Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aliquis non ordinatus possit sacramentum confirmationis conferre
QUAESTIO TERTIA. Vtrum aliquis non ordinatus possit sacramentum confirmationis conferre. Thom. 3. g. 72. art. 11. Vide Caiet. ibidem.
TERTIO quaeritur de ministro confirmationis. Circa quod quaeruntur duo. Primum est vtrum aliquis non ordinatus possit sacramentum confirmationis conferre. Secundum est vtrum aliquis non episcopus possit ex commissione Papae aliquem confirmare. Ad primum sic proceditur. Et arguitur q aliquis non ordinatus dum tamen sit confirmatus possit alios confirmare, quia perfectum est quod potest facere sibi simile, ergo qui est perfecte confirmatus potest alium confirmare: sed multi non ordinati sunt perfecte confirmati, ergo &c.
Item qui potest majus potest & minus. Sed sacramentum eucharistiae est majus & perfectius quam sacramentum confirmationis, ergo simplex sacerdos, qui potest sacramentum eucharistiae conficere, potest (vt videtur) sacramentum confirmationis conferre.
IN CONTRARIVM arguitur: quia tempore apostolorum non leguntur aliqui confirmasse nisi soli apostoli, vt legitur in Actibus apostolorum, ergo moderno tempore nulli possunm confirmare nisi illi qui successerunt in locum apostolorum, sed illi sunt soli episcopi, ergo soli episcopi possunt confirmare.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam est aliquic clarum quod conceditur ab omnibus fidelibus, videlicet quod solis episcopis competit ex officio confirmare, & hoc rationabiliter. Primo, quia concordat scripturae. Non enim legitur hoc sacramentum tempore apostolorum ab alio fuisse collatum quam ab apostolis quorum vicem gerunt episcopi. Secundo ex determinatione ecclesiae quae habetur de consecr. distin. 5. can. Manus. E tangitur a magistro in litera. Tertio ex probabili ratione, quiad illum qui est supremus in aliquo statu pertinet ordinare, & disponere de illis qui sub ipso in aliquo gradu praeficiuntur populo communi, sicut ad principem exercitus pertinet ordinare de centurionibus & decurionibus. Sed episcopus in ordine ecclesiasticae hierarchiae est supremus, ergo ad episcopum pertinet illa sacramenta dispensare per quae aliquis constituitur in aliquo gradu super populum & communem. Haec autem sunt confirmatio per quam aliquis efficitur miles fidei defendendae, & ordo per quem efficitur aliquis quasi dux aliorum, ergo ad ipsum pertinet dispensare sacramentum ordinis & confirmationis.
5 Hoc igitur supponatur tanquam concessum ab omnibus. Sed quia praeter ministrum qui ex officio dispensat sacramentum & cum solennitate, est dare ministrum qui potest dispensare sacramentum in casu necessitatis, sicut praeter sacerdotem cui soli ex officio & cum solennitate competit baptizare, potest quiliber alius vir vel foemina in casu necessitatis baptizare: & sit baptizet extra casum necessitatis, nihilominus est verus baptismus dum tamen seruentur caetera quae sunt de necessitate sacramenti Et ideo volunt aliqui dicere quod licet soli episcopo conueniat ex officio confirmare & cum solennitate, tamen simplex sacerdos ecommissione Papae potest hoc sacramentum conferre: quia praecisus minister confirmationis quantum est de necessitate sacri menti non est solus episcopus, sed sub distinctione episcopus vel sacerdos cui Papa committit. Sicut praecisus minister baptismi non est solus sacerdos, sed omnis homo vir vel mulier qui habe intentionem faciendi quod facit ecclesia.
Et quamuis istud non possit ex sacra scriptura haberi, tam probabile est (vt dicunt) quod ita sit. rationabile enim est quod Christus vicario suo qui est caput totius ecclesiae dederit aliquam praerogatiuam circa administrationem sacramentorum: videlicet quod ex eius commissione aliquis sit minister confirmationis, ve minorem ordinum qui sine eius comissione non esset minister, etiam ex commissione cuiuscunque alterius episcopi. Et in tantum procedunt isti, vt dicant quod ex dispensatione Papae potes confirmare quis ex chrismate non consecrato, & infirmus inung de oleo non benedicto, & esset verum sacramentum. Quia (v dicunt) Christus materiam confirmationis & extremae vnctionis instituit chrisma, scilicet oleum. Sed consecrationem & benedictionem materiae ecclesiae commisit, propter quod Papqui est super totam ecclesiam licet mutare non possit materiam potest tamen mutare consecrationem, committere, vel omittere: quia Christus sic instituit quod oleum vel chrisma sit materia eo modo quo fuerit per ecclesiam determinata cum tali vel tali benedictione, vel absque vlla omnino.
