Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquis possit sanctificari ante natiuitatem ex vtero

QVAISTIO PLIHA. Vtrum aliquis possit sanctificari ante natiuitatem ex vtero. Thom. 3. q. 17. &q. 68. art. 1. ad 3.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus Primum est de sacramento baptismi ex parte baptizati, & baptizantis. Et secundum de sacraamentalibus adiunctis, videlicet de catechismo & si exorcismo. Circa primum quaeritur de duobus Primum est, vtrum aliquis possit fanctificari ante natiuitatem ex vtero. Secundum est, vtrum ab baptismum requiratur intentio baptizantis. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod nullus possit sanctificari ante natiuitatem ex vtero, quia sicut se Lhabet peccatum actuale ad actum, sic peccatum originale ad originem, sed nullus potest sanctificari a peccato actuali quandiu coniunctus est actui peccati. Alioquin simul in eodem essent T culpa & gratia, quod est impossibile, ergo nullus potest sanctificari ab originali peccato quandiu coniunctus est origini. Sed talis est puer quandiu est in materno vtero, ergo &c.

Item non minus est efficax diuina operatio in curatione spi rituali quam in corporali. Sed curati a Deo corporaliter non eguerunt aliquo medicamento corporali, ergo nec curati a Deo spiritualiter egent alio medicamento spirituali. Sed omnes poss quam nati sunt, egent baptismo: ergo ante natiuitatem nullu curatur spiritualiter a Deo.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Luc. 2. de Ioanne Baptista, spiritu sancto replebitur adhuc ex vtero matris suae. Et de Hieremia dicitur Hieremiae primo: Antequam exires de vulua sanctificaui te.

RESPONSIO. Intelligendum est quod sanctificatio a culpa originis est duplex, vna secundum legem communem, quae fit mediante sacramento baptismi. Alia secundum specialem dispensationem ex speciali gratia Dei. Dicendum est ergo quod per primam sanctificationem nullus sanctificatur nisi natus ex vtero matris, tamen secundum priuilegiatam sanctificationem possunt, & fuerunt aliqui ante natiuitatem suam sanctificati.

Primum patet, quia sanctificatio quae fit per baptisinum, fit per vsum & applicationem ad baptizatum, sed paruulo existenti in vtero matris non potest fieri talis applicatio, ergo non potest ipsi adhiberi talis sanctificatio. Et si quis dicat quod imo saltem mediante matre, non valet, quia aut intelligitur quod si matenon sit baptizata sufficit vnus baptismus pro ipsa & puero existente in vtero: aut intelligitur quod matre prius baptizata secundus baptismus mediante matre prosit puero. Primum non potest dici, quia distinctorum suppositorum oportet esse distincta baptismata. Sed mater & paruulus eius in vtero existens sunt duo distincta supposita, ergo debent habere distincta baptismata, & non vnum tantum. Nec potest dici secundum, quia proxima & immediata causa debet immediate vniri subiecto actionis. Proxima autem & immediata causa nostrae sanctificationis secundum communem legem sunt sacramenta, ergo debent immediate vniri subiecto suscipienti sanctificationem, quod non potest fieri quo ad puerum existentem in vtero materno, quare &c. Hoc etiam confirmatur per illud quod fit in aliis sacramentis. In confirmatione enim oportet confirmandum immediate inungi in fronte, & non mediante aliqua re, puta larua. Et similiter ordinatus immediate recipit ab episcopo instrumenta suae ordinationi congrua. Similiter est in extrema vnctione, ergo in baptismo idem censendum est. Et hoc est quod dicitu de consecratione distinct. 4.c. qui in maternis. Oportet ergo ad baptizandum puerum expectare natiuitatem ex vtero, & perfectam natiuitatem, nisi periculum mortis immineat. Et tunc si aliqua pars appareat, aut est caput, aut alia pars. Si caput tunc, vt dicunt quidam, aspergi debet cum praescripta forma verborum. Et reputatur puer baptizatus propter caput in quo sicu in principaliori parte vigent omnes operationes animae. Et si contingat quod corpus egrediatur, non est rebaptizandus. Secus autem est de aliis partibus, & de manu, vel pede, in quibus non vigent omnes operationes animae. Nihilominus & hae aspergendae sunt cum forma verborum, quia non est arctanda diuma misericordia, quinimo potius est praesumendum quod si aliquid deficiat de integritate sacramenti suppleatur per misericordiam Christi. Si tamen postea plenarie nascatur, baptizandus est ad cautelam sub hac forma. Si tu non es baptizatus, eg te baptizo, &c.

