Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum formae consecrationis corporis et sanguinis Christi sint connexae

QVAESTIO TERTIA. Vtrum formae consecrationis corporis & sanguinis Christi sint connexae. Thom 3. 4. 78. ari. 6.

AD SECVNDVM proceditur. Et arguitur q formae huius sacramenti sint connexae, ita scilicet 9 vna non habeat suum effectum nisi alia prolata, quia effectus istarum formarum est, quod corpus & sanguis Christi sint in hoc sacramento realiter, sed corpus Christi non est sine sanguine, nec sanguis Christi est sine eius corpore, ergo forma quae est ad consecrationem corporis non habet suum effectum sine forma quae est ad consecrationem sanguinis, nec econuerso.

Item si istae formae non essent connexae, sed totaliter disparatae, tunc vna forma posset proferri per vnum ministrum 8 haberet suum effectum. Et alia forma per alium ministrum, & similiter haberet suum effectum. Hoc autem videtur inconueniens, cum ambae formae permaneant ad vnum sacramentum, ergo & illud ex quo sequitur.

Item quando in baptismo fiunt tres immersiones, & ter di citur, ego baptizo te, in sola vltima immersione, & verborum prolatione habetur effectus baptismi, similiter ergo cum in hoc sacramento sint duae materiae & duae formae, videtur quod in prolatione vltimae formae solum habeatur effectus huius sacramenti.

IN CONTRARIVM arguitur, quia si prolatis istis verbis, hoc est corpus meum, non esset ibi corpus Christ. verum, illa verba non essent vera, & sic in sacramento summae veritatis esset falsitas, quod est valde inconueniens, ergo & illud ex quo sequitur, videlicet quod prima verba non habeant suum effectum nisi prolatis secundis.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est de connexione formarum. Secundum est de praeeminentia vnius ad alteram.

QUANTVM ad primum dicendum est, quod formae non sunt connexae ita quod vna non habeat suum actum sine alia, imo quaelibet habet suum effectum etiam si altera non proferatur quod patet, quia forma debet proportionari materiae, sed materiae huius sacramenti sunt distinctae, in nullo ab inuice dependentes, ergo & formae quantum ad efficaciam non dependent abinuicem. Secundo, quia sacramentum quod non habet impedimentum statim habet efficaciam in prolatione verborum, vel nunquam, sed sacramentum hoc non potest habere impedimentum ex parte materiae, quae est panis & vinum, supposito, qu panis sit triticeus, & vinum de vite, ergo facta prolatione super materiam statim sacramentum habet suam efficaciam. Tertio, quia cum hoc sacramentum sit propter vsum suum, si non posset consecrari vna materia sine alia, videretur quod vna non posset vel no deberet sumi sine alia, quod est falsum, quia populus sumit sul forma panis & non sub specie vini, hoc euam habet ritus ecclesiae, quia facta consecratione panis ante consecrationem vini statim ostenditur corpus Christi, vt adorandum quod non fierei nisi esset consecratum, alias esset causa vel occasio idololatriae

QUANTVM ad secundum sciendum est, quod cum sacramentum istud consistat in consecratione materiae, & non in eius vsu vel effectu Fideo praeeminentia vnius formae ad alteram debet attendi secundum id quod continetur sub vna specie, vel sub altera: aliquid autem continentur sub speciebus praedictis. Vno modo directe ex vi sacramenti. Alio modo ex concomitantia. Primo modo continetur sub speciebus panis solum corpus Christi, & sub speciebus vini solus sanguis? Christi, sicut ipsae formae praecise hoc innuunt. Et quantum ac hoc forma consecrationis corporis praeeminet formae consecrationis sanguinis, quia corpus Christi quod pertinet ad intraneitatem & essentiam naturae humanae a Christo assumpto praeeminet sanguini, qui non pertinet intrinsece ad essentiam humanae naturae a Christo assumptae, sed est humor in via ad conuersionem in corpus Christi quantu est de cursu naturae.

8 Quantum autem ad ea quae continentur in hoc sacramento ex concomitantia vna forma non praeeminet alteri: quia, v communiter tenetur, totus Christus continetur sub vtraque specie, de quo tamen inferius inquiretur.

Ad primum argumentum dicendum quod corpus & sanguiChristi sunt in hoc sacramento vt veniant in vsum fidelium per modum cibi & potus mediantibus speciebus: & quia aliquis potest vti cibo sine potu, vel potu sine cibo, ideo siue solum corpus Christi sit sub speciebus panis ex vi sacramenti, & solus sanguis sub speciebus vini, siue totus Christus sit sub vtraque specie ex concomitantia, vna tamen species potest consecrari sine alia, & venire in vsum fidelium.

Ad secundum dicendum, quod quantum est de necessitate sacramenti vna forma posset proferri super suam materiam per vnum ministrum, & alia per alium. Sed tales ministri essent puniendi de tanta temeritate. Si tamen sacerdos facta consecratio. ne corporis moreretur, alius sacerdos deberet supplere consecrando sanguinem, ne sacramentum remaneret imperfectum, sicut habetur ex statuto concilij Toletani, vel secundum Innoc. 3 Hostia iam consecrata esset ponenda seorsum, & super aliam non consecratam vna cum vino esset facienda vna consecratio, incipiendo a principio canonis,

Ad tertium dicendum, que tres immersiones quando fiunt in baptismo cum forma verborum triplicata tenent vicem vnius quia sunt vnius rationis, & ad vnum effectum: sicut tres candelae causant vnum lumen. Et tres homines trahunt vnam nauem & est vnus tractus: sed forma consecrationis panis, & forma consecrationis vini sunt diuersarum rationum, & super diuersam materiam, nec sunt ad vnum effectum quantum est directe evi sacramenti. Et ideo vna non dependet ex alia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3