Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum ad baptismum requiratur intentio ministri
SECVNDO quaeritur vtrum ad baptismum requiratur intentio ministri. Et videtur quod non, quimagis videtur requiri ad baptismum fides quam intentio. Cum baptismus specialiter sit sacramentum fidei, sed non requiritur ad baptismum fides ministri, sed sufficit fides ecclesiae. Alioquin Iudaeus, vel Paganus: non posset baptizare, ergo videtur quod non requiritur intentio ministri, sed sufficit generalis intentio ecclesiae.
Item si intentio ministri requireretur ad baptismum, recta intentio requireretur ad rectum baptismum, consequens est falsum ergo & antecedens. Falsitas consequentis patet, quia si quis baptizaret puerum non ea intentione vt puer salutem consequeretur, sed vt baptizans efficeretur familiaris matri pueri, non propter hoc in aliquo vitiaretur baptismus, quare &c.
IN CONTRARIVM est quia ad omnem actionem quae procedit ex libero arbitrio requiritur intentio agentis, sed administratio sacramentorum est actio procedens a libero arbitrio ministri ergo ad eam requiritur intentio ministri.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an ad sacramentum requiratur intentio ministri. Secundum est vtrum requiratur recta intentio ministri, an non.
Quantum ad primum tenetur communiter quod intentiministri requiratur ad baptismum. ratio huius est, qa ex pluribus causis nunquam sequitur vnus effectus, nisi illae causae inter se aliquo modo vniantur, sed plures causae concurrunt ad baptismum, & ad quodlibet aliud sacramentum scilicet materia, forma, & minister es quibus sequitur effectus baptismi, vel alterius sacramenti, ergioporteret quod istae causae per aliquid vniantur. Illud autem est, in tentio ministri applicantis formam ad materiam, & vtrunque ad suscipientem, ergo ad omne sacramentum requiritur intentio ministriQualis autem sit illa intentio sciendum est quod duplex est intentio. Vna interior & mentalis. Alia exterior & vocalis quae consistit in verbis ab ecclesia institutis quae sunt, ego baptizo te, &c.
Dicunt ergo quidam quod in baptismo & in aliis sacramentis quae habent in forma actum exercitum non requiritur mentalis intentio, sed sufficit exterior expressio intentionis per verba ab ecclesia instituta. Et ideo si forma conseruatur, nec aliquid exterius dicitur quod intentionem contrariam exprimat puer est baptizatus. Hoc autem pro tanto dicitur, quia incertum est de mentali intentione ministri, propter quod si illa requireretur ad baptismum nunquam constaret de puero an esset baptizatus vel non nisi baptizanti, quod est inconueniens, cum baptismus fit sacramentum necessitatis. Sufficit ergo secundum istos sola expressio intentionis ecclesiae per verba ab eccllia instituta.
Et si istud intelligatur sic quod ad baptismum non requiratur mentalis intentio ministri, sic quod ipsa semper actu concomitetur actum eius, verum est, sed sufficit quod ab intentione procedat, & ex vi principalis intentionis tanquam ex radice perficiatur. Quia in operibus meritoriis non plus requiritur, in quibus tamen tantum vel magis est necessaria intentio operantis, quia talia opera totam efficaciam habent a conditione operantis: vix enim est possibile quin in vno opere quantumcumque modico interrumpatur intentio
Si autem intelligatur quod mentalis intentio ministri nullo modo requiratur ad baptismum, sed sufficit vocalis expressio verborum institutorum ab ecclesia, non est verum propter multa. Primo quia haec expositio contradicit principali conclusioni, quae dicit quod intentio ministri requiritur ad baptismum: constat autem quod intentio est actus interior & mentalis, si erge ille desit quantumcunque verba exteriora intentionem significantia proferantur, non est ibi intentio, sed proferuntur verba, aut sicut a non intelligente, vt esset pica, vel sicut a mentiente, si intelligat.
