Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum corpus Christi possit licite sumi post medicinam, vel post cibum sumptum per modum medicinae
QVAESTIO QVARTA. Vtrum corpus Christi possit licite sumi post medicinam, vel post cibum sumptum per modum medicinae. Thom. 39. 80. ar. 8.
TERTIO principaliter quaeritur vtrum sacramentum Eucharistiae possit licite sumi post medicinam, vel post modicum cibum sumptum per modum medicinae. Videtur quod sic: quia non mino lreuerentia debetur huic sacramento iam sumpto quam sumendo, sed sumpto hoc sacramento licet medicinalia recipere, ergo & ante.
Item hoc sacramentum fumendum est a ieiunis, vt mens eorum sit magis sobria & magis deuota: sed sumptio talium neque soluit ieiunium, neque sobrietatem, ergo post sumptionem electuarij & ta ium potest sumi hoc sacramentum.
IN CONTRARIVM est quod dicitur de consecratione distinct. 2. cap. Placuit spiritui sancto vt in honorem tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret: quod secundum aliquo libros non est capitulum per se, sed pars illius capituli, liquido apparet.
RESPONSIO. Aliquid dicitur malum vel illicitum dupliciter. Vno modo secundum se, quia mox nominatum conuolutum est cum malo: vt moechari, furari, & hoc nullo modo potest bene fieri. Alio modo dicitur aliquid malum, quia prohibitum. Videndum est ergo primo an sumere sacramentum post medicinam vel modicum cibum sumptum per modum medicinae sit malum & illicitum secundum se, & secundo an sit malum ex prohibitione.
QUANTVM ad primum dicendum quod sumere corpus Christi post talia prius sumpta non est malum secundum se. Cuius ratio est, quia quod est illicitum secundum se nullo modo potest esse licitum, sed sumere corpus Christi post huiusmodi potest esse in casu licitum, sicut cum imminet alicui periculum mortis vt habetur de consecratione distinct. 2. capitulo, Preshytei infirmum statim communicet ne sine communione moriatur, ergo sumere hoc sacramentum post cibum non est secundum se illicitum. Item secundum consuetudinem antiquam in die coenae sumebatur a pransis ob recordationem institutionis eius vnde dicitur de consecratione distinct. 1. Sacramenta altaris non nisi a iciunis hominibus celebrentur, excepto vno die anniuersario quo coena domini celebratur, & sic idem quod prius
QUANTVM ad secundum scilicet an sit illicitum ex prohibitione ecclesiae. Dicunt quidam quod non: quod probant primo de medicinis & electuariis sic: praeceptum ecclesiae de ieiunio accipiendum est secundum quod ecclesia interpretatur ieiunium, ergo praeceptum ecclesiae quod sacramentum sumatur a ieiunis debet intelligi de ieiunis ieiunio ecclesiae, sed medicinae & electuaria non soluunt ieiunium ecclesiae, ergo post electuarium & medicinas potest sumi licite sacrametum eucharistiae.
Item probatur: si prius sumatur modicus cibus non per mo¬ dum cibi, sed per modum medicinae, quia quando absolutem prohibetur vsus alicuius rei intelligendum est de ysu principali & non de aliis: verbi gratia, si prohiberetur alicui vsus calceorum feria sexta, intelligendum esset de vsu principali ad calciandum, & si quis vteretur calceis tanquam cypho ad hauriendum aquam non esset transgressor praecepti. a simili cum sumptio cibi ante sumptionem eucharistiae prohibeatur intelligendum est de sumptione cibi ad nutriendum, quia hic est principalis vsus eius, & sic sumitur per modum cibi, non autem de vsu eius solum ad alterandum, quia sic sumitur solum per modum medicinae, igitur sic sumens cibum ante hoc sacramentum non videtur esse transgressor praecepti.
