Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum chrisma sit materia conueniens huius sacramenti
SECVNDO quaeritur vtrum chrisma sit conueniens materia huius sacramenti. Et videtur quod non, quia ritus sacramentorum traditus est nobis ab apostolis, sed ipsi non leguntur confirmasse mediante chrismate, sed solum per mannum impositionem, vt habetur Actuum octauo, ergo chrisma non est materia confirmationis.
Item distincta sacramenta non videntur communicare in eadem materia, sed chrisma est materia in sacramento ordiniquantum ad consecrationem episcopalem, ergo non est materia in sacramento confirmationis.
INCONTRARIVM est: quia forma verborum facit expressam mentionem de chrismate tanquam de materia: dicitur enim consigno te signo cracis, & confirmo te chrismate salutis, vel sanctificationis quod idem est.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est qua sit materia huius sacramenti. Secundum est quis sit vsus materiae in ipso.
QVANTVM ad primum sciendum est, quod chrisma est materia huius sacramenti conueniens, & non quodcunque chrisma, sed consecratum per episcopum. Primum patet, quiillud est conueniens materia sacramenti, quod habet maximam conuenientiam cum effectu eius. Sacramenta enim ex naturali similitudine repraesentant, vt dicit Hugo de sacramentis. Sed chrisma habet maximam conuenientiam cum effectu confirmationis, ergo &c. Minor probatur, quia confirmatio (vt dictum est) ordinatur ad audacem confessionem fidei tempore persecutionis. Ad hoc autem requiruntur duo nitor fidei in firma credulitate cordis, & odor famae in confessione oris. Primum repraesentatur in oleo & est nitidum maxime oleum oliuarum, quod est simpliciter & antonomatice oleum. Secundum autem significatur in balsamo, quod est maximi odoris, & praeseruat a corruptione. Et ideo chrisma compositum ex balsamo & oleo est conueniens materia confirmationis.
Quod autem oporteat illud chrisma esse consecratum quidam probant sic: Quorumcunque sacramentorum materia fuit Christo corporaliter applicata illa materia non indiget noua consecratione, quia tactu Christi consecrata fuit. Vnde Chrys stomus dicit quod nunquam aquae baptismi peccata credentium purgare possent nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. Et ideo aquae baptismi quantum est de necessitate sacramenti non oportet q prius benedicantur antequam sacramente applicentur. Idem est de materia eucharistiae, quia Christo fuit applicata & ab ipso benedicta. dicitur enim Matth. 26. & Lu. 22. Accepit Iesus panem & benedixit. Similiter & calicem. Et idec non oportet quod materia prius benedicatur antequam forma verborum sacramentalium super ipsam proferatur. Secus autest de chrismate & oleo sancto, & oleo infirmorum, oporte enim quod prius benedicantur quam exhibeantur ad vsum sacramenti, quia Christus non est vsus visibilibus vnctionibus ne fieret iniuria inuisibili vnctioni, qui vnctus est prae consortibus suis.
