Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum exorcismus debeat praecedere baptismum, et vtrum sit alicuius efficaciae

QUALSTIO QVA Vtrum exorcismus debeat praecedere baptismum, & vtrum sit alicuius efficaciae. Thom. 3. 4. 71.

E exorcismo quaeritur vtrum debeat praecedere baptismum, & vtrum sit alicuius efficaciae. & videtur quod non, quia si per exorcismum diabolus expelleretur a paruulo baptizando: aut hoc est quantum ad effectum corporalem, aut quantum ad effectum spiritualem: non quantum ad effectum corporalem, quia non omnis baptizandus est energumenus, nec quantum ad effectum spiritualem: quia per exorcismum nullus liberatur nec a poena nec a culpa, ergo frustra fit.

Item prius est expellenda causa quam effectus, sed peccatum est causa quare daemon in hominibus habet potestatem, ergo prius debet homo mundari a peccato per baptismum, vt postea liberetur a potestate daemonis per exorcismum.

IN CONTRARIVM est quod dicit Caelestinus Papa, & habetur de consec. distin. 4. can. Siue paruuli siue iuuenes ad regenerationis veniunt sacramentum non fontem vitae videant antequam exorcismis, & exsufflationibus clericorum spiritus immundus ab his abigatur.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quid sit exorcismus, & quare fiat. Secundum est, vtrum exorcismus ex opere operato habeat aliquem effectum.

QUANTVM ad primum sciendum est quod exorcisinus; est idem quod abiuratio per quam daemonis potestas arcetur, ne impediat baptizandum a susceptione sacramenti. Et istud fit rationabiliter ante baptismum, quia sicut est in generatione naturali, sic videtur quod debeat esse in generatione spirituali. Sed in generatione naturali sic est quod generans prius remouet dispositiones impedientes susceptionem formae antequam introducat formam, ergo similiter in generatione spirituali quae est per baptismum, prius remouenda sunt ea quae possunt impedire susceptionem vitae spiritualis: vt est potestas daemonis: quam accepit in hominem ex peccato primorum parentum quam introducatur per baptismum vita spiritualis: illud autem fit per exorcismum: ergo exorcismus debet praecedere baptisinum: & hoc est quod dicit Rabanus de institutione clericorum: & recitatur de consec. di. 4. vbi dicitur sic: Postquam baptizandus per confessionem verae fidei in alterius se commendauerit dominium, & per abrenuntiationem prioris possessoris se seruitio alienauerit exsufflatur ab eo potestas saeua, vt per pium sacerdotis ministerium spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus.

QUANTVM ad secundum sciendum est, quod quaedam fiunt in exorcismo quorum virtus est solum in significando, quaedam autem quorum virtus est in efficiendo illa quae solum significant si sint in factis absque verbis: vt sal in ore posi tum, & linitio narium, & aurium cum sputo, & vnctio olei in pectore, & inter spatulas. Primum enim significat discretionem diuinae sapientiae. Secundum scilicet: linitio narium & aurium significat aptitudinem respectu fidei discendae & approbandae. Auditus enim aurium maxime proficit ad doctrinam, nares vero de odore iudicant. Tertium vero, scilicet olei vnctio, significat expeditionem hominis ad pugnam contra hostem. Tria autem alia pertinentia ad exorcismum sequuntur baptismum . s. chrismatio in vertice quae significat gratiam Christi descendisse in baptizati mentem. Traditio cerei accensi in signum claritatis fidei: et candida vestis in signum innocentiae restitutae. Alia vero efficiunt quod fignificant & consistunt in factis & in verbis simul, vt exsufflatio cum verbis, ad hoc institutis quae sunt, maledicte exi ab eo: & manuum impositio cum benedictione. Primum enim significat & efficit expulsionem daemonis, ne impediat baptizandum a susceptione baptismi. Secundum praecludit ei viam redeundi: & quod ita fit patet ratione& auctoritate. Ratio est, quia in ritu ecclesiae quae regitur spiritu sancto nihil efficitur frustra vel false, sed nisi praedicta verba efficerent quod significant, maxime illa quae proferantur imperatiue, vt adiuratio daemonis frustra proferrentur & quasi false, ergo habent efficaciam faciendi id quod significant. Ad idem est auctoritas August. de symbolo, libro 1. & recitatur de consec. distinctione 4. ca. Sicut nostis, vbi dicitur sic: Paruul exsufflantur: & exorcisantur, vt expellatur ab eis potestas diaboli & inimici. & idem dicitur ca. dehinc iterum. tamen non propter hoc exorcismus est sacramentum, quia virtus eius non est ad spiritualem effectum, qui sit remotio culpae vel poenae pro culpa debitae, sed est solum ad remouendum impedimentum quod posset impedire a susceptione sacramenti.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod per exor¬ cismum daemon expellitur quantum ad effectum corporalem non intrinsecum: quia non oportet baptizandum esse energumenum, sed extrinsecum, quia compescitur ne impediat baptizandum a susceptione sacramenti.

Ad secundum dicendum quod quando effectus confirmat & roborat, tamen tunc primo laborandum est ad curandum effectum, vt postea melius procedatur ad curationem causae. Potestas enim daemonis in hominem, licet sit ex peccato primorum parentum, firmat tamen adultum in malitia, & paruulum impedire potest a susceptione baptismi, in quo procuratur salus nostra, & ideo conuenienter prius debilitatur potestas daemonis per exorcismum, vt postea liberius & conuenientius salus detu paruulo per baptismum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4