Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum formae consecrationis panis et vini sint conuenientes
SECVNDO quaeritur de forma huius sacramenti. Et primo vtrum forma consecrationis panis & forma consecrationis vini sint conuenientes. Et secundo vtrum sint connexae. Ad primum sic zi proceditur. Et arguitur quod formae non sint conuenientes, quia in forma verborum sacramentalium nihil falsum debet contineri, sed in verbis quibus vtimur videtur contineri falsitas, ergo &c. Minor probatur, quia cum dicitur: Hoc est corpus meum, vel hic est sanguis meus. Cum profertur pronomen demonstratiuum hoc, vel hic, nihil est ibi de quo vere possit dici, quod sit corpus Christi, vel sanguis Christi, quia tunc nihil est ibi praeter substantiam panis & vini, & eorum accidentia de quorum nullo potest dici, quod sit corpus, vel sanguis Christi, quare &c.
Item illa verba videntur pertinere ad formam huius sacramenti quibus Christus confecit hoc sacramentum, sed Christus non confecit his verbis, vt videtur: sed postquam confecit protulit haec verba tradendo corpus suum vel sanguinem discipulis, vt apparet ex serie verborum. dicitur enim sic Matt. 26. Accepit Iesus panem, & benedixit, id est benedictione sua consecrauit, ac fregit, deditque discipulis suis & ait, Accipite & comedite, Hoc est corpus meum. Et idem habetur Matt. 14. & Luc. 22 Haec autem verba non videntur verba quibus consecrauit, sed quibus insinuauit quod factum fuerat, ergo &c.
IN CONTRARIVM est auctoritas scripturae quae non facit mentionem de aliis verbis pertinentibus ad consecrationem. Ad idem est determinatio ecclesiae.
RESPONSIO. Videndum est primo illud quod pertinet communiter ad formam consecrationis panis & vini. Secundo specialiter videbitur quid est quod pertinet ad formam consecrationis vini.
QVANTVM ad primum dicendum est, quod vtraque forma est conueniens, quia illa forma est conueniens; huic sacramento, quae significac quicquid continetur in ipso. Sed praedictae formae sunt tales, ergo sunt conuenientes, Maior patet, quia inter caetera sacramenta istud solum consistit in consecratione materiae. Alia enim omnia consistuni. in vsu & exhibitione. Et ideo sicut illa consistunt in his quae significant effectum, per ea suscipienti exhibitum, ita hoc sacramentum quo ad formam consistit in verbis quae significant id quod continetur in hoc sacramento. Minor probatur, quia in hoc sacramento continetur sub speciebus panis corpus Christi, & sub speciebus vini sanguis eius. haec autem sufficienter exprimuntur praedictis verbis quibus dicitur: Hoc es corpus meum. Et hic est calix sang. mei, vt de se patet: quare &c
Sed hic est vnum dubium, scilicet si posses consecrari corpu Christi per ista verba praecise: Hoc est corpus meum, non expressis verbis praecedentibus, scilicet, qui pridie quam pateretur, &c Et dicunt quidam quod non: quia verba sacramentali debent significare id quod continetur in sacramento, sed ista verba Hoc est corpus meum, sine aliis verbis praecedentibus prolati non significant corpus Christi realiter contineri sub speciebus. panis, sed potius significant corpus sacerdotis proferentis contineri sub eis, ergo &c. Et confirmatur, quia si ego dicerem. Paulus dixit, haec est doctrina meam, non significo quod esset haec de ctrina mea, sed doctrina Pauli ratione huius quod praemittitur: sed si nullo praemisso dicam, haec est doctrina mea, significe doctrinam esse meam & non alterius; ita in proposito si praemittantur illa verba canonis, qui pridie quam pateretur, vsque ibi: dicens, accipite & manducate. Hoc est enim corpus meum, significatur corpus Christi ibi contineri, & non corpus ministri. Si autem his non praemissis dicat sacerdos: Hoc est corpus meum significatur corpus ministri ibi esse, non autem Christi. Talia autem verba non possunt esse verba consecrationis: ergo requiritur quod praecedentia verba dicantur.
Sed istud non valet, quia sufficit quod verba consecrationis signent corpus Christi ibi esse ex institutione Christi ordinantis, & intentione ministri proferentis, quamuis praecedentia verba hunc sensum non innuant. Quod patet sic: quia si oporteret quod ex forma verborum insinuaretur corpus Chrissi esse ibi non solum non fieret consecratio per haec verba: Hoc est enim corpus meum, aliis non praemissis, sed etiam per eandem rationem non fieret eis praemissis. Quod patet, quia praecedentia verba recitantur vt dicta a Christo, scilicet quod accipiens panem benedixit & fregit & dedit discipulis suis dicens: Hoc est corpus meum. Constat autem quod per hanc seriem verborum non significatur quod corpus Christi sit sub speciebus paniquem sacerdos tenet, vel coram se habet, sed solum sub speciebus panis quem Christus accepit & benedixit: ergo per haec verba non esset corpus Christi sub speciebus panis praesentibus sacerdoti, quod est falsum, & erroneum.