Similiter dicunt quod si consecratio episcopi non sit sacramentum sed sacramentale, Papa poterit circa eam dispensare etian quantum ad ministrum tantae consecrationis. Quia quod consecran aliquem in episcopum sit sacerdos, est ex Christi institutione Sed o ille sacerdos sit ordinatus ordine simplicis sacerdotis vel ordine summi sacerdotis, seu episcopi, hoc comisit Christus sub determinatione ecclesiae. Et ideo Papa qui praeest toti ecclesiae posset committere quod simplices sacerdotes episcopum consecrarent, & sine eius commissione non possent: quia ordinatio Papae circa ministerium sacramenti vel eius materiam est de necessitate sacramenti propter specialem praerogatiuam quam ex institutione Christi habet Papa super omnes ministros ecclesiae
Haec autem opinio non videtur solum falsa, sed fidei & ecclesiae valde periculosa. Quod sit falsa patet: quia secundum omnes sanctos & doctores theologos, & canones sacros Christus non commisit alicui homini respectu sacramentorum nisi simplex ministerium & non potestatem excellentiae, vel aliquid ad eam pertinens. Sed ordinare de materia sacramenti, puta de oleo vel chrismate quod benedicatur vel non benedicatur, vel quod benedicatur tali benedictione vel alia, & quod huiusmodi ordinatio sit de necessitate sacramenti & non solum de solennitate pertinet ad potestatem excellentiae & non ad simplex ministerium quod consistit solum & praecise in faciendo ea quae circa sacramenta sunt instituta per Christum, ergo istud non fuit commissum alicui homini, nec Papae, nec alij. Et quod dictum est de materia, locum etiam habet in ministro, quia ordinari quod minister sit ordinatus tali vel tali consecratione prout placet ordinanti, & quod talis ordinatio seu consecratio sit de necessitate sacramenti pertinet ad potestatem excellentiae & nullo modo ad simplex ministerium.
Quod etiam praedicta opinio sit fidei & ecclesiae valde periculosa patet, quia isti ponunt quod Christus commisit voluntati & dispositioni ecclesiae vel Papae, quod chrisma vel oleum non sit benedictum vel benedictum. Et si sit benedictum benedicatur tali vel tali benedictione secundum voluntatem & ordinationem ecclesiae vel Papae: & sicut ponunt de ministro confirmationis vel ordinationis episcopalis quod fit sacerdos consecratus consecratione simplicis sacerdotij vel summi pro voluntate & ordinatione Papae vel ecclesiae, quae ordinatio est de necessitace sacramenti, ita possunt dicere circa alia sacramenta scilicet baptismi, eucharistiae, poenitentiae, & etiam extremae vnctionis. Poterit enim dici quod minister eucharistiae, poenitentiae, & extremae vnctionis ex institutione Christi est sacerdos, sed Christus commisit dispositioni Papae vel ecclesiae quali consecratione sit ille sacerdos consecratus videlicet consecratione simplicis sacerdotij vel consecratione episcopali. Et si Papa ordinaret quod esset consecratus consecratione episcopali, tunc soli episcopi possent solum sacramentum eucharistiae conficere & absoluere in foro poenitentiae, & infirmos inungere, nec alias esset verum sacramentum. Similiter circa sacramentum baptismi posset dici quod Christus solum instituit quod baptismus fieret in aqua, sed commisit Papae vel ecclesiae determinationem aquae, videlicet an esset benedicta vel non benedicta, calida vel frigida. Et similiter posset dici quod Christus instituit solum quod vinum esset materia consecrationis sanguinis. Sed commisit determinationi Papae, vel ecclesiae quale esset illud vinum album vel rubeum. Et si Papa circa aquam baptismi determinaret quod deberet esse calida & circa vinum quod deberet esse rubeum, baptismus non posset fieri saltem extra casum necessitatis nisi in aqua calida, nec sanguis Christi consecrari nisi in vino rubeo, quia ordinatio ecclesiae esset de necessitate sacramenti ex commissione Christi: nec est major ratio dicendi illa quae dicunt isti quam dicendi haec quae subiecta sunt. Quam periculosa autem sint omnia haec perpendere potest quilibet prudens ex eo quod fides quam habemus de sacramentis dependeret ex libera voluntate vnius hominis scilicet Papae etiam quantum ad aliqua quae essent de necessitate sacramentorum, quod non videtur sane dictum. Item absurdum videtur & contrarium sacrae scriptura quod ex commissione Papae simplices sacerdotes possint episcopum consecrare, dicit enim apud Heb. quod absque vlla contradictione minor a maiori benedicitur. Sed episcopus non es minor simplici sacerdote, imo maior siue consecratio episcopalis sit sacramentum vel sacramentale, ergo absurdum est dicere quod simplices sacerdotes possint episcopum consecrare.
