Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ex commissione Papae sacramentum confirmationis possit ab alio quam ab episcopo conferri
QUAESTIO QVARTA. Vtrum ex commissione Papae sacramentum confirmationis possit ab alio quam ab episcopo conferri. Tho 3. q. 72.art. 11. Et quodlibet. Il. ar. 7.
AD SECVNDVM sic proceditur, & arguitur quod sacramentum confirmationis possit ex commissione Papae conferri ab alio quam ab episcopo, Quia majus est conferre minores ordines quam confirmationem, sed presbyteri cardinales ex commissione Papae conferunt minores ordines, ergo simili conmissione possunt conferre confirmationem.
Item magister dicit in litera, quod Gregorius commisit, c sacerdotes simplices in absentia episcoporum possent confirmare, & habetur in decreto distinctione 95. canone Peruenit. Hoc autem non fecisset nisi facere potuisset, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia sicut se habent e: quae sunt sacerdo: is ad sacerdotem, ita se habent ea quae sunt episcopi ad episcopum, sed ea quae sunt sacerdotis non possum ex commissione Papae fieri per non sacerdotem: ergo ea quae sunt episcopi sicut est confirmatio prout in litera dicitur non possunt ex commissione Papae fieri per non episcopum.
RESPONSIO. Hic est duplex opinio. Prima est aliquorum qui dicunt quod tanta est Papae auctoritas quod quilibet potes ex eius commissione conferre alteri sacramentum quod habet, sicut confirmatus potest alium confirmare, & sacerdos sacerdotium aliud conferre. Et diaconus diaconatum, & sic de aliis. Non autem potest aliquis conferre sacramentum quod non habet etiam ex commissione Papae, quia nemo dat alteri quod non habet
Istud autem est manifeste falsum. Primo, quia si nullus potest conferre sacramentum quod non habet, non baptizatur. non potest baptizare quod falsum est, vt patet ex praecedentibus. Et iterum sacerdos non vnctus non posset infirmum inungere. Et rusticus in infirmitate inunctus si curaretur posse postea infirmos inungere. Hoc autem est manifeste falsum, v patet ex determinatione sacrae scripturae lac. vlti. Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae, &c.
Secundo, quia actus sacramenti suscepti aut est ad conferendum simile sacramentum, aut non. Si est ad conferendum simile sacramentum, tunc sine aliqua commissione quilibet posset conferre sacramentum quod habet quod nullus dicit. Si vero non Cordinetur ad conferendum simile sacramentum, tunc ex commissione Papae quilibet potest aeque conferre sacramentum quod non habet sicut illud quod habet: cum actus saci amenti suscepti nihil ad hoc faciat. Dicere vero quod nullus dat quod non habet & hoc assignare pro causa, quod qui non recipit aliquod sacra mentum non posset conferre simile, omnino ridiculum est, sit intelligendo sicut ipsi intelligunt. Est enim simile ac si diceretur quod non possem dare tibi alapam nisi suscepissem aliam Non enim oportet quod illud quod datur alteri quod habeatur a dante formaliter, sed sufficit quod habeatur virtualiter. Et ideo non oportet ad collationem sacramenti, quod conferens receperit simile sacramentum, sed sufficit quod habeat in virtute
Alia est opinio quorundam qui dicunt quod Papa potest committere alicui non episcopo quod cofitmet & conferat minores ordines. Oportet tamen quod ille cui committitur sit sacer dos. Primum declaratur sic, episcopatus nihil addit super sacerdotium per relationem ad corpus Christi verum, sed solum perelationem ad corpus Christi mysticum, nec Papa qui est episcoporum supremus quo ad iurisdictionem dicitur habere plenitudinem potestatis per relationem ad corpus Christi verum sed per relationem ad corpus Christi mysticum. Ex hoc sic arguitur. Ille qui habet plenitudinem potestatis super corpus Christi mysticum potest committere dispersationem eorun sacramentorum quorum actus sunt