Sufficit ergo quod verba consecrationis significent id quod continetur in hoc sacramento non ex serie verborum praecedentium, sed ex institutione Christi, & intentione ministri gerentis personam Christi. & sic patet primuui.
Quantum ad secundum videndum est an in verbis illis quibus dicitur: Hic est calix sanguinis mei, sit praecisa forma consecrationis vini, sicut in verbis consecrationis panis praecisa forma est: Hoc est corpus meum. Et dicunt quidam quod non imo totum quod est vsque ibi: in remissionem peccatorum, es de forma consecrationis: quod probant dupliciter. Primo, quicum forma sacramenti sit enunciatiua, quicquid est de enunciationis integritate videtur esse de essentia formae. Sed totum quod sequitur ibi vsque, in remissionem peccatorum, est de integritate enuntiationis, cum sit determinatio praedicati: ergo est de integritate formae.
Secundo, quia sub eodem ritu profertur totum a principio Hic est calix, &c. vsque in finem; quod non fieret nisi totum pertineret ad formam consecrationis, quare &c. Confirmatur per hoc quod habetur extra de cele. mis. cap. Cum Marthae. vbi dicitur sic: Credimus quod forma verborum sit vt in canone reperitur, & a Christo apostoli, & ab ipsis eorum acceperunt successores. Et sic videtur quod quicquid ponitur in canone missae piverbis consecrationis sanguinis totum sit de forma per Christum instituta, & per apostolos ad ecclesiam deriuata.
Alij dicunt quod in istis verbis: Hic est calix sanguinis mei, con& tinetur tota forma consecrationis, ita quod eis dictis & non aliis sequentibus vere esset sanguis Christi sub speciebus vini. Quod probatur primo per ea quae iam dicta sunt, quia in illis verbis praecise continetur forma sacramenti quae sunt significatiua & expressiua totalis effectus contenti in sacramento, sed haec sunt: Hoc est corpus meum respectu consecrationis panis. Et, hic est calix sanguinis mei respectu consecrationis vini, ergon his verbis praecise consistit forma sacramenti. Maior patet ex dictis, qa hoc sacramenti consistit in consecratione materiae. Et minor similiter, quia acqud es ibi (consecrata materia) totum sufficienter exprimitur per illa verba
Et confirmatur, quia secundum omnes doctores sacramenta nouae legis efficiunt quod significant, sed praedicta verba Hoc est corpus meum, & hic est calix sanguinis mei, cum dicantur recitatiue vt prolata a Christo significant corpus & sanguinem Christi esse sub speciebus panis & vini, ergo illa sola verba sufficiunt quantum est de necessitate sacramenti.
Ad haec autem duo respondent quidam per interemptionem maioris vtriusque rationis. Quia si aliquis dicat, ego baptizo te, & nihil plus, non est puer baptizatus nisi addatur in nomine patris, &c. & tamen totus effectus baptismi significatur in primis verbis siue secundis. Et similiter in proposito quamuis per illa verba significetur quicquid continetur in sacramento eucharistiae, non oportet tamen quod alia non sint de necessitate formae sacramenti.
Sed haec responsio parum valet. Quia cum effectus sacramenti sit a Deo & non a sacramento nisi sicut a signo vel sicut a causa sine qua non (vt dictum fuit in prima dist.) ideo formae verborum debent significare effectum sacramenti esse a Deo: quod fit per inuocationem trinitatis, vel diuini nominis in omnibus sacramentis quae consistunt in applicatione ad suscipientem vt sunt omnia sacramenta praeter eucharistiam in quo similiter significatur corpus & sanguis Christi esse sub speciebus sacramenti virtute diuina, per hoc quod verba consecrationis recitantur vt prolata a Christo. Cum ergo dicatur communiter ab omnibus doctoribus quod sacramenta efficiunt quod significant, & quod formae scramentorum sunt illae quae significant effectum sacramenti subintelligitur quando significant effectum illum esse a Deo modo quo dictum est.