Sed istud non videtur. Primo, quia si applicatio materiae ad Christum reddit eam sanctificatam, videtur quod non solum nor oporteat eam sanctificare ad hoc, quod sit materia baptismi. Sec etiam si sanctificetur quod fiat iniuria priori sanctificationi si sit eiusdem rationis, vel quod prima fuerit insufficiens, si secunda sit alterius rationis, sicut ipsi dixerunt de vnctione. Item falsum est quod Christus non fuit vsus vnctionibus visibilibus. dicitur enim Ioam. 12. quod Maria accepit libram vnguenti nardi pistici, & vnxit pedes Iesu. Et Luc. 7. dicitur quod osculabatur pedes eius & vngebat vnguento. Et Christo mortuo vnctum est corpus eius per Nicodemum, vt dicitur Ioam. 19. ergo falsum est quod Christu. non fuerit vnctus visibilibus vnctionibus. Et si dicatur quod Christus non fuit vsus visibilibus vnctionibus per modum sacramenti, vel sacramentalis, sicut fuit vsus pane & vino consecratis, & aqua baptismi loannis tanquam quodam sacramentali. Non obstat. quia Christus a sacramentis vel sacramentalibus nihil virtutis accepit. Et si aliquam virtutem dedit ex suo tactu, dedit omnibus quae tetigit & quae in vsum sacramentorum debebant venire
Dicendum est ergo aliter, quod materia sacramenti est quas quoddam instrumentum quo minister vtitur in sacramentis quae consistunt in vsu, & applicatione materiae ad suscipientem, propter quod materia debet congruere ministro, & minister materiae. In quocunque igitur sacramento minister est determinatus aliqua ordinatione, materia est determinata aliqua benedictione Et vbi vnum non est, nec alterum, sicut patet in baptismo cuius minister non est determinatus circa ordinationem (potest enim quilibet baptizare) nec materia quantum est de necessitate sacramenti indiget aliqua benedictione. Sed in sacramento confirmationis minister est determinatus certa determinatione. s.episcopali. Et ideo necessarium est materiam esse determinatam certa benedictione. De chrismate ergo non benedicto nullus posset confirmari, & sic patet quae sit materia.
CIRCA secundum scilicet circa vsum materiae in hoc sacramento sciendum est, quod vsus eius est in consignatione frontis in modum crucis. Et vtruque est de necessitate sacramenti. Cuiuratio est, quia actus ad quem perficit confirmatio est libera confessio fidei Christi. Potest autem aliquis impediri a libera confessione propter duo scilicet propter timorem mortis qui est timor poenae, & propter confusionem quae est timor ignominiae. vtriusque autem signum praecipue in fronte manifestatur, palescunt enim timentes, & rubescunt verecundati, vt dicitur 4. Ethico. Et ide¬ in confirmatione quae fit ad liberam confessionem vnctio fit in fronte, fit etiam in modum crucis, sicut patet ex forma verborum, Consigno te signo crucis, quia confessio fidei quo ad articulum! passionis maximam habet erubescentiam, vt dicit Apost. 1. Cor. 1. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Et ideo ad confirmandum hominem contra hanc erubescentiam, vnctio confirmationis fit in fronte per modum crucis, & sic apparet secundum
EX QUIBVS potest concludi tertium scilicet quod in confirmatione imprimitur character: quia omne sacramentu per quod deputatur aliquis ad aliquid sacratum imprimit characterem (Character euim nihil est aliud quam potestas vel deputatio ad actum sacramenti, vt patet ex praecedentibus) sed per baptismum, confirmationem, & ordinem, deputatur homo ad actum sacrum, per baptismum quidem passiue ad recipiendum sacramenta. Nullus enim non baptizatus est susceptiuus sacramentorum. Per ordinem vero deputatur quis ad collationem eorum praecipuae per maiores ordines, vt per sacerdotium, vel episcopatum. Per inferiores vero ordinantur ad quosdam actus sacros secundarios. Confirmatio autem ordinatur ad audacem confessionem fidei, propter quod ista tria sacramenta imprimunt characterem, & per consequens non debent reiterari ne fiat iniuria sacramento. Cum character sit effectus sacramenti indelebilis.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod apostoli non confirmabant sine chrismate quamuis non legatur in scriptura canonica, dicit enim Diony. 4. cap. coelestis Hierarchiae, quod est quaedam perfectiua operatio quam duces nostri quos apo stolos vocant chrismatis hostiam nominant, potuit tamen esse quod praeter legem communem Deus ex speciali gratia dedit aliquibus effectum confirmationis sine sacramento, cum ad impositionem manuum apostolorum dabatur spiritus san. sub visibilibus signis, sacramentum confirmationis semper dabant apostoli mediante chrismate secundum communem legem satramenti.
Ad secundum dicendum quod distinctio rerum est ex parte formae & non ex parte materiae principaliter. Actus enim separat & distinguit, propter quod nihil prohibet eandem materiam esse in diuersis sacramentis cum distincta forma verborum: & sic est de chrismate in confirmatione & ordine, quia ips adduntur diuersae formae.
On this page