Praeambulum
Praeambulum
POST sacramentum baptismi, &c Superius magister determinauit de sacramento baptismi & confirmationis. Hic vero determinat de sacramento eucharistiae. diuiditur iste tractatus in partes tres Primo enim determinat de hoc sacramento quan.¬ tum ad esse. Secundo quantum ad fieri. Tertio quantum ad dispensationem. Secunda 11. distinct. ibi, Si autem quaeritur qualis sit ista conuersio. Tertia 13. distinct. ibi, Solet etiam quaeri vtrum praui sacerdotes. Prima diuiditur in tres. Quia primo agitur de hoc sacramento secundum se. Secundo quantum ad vsum 9. distinct. ibi, Et sicut duae res. Tertio quantum ad eius veritatem dist. 10. ibi, Sunt autem alij. Prima in tres diuiditur. Prime enim determinat huius sacramenti praecedentes figuras. Secundo ipsius institutionem confirmat. Tertio ipsius integritatem inquirit. Secunda ibi, Haec & alia quatuor consideranda occurrunt. Tertia ibi, Nunc quid ibi sacramentum sit & quid res videamus. Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo enim determinat huius sacramenti institutionem. Secundo ipsius formam. Tertio determinat quandam incidentem dubitationem Secunda ibi, Forma vero est. Tertia ibi, Vera consideratione dignum est. Haec est diuisio lectionis & sententia generalis.
In speciali vero sic procedit magister & proponit quod pos sacramentum baptismi, & confirmationis agendum est de eucharistiae sacramento per quod spiritualiter reficimur, & in bono confirmamur. In ipso enim non solum confertur gratiae, & virtutis augmentum, sed etiam ille totus sumitur qui totus est gratiae fons & origo. fuit autem hoc sacramentum praefiguratum tempore vele per manna, sicut sacramentum in mari rubro, & tempore passionis Christi per sanguinem, qui de eius latere fluxit, sicut baptis mus per aquam quae exinde emanauit. Ante legem vero per oblationem panis & vini factam a Melchisedech. Ponit etiam magister alias conuenientias huius sacramenti ad manna. Et ostendi quod iste cibus est illo excellentior, sicut patet in litera. Poste dicit, quod hoc sacramentum institutum est a Christo incoena posi esum agni paschalis tempore quo Christus per praesentiam corporalem erat recessurus a discipulis. Deinde dicit, quod forma huius sacramenti est talis qualem ipse dominus Iesus Christus edidit, scilicet, Hoc est corpus meum. Et hic est calix, &c. Caetera vero qui in missa dicuntur, dicit magister quod per ea fit oratio pro popul& principibus. vnde non sunt nisi laudes & obsecrationes & petitiones fidelium. Et istud multis auctoritatibus confirmat. Post. ea reddit causam quare dominus hoc sacramentum quasi memoriale suae passionis celebrato post coenam cum discipulis typice paschate instituit, vt, s. ostenderet sacramenta ve. le. inter qua erat praecipuum quantum ad significationem agni paschalis sacrificium finiri, & nouae legis sacramenta substitui, inter quae excellit eucharistiae sacramentum. Et etiam vt districtius discipulorum memoriae infigeret. Et quamuis a Christo fuerit sacramentum datum post coe nam, qualiter tamen decaetero sumendum sit discipuli reliquit: a quibus statutum fuit, vt propter huius sacramenti reuerentiam iste cibus prius quam alij cibi in os intraret: Quod auctoritatibus confirmat. Vitimo ostendit quid in eucharistia sit sacramentum, & quid res, dicens: quod sacramentum est visibilis specie: s. panis & vini forma, res vero huius sacramenti est gemina, contenta & significata, vt corpus Christi verum quod de virgine traxit, & sanguis quem pro nobis fudit. Alia vero significata & non contenta, vt corpus Christi mysticum quod est vnitas ecclesiae. Ex quo vlterius concludit, quod in hoc sacramento sunt tria distinguem da. Vnum quod est sacramentum, vt species visibilis . s. forma pani & vini. Aliud quod est sacramentum & res, vt est caro Christ vera, & sanguis verus. Aliud vero quod est res, & non sacramentum, vt corpus Christi mysticum. Primum est sacramentum gemin rei scilicet corpus Christi veri & mystici, quia vtrunque rem significa & vtriusque similitudinem gerit. Secundum vero est res huius sacramenti, & sacramentum vnius rei. Tertium vero . s. corpus Christi mysticum est res gemini sacramenti, scilicet species panis & vini & corporis Christi veri, sicut dicit magister, & patet in litera
On this page