Sed hic est vnum dubium, quia baptismus in paruulo ordinatur ad remissionem originalis culpae. Sed originalis culpa ponitur in essentia animae, & non in aliqua eius potentia, vel si es in potentia illa non est organica, sed aequaliter sed habet ad omnes partes corporis, ergo aequaliter sufficit ad baptismum aspergere quancunque partem, in qua est essentia animae, si cut illa in qua cum essentia vigent potentiae: talis autem est quaelibet pars pueri egredientis ex ptero matris. Quum in qualibet parte viuentis sit essentia animae, ergo idem iudicium est de qualibet parte egrediente: quare &c.

Secundum patet scilicet quod secundum specialem dispensationem potest aliquis in vtero sanctificari, quia sicut est in ordine naturae, sic est in ordine gratiae: sed sic est in ordine naturae, quod illa quae secundum cursum naturae fiunt mediantibus causis secundis, possunt fieri, & quandoque fiunt a Deo sine eis vr patet in operibus miraculosis, ergo eodem modo est in ordine graciae quod fanctificatio nostra quae secundum legem communem fit mediantibus facramentis potest fieri a Deo immediate sine eis & sic est factum de Hiere. qui sanctificatus fuit in vtero. Et plnius de Ioan. Bapt. & plenissime de virgine Maria, secundum qui plus vel minus accesserunt ad Christum sanctum sanctorum. Haec autem duo quadam communi ratione sic probari possunt. Triplex est flatus pueri, postquam animatus est. Primus est in vtero materno, in quo notus est Deo, non autem ecclesia vel sibi. Secundus est in tempore infantiae postquam natus est ex vtero in quo notus est Deo, & ecclesiae, sed non sibi nonua humana, quae est per rationem. Tertius est in adulta aetate, inqua iam notus est Deo, ecclesiae, & sibi. Et ex hoc sic arguitur. Acts actiuorum sunt in patiente disposito, sed puer in primo statu natus est suscipere actionem Dei, cui soli notus est, non autem actionem ecclesiae, nec ad actionem eius adhuc natus coagere. In secundo autem statu natus est suscipere actionem Dei & ecclesiae, cum sit vtrique notus, nondum tamen natus est coagere propter defectum vsus liberi arbitrij. In tertio autem statu potest actionem Dei & ecclesiae suscipere, potest etiam ex parte sui coagere, ergo in primo statu potest a solo Deo sanctificari praeter sacramenta ecclesiae. In secundo potest sanctificari a Deo & ecclesia, secundun legem communem tamen ipso nihil operante quod fit per baptismum. In tertio vero potest sanctificari a Deo & ecclesia ipso tamen cooperante quod fit per baptisinum adiuncta interiori poenitentia quantum ad peccatores, vel fide & deuotione saltem quoad innocentes.

Ad primum argum. dicendum quod origo potest nominare actum quo aliquis esse acquirit, vel principium a quo vel in quo illud acquirit. Primo modo origo hominis est in infusione animper quam acquirit esse hominis, & qui sic coniunctus est origini sanctificari non potest a peccato originali, quia tunc contrahit peccatum originale sicut coniunctus proprio actui malo contrahit peccatum actuale. Et sic procedit argumentum. vt autem orige nominat principium maxime passinum in quo aliquis accipit esse. sic coniunctus origini potest sanctificari diuina virtute vt pueexistens in vtero matris, quia non est ei coniunctus per actum generatiue per quem culpa contrahitur, sed per actum nutritiue Ad secundum dicendum quod sanctificati in vtero egent baprismo non vt medicamentum curationis quod plene receperunt, sed vt accipiant characterem per quem asscribantur coetu ecclesiae, & sint susceptiui sacramentorum, & vt impleant communem legem promulgatam pro omnibus generaliter Ioan. 3 Nisi quis renatus fuerit ex aqua, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1