ibi, agnoscendum ess. Prima diuiditur in duas. Primo determinat de baptizantibus quantum ad gradum, quantum ad vsum, & quantum ad fidei meritum. Secundo obiicit contra praedicta & soluit. Secunda ibi, Sed tamen nonnulli doctorum. Secunda pars principalis in qua determinat de vsu baptismi quantum ad baptizatos diuiditur in duas partes. Primo determinat veritatem. Secundo ponit quandam obiectionem, & soluit. Secunda ibi, Si vero opponitur de Hieremia. Tertia par principalis in qua determinat vsum quantum ad veritatem ipsius sacramenti diuiditur in quatuor secundum quatuor quae circa haec inquirit. Secunda incipit ibi, Praeterea sciendum est, vt dicit Leo Papa. Tertia ibi, Solet etiam quaeri de illo. Quarta ibi, Illud etiam non te moueat. Quarta pars principalis in qua determinat ritum sacramenti diuiditur in tres partes. Primo determinat ritum sacramenti quoad tempus, Secundo quantum ad responsionem patrinorum. Tertio quantum ad catechismum & exorcismum. Secunda ibi, Porro cuncti ad baptismum venientes. Tertia ibi, Illa autem interrogatio & responsio. Et in hoc terminatur diuisio lectionis & sententia in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister. Et proponit primo quod solum sacerdotibus competit ex officio baptizare. Non sacerdotibus vero non comperit nisi necessitate cogente: in quo casu & laicis, & mulieribus permittitur baptizare. Subdit autem quod baptizati ab haereticis si iuxta formam ecclesia baptizati sunt, rebaptizandi non sunt, quia verum suscipiunt sacramentum, quamuis non sacramenti effectum, quod auctoritatibus confirmat. Deinde obiicio in contrarium auctoritate Cypriani qui dicit, quod ab haereticis non possit tradi baptismus, & ab eis baptizatos rebaptizandos esse. Magister autem determinat hoc esse verum de his qui praeter formam ecclesiae baptizantur ab eis. Et dicit Cyprianum hoc quod dicit ex ignorantia dixisse, & non in hoc verum sensisse, sed secundum Augustinum eius ignorantia fuit purgata. Et de trina im¬ mersione subdit quod trina immersio propter mysterium trinitatis fit. Deinde quaeritur vtrum in materno vtero posset aliquibaptizari. Et determinat magister quod non, quia non potest aliqui renasci antequam sit natus. Postea obiicit in contrarium de Ioar ne Baptista & Hieremia, qui fuerunt in vtero sanctificati. Et respondet quod ista sanctificatio fuit praeter legem communem. Ei adducit Aug. ambigue loquentem qualis fuit sanctificatio loannis. Et vtrum in eo fuerit acceleratus rationis vsus, an non. Dein de quaerit si corrupte proferantur verba, quae sunt forma baptismi, vtrum sit baptismus. Et respondet quod corruptio proueniens ex ignorantia proferentis verba, baptismum non vitiat. Quod auctoritatibus confirmat. Postea quaerit vtrum sint baptizandi illi de quibus dubitatur, vel ignoratur vtrum sint baptizati. Et determinat quod sic. non enim videtur iteratum, quod collatum esse nescitur. Deinde quaerit vtrum sit baptizatus, ar non ille qui ioculando immergitur, inuocato nomine trinitatis Et respondet Magister quod non, quia haec intentio fuit ioculandi & non baptizandi. Et ideo non est baptizatus. In baptismo eiim & in aliis sacramentis sicut debita forma seruanda est, ita intentio illud celebrandi est habenda. Postea dicit quod paruuli qui ad baptismum deferuntur spe commodi temporalis verum baptismum recipiunt. Deinde dicit quod in Pascha & in Pentecoste id est, in Sabbato vtriusque solennitatis debet sacramentum baptismi celebrari, necessitate tamen vrgente, vel periculo potes omni tempore dari baptismus. Deinde dicit quod venientes ad bptismum, si sint adulti debent per seipsos fidem suam profiter & exprimere: paruuli autem & alij qui non possunt per se loqui, possunt baptizari aliis pro se loquentibus, seu confitentibus. Quaerit etiam ex quo sensu dicatur pro paruulo, credo, vel fidem peto. Et dicit quod respondetur pro paruulo credere, vel fidem habere, & fidem petere, propter fidei sacramentum, quod suscipere praesto est. Quaerit etiam ex quo sensu respondetur pro paruulo, credo in Deum patrem, &c. Et quomodo pro ipse respondeatur omnibus diaboli pompis abrenunciare. Et respor det quod in susceptione baptismi respondetur pro paruulo, quo? quum ad maiorem aetatem: vel legitimam venerit pompis diaboli renunciabit, & sanam fidem tenebit. Et subdit quod hasponsione tenetur paruulus, pro quo fit sponsio, & non ipsi qui spondet. Si tamen diligenter & solicite se habeat circa eum quia a patrino exigitur diligens solicitudo. Vitimo dicit quod ante baptismum catechismus sit, id est, instructio per quam baptizandus instruitur de symbolo, & fidei rudimento. Exorcismus vero est adiuratio per quam adiuratur diabolus, vt repellatur. Vndin eo dicitur, exi immunde spiritus. Subdit etiam quod catechismus & exorcismus sunt neophytorum, vel ad fidem nupe conuersorum. Et dicit quod magis dicuntur sacramentalia quam sacramenta, & praecedunt baptismum, non de necessitate, quia sine eis potest fieri & esse baptismus. Sed baptizandu per catechismum in fide instruitur, per exorcismum diaboli potestas in eo irritatur vel prohibetur. Et in hoc terminatur sententia lectionis, &c.
On this page