Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Eucharistia sit sacramentum
CIRCA quaestionem istam quaeritur de tribus Primum est de sacramento eucharistiae secundi se. Secundum est de eius forma. Tertium est di modo & ordine sumendi ipsum respectu aliorum ciborum. Quantum ad primum quaeritur vtrum eucharistia sit sacramentum. Et videtur quod non, quia quod non est vnum sacramentum non est sacramentum, sicut qui non est vnus homo non est homo, quia per idem aliquid est ens, & vnum 4. Meta. & in 1. Elench. dicitur quod eadem est ratio hominis & vnius hominis, sed eucharistia non est vnum sacramentum vt probabitur, ergo non est sacramentum. Probatio minoris, vnitas rei est ex vnitate formae & materiae, sed in eucharistia est duplex materia, scilicet panis & vinum, & duplex forma duplici materiae correspondens, quare &c.
Item in omni sacramento res & verba cum ministro efficiunt id quod figurant, sed panis & vinum quae sunt materia huius sacramenti & verba a ministro prolata non efficiunt corpus Christi quod in sacramento continetur & per vtrunque significatur, ergo non est sacramentum.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod eucharistia est sacramentum. Secundum est quod inter caeter. est sacramentum dignissimum.
PRIMVM patet sic. omne remedium ordinatum principaliter in subsidium vitae spiritualis sub rebus sensibilibus pro positum est sacramentum, sed eucharistia est huiusmodi, ergo &c. Maior patet ex his quae dicta sunt de sacramento supra distin. I Minor probatur, quia sicut est in vita corporali sic suo modo est in vita spirituali, gerunt enim corporalia similitudinem spiritualium, sed in vita corporali sic est quod non requiritur solum generatio per quam vita acquiritur, & augmentum per quod ad perfect. quantitatem deducitur, sed etiam alimentum per quod homo in vit. conseruatur, ergo similiter in vita spirituali praeter baptismum qui est spiritualis regeneratio, in quo nobis vita spiritualis tribuitur, & confirmationem per quam spirituale augmentum nobis acquiritur opus est nutritione spirituali per quam vita spiritualis acque sita in nobis conseruetur, hoc autem est eucharistia, vnde & nobi proponitur sub speciebus pertinentibus ad nutrimentum, quare &c
SECVNDVM sic patet: sacramentum quod excellit ir sanctitate excellit in dignitate, quia tota dignitas sacramenti est ex hoc quod sanctitatem continet, sed eucharistia excedit omnia alia in sanctitate, ergo excellit in dignitate. Minor probatur, quia illud est sanctius quod continet sanctitatem formaliter & essentialiter quam illud quod dicitur sanctum solum per attributionem ad sanctitatem quae est in alio, sed sacramentum eucharistiae continet sanctitatem essentialiter & formaliter. Continet enim Christum qui inquantum est Deus est sanctitas essentialiter, & inquantum homo habet sanctitatem & gratiam formaliter. Caetera vero sacramenta dicuntur solum sancta per attributionem ad sanctitatem quae est in alio. Quia sunt eius signa vel instrumentalis causa, ergo eucharistia excedit omnia sacramenta in sanctitate, quare & in dignitate. Et quia perfectioribus plura attribuuntur: ideo hoc sacramentum pluribus figuris fuit figuratum in vet. le. Et in noua pluribus nominibus nominatum
Quantum ad figuras sciendum est quod in hoc sacramento es tria considerare. s. illud quod est sacramentum tantum, panem scilicet & vinum, & id quod est res & sacramentum, scilicet corpuChristi verum. Et id quod est res & tantum, scilicet effectum sacramenti in suscipiente. Quantum igitur ad id quod est sacramentum tantum, potissima & expressissima figura huius sacra menti fuit oblatio Melchisedech, qui obtulit panem & vinum, vt habetur Gen. 14. Quantum vero ad id quod est res & sacramentum, (scilicet ipse Christus passus) figurae eius fuerunt omnia sacrificia ve. le. & praecipue sacrificium oblationis quod fuit solennissimum quando pontifex intrabat semel in anno cum sanguine in sancta sanctorum: quam figuram adducit Apostolus Hebr. 9 Quantum autem ad effectum sacramenti praecipua eius figura fuit mana quod habuit omnem saporem suauitatis, vt dicitur Sap. 16. sic & gratia huius sacramenti quantum ad omnia perficit mentem.
Agnus autem paschalis quantum ad haec tria simul praefigurabat hoc sacramentum. Quantum ad primum, quia comedebatu cum panibus azimis. vt habetur Exo. 12. Quantum ad secundum quia immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel luna 14 quod fuit figura passionis Christi. Quantum vero ad effectum, quia sicut per sanguinem agni paschalis protecti sunt filij Israel a deuastate angelo: sic per effectum huius sacramenti protegimu a diabolo. sic ergo propter suam perfectionem hoc sacramentum fuit figuris pluribus praefiguratum.
Et propter eandem perfectionem nominatur in lege noua pluribus nominibus, dicitur enim hostia, sacrificium, eucharistia, viaticum & communio. Hostia vel sacrificium dicitur, quia est speciale rememoratiuum dominicae passionis Lucae 22. hofacite in meam commemorationem. Passio autem Christi fuit sacrificium, & hostia pro redemptione omnium oblata. Eucharistia vero dicitur, quia illum continet qui est fons & origi omnis gratiae de cuius plenitudine omnes nos accepimus gratiam pro gratia Ioan. I. Eucharistia autem idem est quod bona gratia. Viaticum autem, quia in via nos sustentat per modum nutrimenti, & ad finem viae perducit. Nemo enim venit ad patrem nisi per me Io. 12. Communio vero quia per hoc sacramentum vnimur nobis inuicem, & ipsi Christo Io. 6. Qui manducat meam carnem & bibit meum sanguinem in me manet, & ego in eo.
AD PRIMVM argu. dicendum per interemptionem minoris. Eucharistia enim est vnum sacramentum. Non enim vnitas sacramenti est vnitas indiuisibilitatis vt puncti, vel continuitatis vt lineae, vel essentiae vt in simplicibus & compositis ex forma substantiali & materia, vel suppositi, vt subiecti & accidemtis, sed est vnitas perfectionis quae consistit in concursu omnium quae requiruntur ad consequendum finem ad quem res ordinatur sicut domus dicitur vna, vel calciamentum vnum quando concurrunt omnia quae requiruntur ad inhabitationem congruam, vel ad debitum tegumentum pedum: hoc autem sacramentum diuinitus est ordinatum ad refectionem spiritualem quae per corporalem significatur, nec est perfecta nisi in ea proponatur aliquod vt cibus & aliquid vt potus. Et ideo materia est vna perfectione licet sit duplex in natura rei & absolute, & similiter est de forma.
On this page