Secundo quia magis requiritur ad sacramentum intentio mentalis conferentis quam suscipientis. Nam in omni actione intendere attribuitur magis agenti quam passo, sed ad sacramentum requiritur intentio suscipiendi sacramentum interpretatiua si sit paruulus, & propria si sit adultus. Qui enim nec simpliciter, nec conditionaliter vult baptizari nihil recipit, vt habetu extra de baptismo & eius effectu, cap. maiores. ergo fortiori ratione requiritur mentalis intentio ex parte baptizantis.
Tertio quia si sufficeret exterior expressio verborum absque mentali intentione, tunc qui baptizatur sub praescripta forma verborum ab aliquo intendente solum iocum, vere esset baptizatus. Hoc autem est falsum, vt patet per Augu. lib. 7. de baptismo paruulorum, licet litera dicat quod in hoc esset diuinum oraculum implorandum: hoc enim dicit quando incertum est an solc ioco quis baptizatus fuerit, an cum ioco intenderetur serium. Legimus enim quod cum puer Athanasius ludendo se simulans episcopum quosdam pueros baptizauerit, indicatum fuit quod non rebaptizarentur, quia inuentum est quod ipse intentionem baptizandi habuit, quod ex hoc patuit, quia non nisi catechumenos baptizauit, vbi autem constaret quod solo ioco faceret non intentione baptizandi, omnino essent rebaptizandi, eo nihil esset omnino prius factum.
Quarto quia sicut actus exprimitur in forma verborum baptismi, sic exprimitur in forma verborum matrimonij, vt quum dicitur, accipio te in meam. Sed nullum est matrimonium, si deficiat interior consensus, vel intentio animorum quantum cunque fiat exterius expressio verborum, vt habetur extra de sponsi duorum, capit. tuas dudum. ergo nec baptismus si desit interior intentio quantumcunque fiat exterior verborum expressio
Nec ratio alterius opinionis cogit, quia etsi lateat intentic interior ministri, tamen semper supponendum est de eius intentione, ex quo profert verba quae eius intentionem exprimunt quod si non intenderet, nullum periculum ex hoc immineret baptizato, quia in adulto fides & deuotio suppleret vicem baptismi: in paruulo autem pie creditur quod summus sacerdos Christus supplet illud quod malus minister omisit quantum ad hoc qui salutem consequeretur, quia quantum in offerentibus puerum fuit, Christum sacramentaliter induit. Si tamen constaret quod non intendisset baptizare, baptizandus esset, requiritur ergo ad collationem baptismi intentio ministri, non quaecunque, sed conferendi quod confert ecclesia. & sic patet primum.
Quantum ad secundum, breuiter dicendum quod intentio baptizantis potest esse recta dupliciter, vel respectu collationi sacramenti, vel respectu effectus sacramenti. Primo modo requiritur recta intentio baptizantis ad hoc quod sit verus baptismus, vt patet ex praecedentibus. Sed secundo modo non requiritur ad veritatem sacramenti recta intentio ministri. Cuiu. ratio est, quia prius non dependet a posteriori in his maximi quae sunt separabilia ab inuicem. Sed sacramentum baptismi & collatio gratiae, quae est eius effectus separantur abinuicem, ergo quod respicit solum effectum non est necessarium ad sacramentum, sed recta intentio respectu eius respicit solum effectum ergo sine ipsa potest esse verum sacramentum, nec per hoc etiam impeditur effectus sacramenti, quia peruersa intentio pertinet ad personalem malitiam ministri, quae non obest baptizato, vt dictum fuit prius. Et hoc est quod dicit August. in epist. ad Bonif. & habetur de consecr. distin. 4. & in litera, non illud te moueat.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non est? simile de fide quae est causa vniuersalis, & de intentione quae es causa particularis applicans reliqua ad effectum, quia sufficit quod fides ecclesiae includatur in intentione ministri, vt intendat facere quod credit ecclesia, licet ipse credat illud non aliquid valere. Oportet tamen intentionem ministri ad hoc, vt intendat facere quod ecclesia facit.
On this page