Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum confirmatio sit sacramentum

QUAESTIO PRIMA. Vtrum confirmatio sit sacramentum. Thom. 3. q. 72. art. 1.

CIRCA distinctionem illam quaeritur primo vtrum confirmatio sit sacramentum. Et videtur quod non quia eiusdem virtutis (scilicet fidei) actus sunt cre "dere & confiteri. Actus enim exterior & interior in idem principium reducuntur ordine quodam. Sed sacramento baptismi attribuitur actus credendi, quum baptismus sit sacramentum fidei, ergo eidem debet attribui confessio fidei, sed ad hoc ponitur confirmatio, ergo ipsa non est sacramentum per se a baptismo distinctum.

Item sacramenta habent virtutem ab institutione diuina. Sed confirmatio non legitur a Deo instituta, ergo non est sacramentum.

IN CONTRARIVM ed quod dici Melchiades: papa. & habetur de consecratione, distin. 4. can. De his vero. Scitote vtrunque esse magnum sacramentum, scilicet baptismum & confirmationem.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an confirmatio sit sacramentum. Secundum est vtrum sit necessarium ad salutem.

Quo ad primum dicendum est quod confirmatio est sacramentum a baptismo distinctum, quod potest probari tripliciter. Primo ex conuenientia vitae corporalis ad spiritualem sic: Sicut est in vita naturali sic suo modo est in vita spirituali, sed in vita naturali sic est quod praeter generationem per quam vita acquiritur, requiritur alia actio per quam homo ad perfectam quantitatem & virtutem producitur, scilicet augmentum, ergo similiter in vita spirituali praeter generationem spiritualem quae fit in baptismo, per quam vita acquiritur, requiritur alia actio sacramentalis per quam vita spiritualis ad perfectam virtutem deducitur, hoc autem fit per confirmationem in qua datur spiritus san. ad perfectum robur, igitur &c. Et hoc est quod dicitur de consecr. di. 5 can. 1. Omnes fideles per manus impositionem episcoporum spirsanct. accipere debent vt pleni Christiani inueniantur. Secunde patet idem ex effectu ad quem ordinatur sic: Ad actum qui habet spiritualem difficultatem opus est spirituali adiutorio. Sed praeter difficultatem quae est in credendo est spiritualis difficultas in confitendo fidem tempore persecurionis, & quando es persecutione imminet periculum mortis. Licet enim ad simplicem confessionem fidei tempore pacis sufficiat virtus fidei, tamen ad confessionem fidei coram persecutore vbi est periculum mortis, non sufficit fides, sed cum fide requiritur virtus fortitudinis quae est circa pericula mortem inferentia, vt dicitur 3. Ethicorum, ergo praeter sacramentum baptismi quod est in adiutorium fidei ad credendum, requiritur aliud sacramentum quod fit in adiutorium fortitudinis ad audacter confitendum, & hoest sacramentum confirmationis. Ad hoc enim ordinatur vt homo coram persecutore audacter fidem confireatur. Et hoc ess quod dicit Melchiades papa de consecra. disti. 5. canon. Spiritu. san. dicens sic: In baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam. Et ibidem, confirmatio armat & instruit ad agones huius mundi. Tertio apparet idem ex causa cui conformamur sic, Per sacramentum vnimur & conformamur Christo, Christus autem non solum est pater noster sed sacerdos, & rex, sicut ergo per baptismum conformamur ei vt ministri summo sacerdoti, sic oportet quod per aliquod sacramentum conformemur ei vt milites suo regi. Et hoc fit per confirmationem per quam asscribimur ei vt milites ad pugnam spiritualem contra aduersarios fidei, quare &c. Et sic patet primum.

Quantum ad secundum dicendum quod non est sacramen¬2 tum simpliciter necessarium ad salutem. Est tamen necessarium in casu, scilicet quando imminet persecutor coram quo fides est confitenda, & habetur copia ministri confirmare volentis & valentis. Quod autem non sit necessarium simpliciter ad salutem patet: quia paruuli baptizati si ante confirmationem decedant saluantur. Quod autem sit necessarium in easu persecutionis potest probari sic, quando effectus est necessarius, & causa est necessaria, sed effectus confirmationis scilicet confiteri fidem tempore persecutionis est necessarius ad salutem cuilibet fideli, erge & sacramentum confirmationis est necessarium ad salutem ii tali casu si habeatur opportunitas conferentis. Qui enim in tali casu renueret sacramentum confirmationis accipere, peccaret mortaliter, propter quod dicit Melchiades vbi supra: quamuis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt confirmationis auxilia.

Ad primum argumentum dicendum quod confiteri fide absoluta tempore pacis est actus fidei, sed confiteri tempore persecutionis quando ex confessione imminet periculum mortis pertinet ad virtutem fortitudinis supposita fide. Et ad illud sufficit confirmatio post baptismum.

Ad secundum dicendum quod hoc sacram etum institutum fuit a Christo nec obstat quod non legitur eius institutio, quimulta fecit quae non sunt scripta, vt dicitur Io. 20. Forte tamen eius institutio fuit per apostolos primitus promulgata publice, praecis e post missionem spiritus sancti in die Pentecostes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1