Sed ista opinio non valet. Primo quia si teiunium ecclesiae requiritur & sufficit ad susceptionem huius sacramenti, sequeretur quod istud sacramentum non posset licite sumi nisi quando est ieiunium ecclesiae, quod est falsum. Sumitur enim licite singulis diebus, & iterum posset sumi post prandium sicut ante quia ieiunium ecclesiae seruatur post comestionem sicut ante vnica enim comestio quantumcunque magna non soluit illud jeiunium sicut nec parua, semper enim dicitur homo ieiunans dummodo non comedat nisi semel in die & hora statuta.
Et per hoc patet responsio ad primum argu. quia ecclesia interpretatur quod ad sumptionem huius sacramenti requiritur non solum quod aliquis sit ieiunans secundum statutum ecclesiae, sed quod sit ieiunus ieiunio naturali vel naturae quod es per priuationem cuiuslibet cibi praesumpti, quae interpretatio patet tam ex consuetudine ecclesiae quam ex verbis capituli allegati, placuit. Secundo, quia quando prohibetur principalis vsus prohibetur & quilibet alius principalem vsum includens maxime quando sub eadem causa prohibendi, sed sumere cibum per modum medicinae includit principalem vsum (semper enim nutrit & in proposito est eadem ratio vtrunque prohibendi, quia in vtroque est irreuerentia sacramenti quae fuit ratio prohibitionis: vt patet ex praeallegato capitulo, ergo vterque vsus est prohibitus.
Et per hoc patet responsio ad secundum argumentum, quia non est simile de duplici vsu calcei quorum secundus non includit primum, & de duplici vsu cibi vbi primus includitur in secundo, nec est ibi similis prohibitionis ratio, vt hic.
Dicendum est ergo aliter quod extra casum necessitatis illicitum est sumere hoc sacramentum post medicinam vel quem cunque cibum. Quod patet sic. Aliquis enim efficitur trangressor praecepti dupliciter. Vno modo faciendo directe contra tenorem praecepti, & iste dicitur praeuaricator. Alio modo faciendo contra intentionem praecipientis, & iste dicitur fraudator & vtroque modo est transgressor praecepti ecclesiae, qui sumit eucharistiam post medicinam vel quemcunque bibum quantumcunque modicum, quod patet primo sic. Hoc enim sacramentum a ieiunis tantum debet sumi, & non solum a ieiunantibus secundum tenorem praecepti ecclesiae, vt patet ex prae allegatis capitulis. Sed post sumptionem eorum quae dicta sunt nullus est ieiunus: ergo sumens hoc sacramentum post medicinam vel post cibum quantuncunque modicum est praeuaricator praecepti. Minor probatur. Est enim duplex ieiunium, scilicet naturae & ecclesiae. Ieiunium naturae est, quo quis dicitur ieiunus ante sumptionem cuiuscunque rei, quae nutrire potest siue secundum se siue eommistim cum aliis. leiunium ecclesiae est quo quis dicitur ieinnam secundum modum ab ecclesia institutum, & hoc manet post vnicam comestionem, nec soluitur nisi per secundam sumptionem eorum qui in cibis communiter consueuerunt sumi. Vnde eam qua propter alios cibos per membra deducendos sicut potus vel dirigendos sicut electuaria assumuntur, non soluunt reiunium hoc Ex hoc sic arguitur: nullus dicitur ieiunus propter ieiunium ecclesiae licet dicatur ieiunans, sed solum propter ieiunium natur dicitur aliquis ieiunus, sed omnia praedicta soluunt ieiunium naturae. omnia enim nutriunt, vel per se vel commista cum aliis, lice aliquorum non sit principalis vsus ad nutriendum, ergo sumeni hoc sacramentum post medicinam vel quencunque cibum quantuncunque modicum non est ieiunus. Sequitur ergo conclusio quod talis facit contra tenorem praecepti & sic est praeuaricator
Quantum ad secundum, quod talis efficiatur fraudator pr cepti similiter patet, quia quod hoc sacramentum deberet sumi ante sumptionem cuiuscunque ad nutritionem pertinentis per si vel permistum alteri institutum est in honorem & reuerentiam sacramenti, vt patet ex illo capitulo, placuit. Sed sicut est irreuerentia praeferte huse sacramento alium cibum ita aliam medici nam. hoc enim sacramentum pon solum est spiritualis esca, sed etiam spiritualis medicina, ei go pyst sumptionem talium sumens eucharistiam facit contra intentionem praecepti, & sic est transgressor
Hoc autem intelligendum est de medicina quae sumitur per o Christiani. & in venci em traijcitur, quia sic loquitur decretum. N autem de alls medicinis, vnde post balneum siue lotionem & post vnctionem, & post sanguinis minutionem licitum est samere hosacramentum: patet ergo quod post sumptionem medicinalium vel cuiuscunque cibi quantumcunque modici eucharistiam nullus recipere debet.
