Praeambulum
Praeambulum
NVNC de sacramento confirmationis. Superius determinauit magister de sacramento baptismi. Hideterminat de sacramento confirmationis. Et diuiditur in quatuor partes. Primo enim determinat huius sacramenti essentiam. Secundo ipsius ministrum. Tertio eius effectum. Quarto eius ritum. Secunda ibi, Sacramentum hoc ab aliis perfici non potest. Tertia ibi, Virtu: enim huius sacramenti. Quarta ibi, Hoc sacramentum. Haec est diuisio istius lectionis, & sententia generalis.
In speciali vero magister sic procedit. Et primo ponit agendum esse de sacramento confirmationis, cuius formam aptam dicit esse ipsa, scilicet, verba quae dicit episcopus cum baptizatos chrismate vngit in frontibus, in quo etiam tangitur materia eius quae est chrisma consecratum. Postea dicit quod sicut apostolo. rum temporibus non potuit hoc sacramentum ab aliis quam ab episcopis esse peractum, sic nec modo potest nisi ab illis qui locum eorum in ecclesia tenent, ab ipsis, scilicet episcopis: quod si ab aliis conferatur, irritum & vacuum habetur, vnde licet presbyter baptizatos vngere vel tangere in pectore possit, non tamen ei vel eis licet baptizatos chrismate signare in fronte. Deinde dicit quod efficacia huius sacramenti est, quod in eo datur spiritus sanctus ad robur ad nomen Christi publice confitendum & vt ipsi suscipientes plene Christiani inueniantur, vt dicit Vrbanus papa. Obiicit autem contra hoc quod dixerat hoc sacramentum a solis episcopis posse perfici per Gregorium, qui scribens Ianuario episcopo concedit quod simplices presbyteri baptizatos tangere debeant vbi episcopi desunt. Sed econtra dicit, quod illud existimatur solum esse concessum pro scandalo vitando. Subdit autem quod hoc sacramentum videtur esse dignius baptismo. Et quia a dignioribus datur, & quia in digniori parte corporis fit, sicut in fronte, & forte quia per ipsum maius virtutum augmentum praestatur, quamuis baptismus plus valeat ad remissionem peccatorum. Vitimo dicit quod hoc sacramentum debet a ieiunis tradi, sicut & baptismus, nisi aliter cogat necessitas, scilicet infirmitas vel mors, nec debet iterari, sicut nec baptismus, nec ordo, ne fieret iniuria sacramento, quod tunc fit quando sacramentum non iterandum iteratur. Et subdit quod indubitanter tenendum est quod baptismus, confirmatio, & ordo iterari non debent: de aliis autem vtrum liceat, vel possim iterari dicit se determinaturum inferius. Et in hoc terminatur sententia, &c.
On this page