Secundo probatur idem sic: Forma consecrationis corpori consistit essentialiter in his verbis praecise, hoc est corpus meum nec de essentia huius formae est enim ibi interpositum cum dicitur. Hoc est enim corpus meum. Et hoc tenent omnes doctores ergo similiter forma consecrationis sanguinis consistit essentialiter in his verbis. Hic est calix sanguinis mei, nec de essentia formae huius est aliquid ei appositum, consequentia patet, quia non minoris efficaciae sunt haec verba. Hic est calix sanguinis mei ad transsubstantiandum vinum in sanguinem Christi quam sint haec verba Hoc est corpus meum ad transsubstantiandum panem in corpus Christi
Tertio probatur idem sic: Graeci vere conficiunt sacramentum eucharistiae sicut & Latini, nec vnquam inuentum est quod ecclesiRomana senserit Graecos non vere conficere, sed Graeci in consecratione sanguinis non ponunt omnia verba quae ponit Romana ecclesia, maxime ab illo verbo noui & aeterni vsque ad finem, erge illa verba non sunt de essentia formae, quia omissio illorum euacuaret consecrationem, quare &c. Minor patet, quia forma consecrationis corporis Christi secundum Graecos prout continetur in missa beati Basilij quam dictante angelo accepit (vt dicitur) & prout in canone praedictae missae de verbo ad verbum habetur, sicut nofecimus coram nobis legi & extrahi est ista: Accipite comedite hoc meum est corpus, quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum. Verba autem Graeca quae praedictis correspondent sunt ista: La uete phagete tuto mu estito soma, to hyper hymon elomenon iaphesin amartion. Verba autem consecrationis sanguinis prout in eodem canone continetur sunt ista, Bibite ex eo omnes, hic est sanguis meus noui testamenti, qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatoru. Verba autem Graeca quae praedictis correspondent sunt ista: Piete ec autu pantes tuto gar esti to aima mi to tis coenis dyathicis to hyper hymon Ke pollon ecchynomeno is aphesin amartion. Ex quibus apparet quod forma Graecorum in conse cratione corporis Christi non habet enim, sicut nos habemus, hi bet tamen quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum quod nos non habemus: in consecratione vero sanguinis forma Graecorum non habet aeterni, nec mysterium fidei, nec calix, quae tamen omnia nos habemus, vnde non videtur cum ipsi vere consecrent sicut & nos, quod omnia quae nos habemus & omnia quae ipsi haben sint de essentia formae. Alioquin nec ipsi, nec nos consecraremus
Quid autem veritatis habeat vtraque opinio. Aduertendum est quod quicquid ponitur in forma verborum qua vtitur Romansecclesia siue antecedenter siue consequenter totum contine veritatem, quamuis totum non sit de intraneitate formae. Quod enim praemittitur quod Iesus eleuatis oculis in caelum gratias agen benedixit, &c. quamuis non legatur in textu euangelico pro tempore quo Christus hoc sacramentum instituit, tamen ex aliis loci euangelij potest hoc comprobari. Si enim in resuscitatione Lazari Iesus eleuatis sursum oculis gratias egit patri, probabilius est quod simile fecerit & dixerit quando panem & vinum in suum corpus & sanguinem transsubstantiauit. Haec autem non sunt d substantia formae, sed quaedam antecedentia. Quod autem additur aeterni & mysterium fidei vtique verum est, quia nouum testa mentum quod Christi sanguine confirmatum est, aeterna promittit, sicut vetus testamentum promittebat temporalia. Dicitur eti. mysterium fidei, quia aliud exterius visibiliter cernitur, & aliud inuisibiliter continetur. Et sic exponitur extra de celebratione missarum capi. Cum Marthae. Ista tamen non sunt de essentia formae sicut nec antecedentia. Sed ponuntur ad excitationem deuotionis & ad exprimendum fructum dominicae passionis. Quis enim diceret quod illud verbum mysterium fidei sit de essentia formae consecrationis sanguinis, cum aequaliter conueniat consecrationi panis sicut consecrationi vini, vtrobique enim aliud visibiliter cernitur & aliud inuisibiliter continetur. Item si illud quod additur noui & aeterni testamenti, vsque ad finem esset de substantia formae consecrationis vini, a fortiori de substantia formae consecrationis panis esset ron solum, hoc est corpus meum, sed etiam quod pro vobis tradetur. Hanc enim determinationem expressius ponunt euangelistae quam aliam. Constat autem( nullus dicit, quod de substantia formae consecrationis panis sit illa determinatio: Quod pro vobis tradetur, quare vt videtur de substantia formae consecrationis vini non est illa determinatio, noui & aeterni, &c. Est tamen de necessitate praecepti ecclesiae, & ideo totum sub eodem ritu profertur. Et per hoc patet responsio ad argumenta alterius opinionis.