Tenendum est ergo secundum communem doctrinam? circa sacramenta & etiam sacramentalia per Christum instituta nihil potest mutari per quemcunque hominem quantum ad ea quae sunt de necessitate sacramentorum, vel sacramentalium si qua per Christum instituta fuerunt, nec in his Christus commisit alicui homini scilicet Papae, vel alij nisi simplex ministerium quamuis ad solennitatem ministerij potuerit & possit ecclesia addere, vel subtrahere, vel mutare prout iudicauerit expedire.
Redeundo ergo ad propositum de ministro confirmationis an ex institutione Christi debeat esse solus episcopus, an simplex sacerdos. Dicendum est quod ex textu sacrae scripturae non potest haberi plena certitudo de hoc. quod enim diaconus, aut alius quicunque inferior sacerdote non possit esse minister confirmationis, satiliquet ex actibus apostolorum vbi dicitur, quod cum Philippus vnus ex septem diaconibus praedicasset in Samaria & aliquos conuertisset ac baptizasset, non tamen confirmauit eos. Sed ad eos confirmandos missi sunt duo ex apostolis Petrus videlicet, & Ioan quod non fuisset factum si Philippus diaconus potuisset eos confirmare. Et si ille non potuit, nec alij diaconi possunt, & multominus subdiaconi, & alij inferiores. Sed quia apostoli erant sacerdotes, & episcopi adhuc ex illo textu non est clarum an episcop confirmauerint tanquam sacerdotes, vel tanquam episcopi, sacri etiam canones hoc clare non determinant. Nam licet quaedam capitula expresse dicant, quod a solis episcopis hoc sacramentum conferendum sit. Et si ab aliis conferatur irritum est, nec inter ecclesiastica sacramenta computatur, vt habetur de consecrationi distinctione, quinta can. Manus. cum pluribus aliis. Tamen alibi legitur, quod Gregorius concessit quod in absentia episcoporum presbyteri possent baptizatos chrismate tangere in fronte hoc est confirmare, vt habetur in decretis disti. 95. ca. Peruenit. Et vtrumque praedictorum tangit magister in litera. Et sic adhuc remanet sub dubio, quamuis communius & probabilius teneatur quod solus episcopus est minister sacramenti confirmationis
Ad rationes in oppositum, dicendum est ad primam quod in agentibus naturalibus & vniuocis signum perfectionis est facere sibi simile in agentibus autem per artem signum perfectionis artis est quando aliquis facit illud quod disponit facere per artem. In agentibus autem aequiuocis non esset perfectionis facere sibi simile, quia agens aequiuocum excedit speciem sui effectus. Minister autem sacramentorum non est agens naturaliter, sed per artem respectu eorum quae exterius subiacent suo ministerio. Nam effectum intentiorem solus Deufacit. Et ideo perfectus minister est qui facit perfecte ea quae pertinent ad suum ministerium & non ex eo quod facit sibi simile.
Ad secundum dicendum, quod quando minus includitur in maiori, qui potest majus potest & minus: vt qui potest ferre centum libras potest ferre quadraginta. Sed quando majus & minus sunt totalirer disperata non oportet quod ille qui potes maius possit minus, sicut non oportet quod homo qui potest ratiocinari possit volare. Sic autem est in proposito, quia conficere eucharistiam & confirmare sunt totaliter disperata.
On this page