circa corpus mysticum: sed Papi est huiusmodi, ergo &c. confirmatio autem & minores ordine sunt talia sacramenta quorum actus sunt circa corpus Christ mysticum & non circa corpus domini verum. In hoc enim differunt minores ordines a maioribus, quod maiores ordines habent actus circa corpus Christi verum (sacerdotium quidem in consecrando, subdiaconatus in praeparando materiam, diaconatus in offerendo materiam praeparatam) & ideo nullum non episcopus potest ex commissione cuiuscunque conferre hos ordines, quia actus eorum sunt circa corpus Christi verum respectu cuius Papa non habet plenitudinem potestatis. Minores autem ordines nullum habent actum circa corpus domini verum & materiam eius: sed habent quosdam actus secundarios & praeparatorios, vt de ostiario patet & caeteris minoribus Et idem est de confirmatione cuius actus est confiteri fidem ac aedificationem ecclesiae, ergo tam minores ordines quam confimatio possunt a non episcopo conferri ex commissione Papa
Secundum probatur sic, quod scilicet talis commissio non possit fieri nisi sacerdoti, quia omis sacramentalis operatio per quam descendit gratia in corpus Christi mysticum dependet a sacramentali operatione quae est super corpus Christi verum, quia a solChristo est gratia in populo, sed solus sacerdos habet potestate super corpus Christi verum, ergo ipsi soli committi potest dispen- satio sacramentorum per quae descendit gratia in corpus Christi mysticum. Talia sunt confirmatio & minores ordines, quare &c
Ad hoc autem quid veritatis contineat praedicta opinio aduertendum est, quod supposito quod confirmatio fit verum sacramentum a Christo institutum, & minister eius sit omnis sacerdos quantum est ex institutione Christi, licet ex prohibitio. ne ecclesiae reseruata sit eius collatio solum episcopis, tunc facil est dicere, quod ex commissione Papae simplex sacerdos possit confirmare, quia prohibitio ecclesiae solum facit, quod non licet simplici sacerdoti confirmare, cui tamen liceret si non esset prohibitio ecclesiae. Commissio autem Papae si eam faceret simplici sacerdoti tolleret prohibitionem quantum ad illum cui fieret commissio. Si tamen sacerdos sine tali commissione confirmaret verum sacramentum esset, sed ipse peccaret, quia gradui episcopalis non esset de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti. Et in hoc casu potest excusari Greg. qui concessit quod simplices sacerdotes possent confirmare.
Si autem ex institutione Christi solus episcopus sit minister confirmationis, nullo modo simplex sacerdos ex commissione Papae potest hoc sacramentum conferre. Quod patet pluribus rationibus. Prima talis est. De integritate cuiuslibet sacramenti sunt materia, & forma & minister. Sed Papa nihil potes mutare circa forinam sacramentorum, vel circa materiam, ergo nec circa ministrum: igitur aut simplex sacerdos ex diuina institutione est minister confirmationis & tunc absque commissione Papae potest eam conferre, aut non est minister; sed solus episcopus & tunc ex quacunque commissione nihil potest
Ad hoc tamen potest aliquis dicero qued minister non sic es de integritate sacramenti, sicut forma & materia, quia materi& forma sunt intrinseca sacramento. Minister autem extrinsecse habet ad ipsum propter quod aliqua variatio fieri potest ci ca ministrum absque praeiudicio sacramenti quae non potest fieri circa materiam vel formam. Quod patet in sacramento poenitentiae in quo fieri potest per Papam circa ministrum variatio & etiam fit: vt cum Papa aliquibus dat priuilegium absoluendi, qui prius absoluere non poterant, vel cum substrahit ab hi qui prius habuerant, nunquam autem mutare potest materiam vel formam sacramenti poenitentiae. & similiter videtur, quod possit facere circa alia sacramenta, vt scilicet possit variare ministrum non autem formam vel materiam.