AD ARGVMENTVM primum principale dicendum, q in forma huius sacramenti nihil falsitatis continetur. Et cum dicitur quod imo, quia pronomen demonstrantium hoc vel hic cum profertur non potest demonstrare aliquid quod vere possit di ci corpus Christi. Dicendum quod imo. Circa quod notandum, quidam dixerunt quod praedicta verba proferuntur a sacerdote solum recitatiue & non significatiue, & ideo nihil falsitatis continent, quia sic recitantur vt dicta fuerunt, nec oportet? pronomina demonstratiua nunc demonstrent aliquid, quia non assumuntur ad demonstrandum, sed recitantur pro eo quod demonstrauerunt. Et istud verum est, quia verba non proferuntur a sacerdote nisi solum recitatiue, vt apparet ex his quae antecedunt verba consecrationis, si enim nunc proferrentur aliquo modo significatiue, aut proferret ea sacerdos ex propria persona, aut vt gerens personam Christi. Si in propria persona falsum diceret proferendo, hoc est corpus meum, quia non est ibi corpus sacerdotis sub speciebus panis & vini. Si autem in persona Christi, adhuc falsum diceretur in his quae consequuntur formam consecrationis vini, quia dicitur ibi de sanguine Christi, qui pro vobis & pro multis effundetur. Constat autem quod a nunc in posterum non effundetur, restat ergo quod dicantur solum recitatiue
Et licet istud sit verum, tamen ex toto non euacuat difficultatem. Adhuc enim quaeri potest quid demonstrabat pronomer demonstratiuum quando Christus consecrauit. Et ad hoc dicum quidam quod Christus cum haberet potestatem excellentiae consecrauit sine verbis, & facta consecratione tradendo corpus suum discipulis suis dixit: Hoc est corpus meum. Et tunc pronomen po terat demonstrare corpus Christi, quod iam ibi erat. Sed istuc non videtur, quia euangelistae dicunt, quod accipiens panem benedixit, hoc est benedictione sua consecrauit. Omnis autem benedictio fit aliquibus verbis sicut ipsum nomen sonat.
Ideo dicunt alij quod Christus confecit mediantibus verbis, sed aliis quam sint verba nostrae consecrationis. Sed nec istud valet, quia secundum hoc sacramentum quod Christu confecit & quod nos conficimus non essent vnius rationis, quisicut sacramenta quae non habent vnam materiam non funi vnius rationis, sic nec illa quae non habent eandem formam.
Dicendum ergo quod Christus eisdem verbis confecit quibus & nos. Quid autem demonstraret pronomen hoc vel hic, dicunt quidam quod facit demonstrationem non ad sensum, quilocutio esset falsa, quia in hoc sacramento nihil est subiectum sensui, quod sit corpus Christi, sed facit demonstrationem ad intellectum, vt sit sensus, hoc, id est significatum per hoc, est corpus meum Sed nec istud valet, quia sacramenta solum efficiunt quod significant. Si ergo sensus locutionis est iste, hoc, id est significatum per hoc est corpus meum, sequitur quod corpus Christi non erit in sacramento realiter, sed solum sicut in signo, quod est erroneum
Ideo dicendum est aliter q ibi fit demonstratio ad intellectum non quidem alicuius indiuidui signati, sed solummodo indiuidui vagi, vt sit sensus hoc.i, contentum sub hoc scilicet sub speciebus loquendo in generali, non autem in speciali pro pane vel pro corpore est corpus mcum, si enim in speciali demonstraretur substantia panis locutio esset falsa. Si vero singulariter demonstra retur corpus Christi veritatem posset habere propositio referendo demonstrationem ad vltimum instans prolationis verborum, vt statim dicetur, quia tunc corpus Christi est sub speciebus panis, & esset sensus hoc.i, corpus meum est corpus meum, sed ista forma non congruit sacramento, quia per sacramentum non efficitur, quod corpus Christi sit corpus, sed solum efficitur quod corpuChristi contineatur in sacramento, propositio autem sic intellecta solum sentit, quod corpus Christi sit corpus suum. Et ideo illa forma non signat quod efficitur per sacramentum, quod est contra naturam cuiussibet formae sacramenti. Si autem fiat demonstratio indiuidui vagi dicendo hoc.i.contentum sub hoc, tunc propositio est vera & congrua forma, quod patet sic: formae sacramentales non solum sunt significatiuae, sed etiam causatiuae eius quod significant, propter quod ad idem instans referenda est eorum efficientia & significantia, sed eorum efficientia est in vltimo instanti prolationis, ergo eorum significantia referenda est ad vltimum instans. Pro illo autem instanti vera est demonstratio, quia in illo instanti contentum sub speciebus est corpus Christi: forma etiam est congrua, quia hoc efficitur per eam quod significatur, scilicet quod corpus Christi sit contentum sub speciebus, vel econuerso quod contentum sub speciebus sit corpus Christi. Hoc tamen sciendum est, quod licet in vltimo instanti prolationis verborum sit corpus Christi sub speciebus, existentia tamen eius praesupponit ordine naturae completam significationem verborum sicut effectus supponit causam. Sunt tamen simul tempore. Et hoc sufficit ad hoc quod vnum per alterum demonstretur.
On this page