Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum catechismus debeat praecedere baptismum

QVAESTIO TERTIA. Vtrum catechismus debeat praecedere baptismum. Thom. 3. q. 71. ar.1.

DEINDE quaeritur de catechismo & exorcismo quae sunt quaedam adiuncta baptismo. Et primo vtrum catechismus debeat praecedere baptismum. Videtur quod non, quia vita praecedit doctrinam Sed per baptismum confertur spiritualis vita, pe catechismum vero spiritualis doctrina, ergo baptismus debe praecedere catechismum, & non econuerso.

Item frustra exhibetur doctrina ei qui non est capax doctrinae, sed paruulus non est capax doctrinae, ergo non debet ei exhiberi catechismus, qui est doctrina fidei.

IN CONTRARIUM est generalis consuetudo ecclesiae, quae pro lege obseruanda est idque diuus Augustinus comprobat.

RESPONSIO. Videndum est primo quid fit catechismus. Et ex hoc apparebit quod quaeritur.

Quantum ad primum sciendum est quod sicut in aliis doctrinis sunt quaedam principia communia, quibus ignoratis necesse est artem ignorari, eis tamen scitis non oportet totam artem propter hoc sciri, sic in doctrina fidei sunt quaedam communia, quae necessarium est scire ad salutem, vt articuli trinitatis, incarnationis, passionis, aduentus ad iudicium. Alia vero sunt subtiliora, ad quae non omnes tenentur instrui, ergo instructio de communibus quae necessarium est scire ad salutem vocatur catechismus: vnde sic diffinitur, catechismus est instructio circa fidei rudimenta, id est, circa generalia fidei, quae etiam rudibus necessaria sunt ad sciendum.

Ex hoc patet secundum, scilicet quod congrue catechismus praecedat baptismum. Primo quantum ad adultos, quia in baptismo fit obligatio ad obseruationem fidei, & eorum quae pertinent ad fidem: sed nullus adultus obligatur fidem & ad baptismum, nisi sciens & volens. Non enim adulti sunt cogendi ad profitendum fidem, vel ad suscipienda sacramenta fidei. sed inducendi instructione & admonitione, vt dictum fuit in praecedentibus, ergo congruum fuit quod ea quae sunt fidei proponantur baptizando saltem in generali, vt ipse profiteatur fidem, & per subsequentem baptismi susceptionem obligetur ad eius obseruationem. Istud autem totum fit in catechismo. Est enim ibi instructio de communibus articulis fidei ex parte catechizantis, & responsio de fidei susceptione & professione ex parte baptizandi, & sponsio de eius obseruatione, ergo conuenienter catechismus praecedit baptismum, & hoc satis congruum est in adultis, vt dictum fuit. Et de hoc dicit Raba, de institutione clericorum, & recitatur de consecrat. distinct. 4. ante baptismum catechizandi debet praeuenire officium, vt fide primum catechizandus accipiat rudimentum. Et hoc videtur originaliter processisse ex traditione Christi, qui mittens discipulos ad baptizandum adultos praecepit eos primum docere, deinde baptizare. Et Philippus postquam docuerat Eunuchum antequam baptizaret eum, petiuit an ex toto corde crederet, quo respondente credo Dei filium esse Iesum, &c. Tunc baptizauit eum, vt habetur in actibus Apostolorum. Et sic praecessit catechismus baptismum. Quod autem hoc sit congruum quantum ad paruulos, de quibus minus videtur, potest sic persuaderi: quia sicut paruulus potest consequi salutem ex fide aliena cum sacramento, si congruum est quod possit obligari ad ea quae sunt fidei obligatione aliena, sed istud fit per catechismum cum responsione & obligatione qui fit pro paruulo per patrinum, ergo &c. Haec autem praecedunt de congruitate baptismum, & non de necessitate: quia si quis baptizaretur sine catechismo praecedente, vere esset baptizatus, & ad obseruantiam fidei obligatus, dum tamen ad susceptionem baptismi concurreret voluntas propria baptizati, i esset adultus, vel interpretatiua, si esset paruulus.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod vita ni turae praecedit quamcunque doctrinam, sed doctrina potes praecedere, & congrue praecedit vitam gratiae, vita autem gratiae est per baptismum, doctrina autem per catechismum. Et ideo catechismus debet praecedere baptimum.

Ad secundum argumentum dicendum quod sicut ecclesia pre salute pueri accommodat ei cor alterius ad credendum, ita vt fides aliena maxime parentum, vel gerentium vicem eorum: re putetur fides pueri ad salutem: sic accommodat eis alienas au res ad audiendum, & alienum os ad profitendum, & ad spondendum ea quae sunt fidei & sacramenti. Et vtrobique est eadem ratio, scilicet quod paruulus possit per alienum saluari, & per alium obligari ad ea quae sunt salutis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3