Sed istud non valet, quia Papa circa sacramentum poenitem tiae non mutat ministrum, quia eius minister est omnis sacerdos cum omni sacerdoti dicatur in sua ordinatione: Accipite spiriti sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quorum retinueritis retenta sunt. Sed subtrahit materiam isti vel illi sacerdoti sicut ei placet, quod est pro tanto, quia cum sacramentum po nitentiae sit iudiciale materia huius sacramenti est peccator subditus. Potest autem Papa facere, quod subditus isti sacerdoti ei amplius non subdatur, & sic subtrahit ei materiam absoluendi, qui subtracta non potest soluere vel ligare: sicut si sacerdoti subtraheretur panis & vinum non posset conficere, similiter Papa potest alicui subdere illum qui prius non erat ipsi subditus, & tunc po terit absoluere qui prius non poterat ex defectu materiae. Non mu tat ergo Papa ministrum poenitentiae sicut nec in aliis sacramentis, sed dat materiam vel substrahit, nec valet quod dicitur, quod minister extrinsece se habet ad sacramentum materia & forma intrinsece, quia sicut minister conferens se habet extrinsece ad sacramentum ita & suscipiens ipsum, sed vbi suscipiens aliquod sacramentum est determinatus sicut in extrema vnctione infirmus, vel in ordine masculus per Papam non potest mutari. Et si fiat nullum est sacramentum, vt si sanus vngatur, vel mulier ordinetur, ergo circa ministrum nihil omnino mutari potest absque euacuatione sacramenti quamuis extrinsece se habeat ad sacramentum.
Secundo probatur idem sic: dispensare illa sacramenta quorum actus respiciunt corpus mysticum aut conuenit Papae & episcopis ratione iurisdictionis, aut ratione consecrationis. Non ratione iurisdictionis, quia cum Papa electus & episcopus confirmatus habeant plenam iurisdictionem antequam sint consecrati, possent tunc haec sacramenta dispensare seu conferre quod falsum est, ergo non conuenit eis ratione iurisdictionis, sed consecrationis. Sed ea quae consecrationem recipiunt non consecrato committi non possunt, vt habetur extra de consec. ecclesiae vel altaris, cap. penult. aqua. ergo Papa vel episcopus non possunt com mittere non episcopo, quod possit talia sacramenta conferre.
Circa quod est intelligendum, quod quando competit alicuj ministrare sacramenta, vel etiam sacramentalia ratione ordinis, nullus nisi institutor praedictorum sacramentorum vel sacramentalium potest dispensare, quod alius non sic ordinatus possit ea ministrare. Et quia solus Christus instituit sacramenta. Ecclesia autem instituit multa sacramentalia, vt sunt benedictio nes vestium, consecrationes, & reconciliationes ecclesiarum & coemeteriorum: ideo in ministro instituto per Christum pro ad¬ ministratione talis vel talis sacramenti, ecclesia vel Papa non pe test variare aliquid, vel in aliquo dispensare quin totum frustretur: sed quia Papa est caput ecclesiae, ideo in sacramentalibus pe ecclesiam institutis Papa potest dispensare circa ministrum, quietiam a principio potuit instituere ministrum quem voluit, sec minor Papa, puta quicunque alius episcopus non potest nisi sibi specialiter esset per Papam indultum. Et sic loquitur capitulum prius allegatum, Aqua.
Tertio patet idem: Papa non habet maiorem potestatem in collatione confirmationis vel ordinis quam quicunque episcopus, licet habeat maiorem potestatem in foro causarum. Si ergex commissione Papae simplex sacerdos potest confirmationem vel minores ordines conferre, idem poterit quilibet sacerdos ex commissione proprij episcopi, quod a nullo conceditur.
Quarto potest idem probari sic: Sicut in baptismo confertur potestas suscipiendi sacramenta, sic in ordine confertur potestas dispensandi ea: sed Papa non potest facere quod non baptizatus suscipiat sacramentum verum, ergo non potest facere quod ni ordinatus illa ordinatione qua quis accipit potestatem dispensatiuam confirmationis vel ordinis possit hoc sacramentum conferre. Mirum enim esset si aliquis posset in actum respectu cuiunon habet potentiam, secundum istos autem character ordinis & baptismi sunt potestates suscipiendi, vel conferendi sacramenta Characterem autem ordinis vel baptismi nullus potest habere ex commissione Papae, sed requiritur susceptio sacramentorum, ergo non habenti characterem ordinis per susceptionem sacramenti, non potest per quemcunque committi actus illius ordinis, tunc deducatur vt prius quod minister confirmationis, aut est ordinatus ordinatione episcopali, aut simplicis sacerdotij. Si episcopali, committi non potest non episcopo: si simplicis facerdotij,n. est necessaria commissio, nisi forte propter prohibitionem ecclesiae ad vitandum culpam inobedientiae. Ex his ergo videtur quod ex commissione cuiuscunque nullus posset conferre sacramentum quod non posset conferre ex se¬
Ratio autem praecedentis opinionis non videtur concludere: cum enim dicunt quod Papa habet plenitudinem potestatis super corpus mysticum, verum est dupliciter, vnam qua potest omnia sacramenta dispensare, sed non committere: cum haec sit potestas consecrationis in qua cum ipso communicant omnes episcopi Aliam potestatem habet quae est iurisdictionis in statuendo, citando, excommunicando, suspendendo, in qua nullus ei aequatur: & hanc potest committere cui vult vel in toto vel in parte, sed de hac nihil ad propositum, sed solum de prima quae committi non potest
Quod etiam dicitur quod illa commissio non potest fieri nisi sacerdoti qui habet potestatem super corpus Domini verum, ni videtur cogere, quia a corpore Dni vero considerato secundum se vel in se, puta passo vel mortuo effluit gratia in corpus mysticum & non ab ipso solum, vt est in sacramento. Sacerdos aum non habet potestatem super corpus Domini verum vt est in se, sed solum prout est in sacramento, Et ideo quantum est de virtute rationis non est necessarium quod illi soli competat dispensatio illorum sacramentorum per quae fluit gratia in corpus Christimi sticum: quod etiam patet, quia alius a sacerdote potest conferre baptismum quantum est de ratione sacramenti, licet ex institutione ecclesiae solus sacerdos habeat auctoritatem ministerij
Ratio etiam per quam dicunt quod Papa non potest conmittere alicui non episcopo quod conferat maiores ordines, sed solum minores non videtur valere, quia ad corpus Christi verum vt in sacramento contentum habet relationem acolithatus cuius est suggerere vinum & aquam ad consecrationem sanguinis, sicut subdiaconus qui habet praedictam materiam ponere in vasis sacris & offerre sacerdoti consecrandam, si ergo propter relationem ad corpus Christi verum non potest committi collatio subdiaconatus eadem ratione nec collatio acolithatus. Et si O collatio acolithatus potest committi, quia se habet a remotiori ad corpus Christi quam subdiaconatus: eadem ratione poterit dici quod collatio subdiaconatus potest committi, quia se habe a remotiori quam diaconatus, quod nullus hoc dicit.
AD PRIMVM argu. dicendum quod aeque dubium est de minoribus ordinibus sicut de confirmatione. non enim bene claret quomodo possint a non episcopo conferri si solus episcopus ex ordinatione Christi sit horu sacramentorum minister. Si vero omnis sacerdos minister est, sed ex ordinatione ecclesiae reseruatur solum episcopis, tunc quilibet sacerdos vere pocest confirmare & minores ordines conferre licet peccet conferendo faciens contra statutum ecclesiae. Ecclesia enim potest arctarem nistrum suo statuto, sed non poteit irritare sacramentum concurrentibus his quae sunt de necessitate sacramenti. Et si hoc est verum tunc Gre. potuit conferre sacerdotibus quod licite confirmarent qu alias peccassent confirmando, licet vere confirmassent: si autem non est ita, sed solus episcopus est minister nescio cur non possit. dici quod Gre. cam fuerit homo & non Deus potuerit errare.
21 Et per hoc patet, ad secundum. Videtur autem quod prius minister confirmationis sit episcopus praecipue per illud quod dicitur de conse. distinctione quinta, canone manus. Minister autem minorum; ordinum videtur esse simplex sacerdos: vt pacet per illud quod dicitur extra de ordinato ab episcopo qui renunciauit episcopatui, ca. 1. quamuis non appareat manifesta ratio quare altiorem ministrum requirat confirmatio quam minores ordines, nisi quod minores sint quaedam sacramentalia per ecclesiam instituta, & ideo circa ea potest ecclesia variare quo ad ministrum & quaedam alia prout placet. De hac autem re tangentur aliqua inferius quando agetur de ordinibus.
On this page