Tamen aduertendum est quod reliquiae cibi remanentis in ore si trajicientur casualiter non impediunt sumptionem huius sacramenti. Tum quia traiiciuntur per modum salinae, tum quia non sumuntur de nouo tanquam illa die: & idem dicitur de reliquiis aquae qua os abluitur dummodo non traijciantur in tanta quantitate vt maneant in propria specie, sed quasi conuersae in saliuam.
Et etiam notandum est quod cum dicitur quod hoc sacramentum prius in os Christiani mitti debet quam alij cibi non est intelligendum absolute respectu totius temporis. Alioquin qui semel comedisset & bibisset nunquam possea posset hoc sacramentum sumere, sed est intelligendum quantum ad eundem diem, & licet principium diei secundum diuersos diuersimode sumatur: nam quidam a media nocte, alij a meridie, alij ab occasu, & alij ab ortu solis diem incipiunt, ecclesia diem tamen incipit a media nocte, & ideo si post mediam noctem aliquid sumpserit aliquis per modum cibi, aut potus, non potest eadem die hoc facramentum sumere extra casum necessitatis, potest vero si ante mediam no. ctem, nec refert vtrum post cibum vel potum dormierit, aut etiam digestus sit quantum ad rationem praecepti. Quidam enim ducunt noctes insomnes in studio vel in oratione seu ex conditione, seu ex complexione propter siccitatem cerebri, qui propter talem insomnitatem non sunt a communione arcendi, refert tamen quantum ad perturbationem mentis quam patiuntur homines propter defectum somni, aut digestionis cibi. Ex quibus si mens multum perturbetur, homo ineptus redditur ad suscipiendum hoc sacramentum. Presbyter autem qui pernoctauit in tabei na, & postea sine somno celebrauit debet puniri: vt habetur extra de accusationibus cap. si constiterit. quia ex quo pernoctauis in taberna vsque ad diem, praesumitur quod biberit post mediam noctem, quia continue vinum in taberna apponitur, etiam praesumitur non fuisse ieiunus siue postea dormierit siue non, sed si post mediam noctem non bibit, nec ad dormitionem iuit, nihilominu: celebrare non debuit, non quia non esset ieiunus, sed quia post tantam deordinationem sicut est pernoctatio in taberna non debuit immediate se immiscere tam digno mysterio.
Ad argumenta. Ad primum dicendum est quod non est tanta irreuerentia huic sacramento postponere vel submittere alium cibum, medicinalia, siue electuaria, sicut ante ferre, ipse etiam fructus sacramenti in eius sumptione percipitur & non post, nihilominus tamen inter eius sumptionem & reliquos cibos debet esse aliqua mora, vnde & in missa post comunionem oratio pro gratiarum actione subiungitur. Et quidam suas priuatas orationes dicunt, secundum aute antiquos Canones statutum fuit a Clemente Papa. Et habetur de consecr. dist. 2. Si mane dnica potio editur vsque ad sextam, ieiunent ministri qui eam sumpserunt, & si tertia vel quarta hora acceperint, ieiunent vsque ad vesperam, q nunc per generalem ecclesiae consuetudinem abrogatum est.
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum praecipitur sumi a ieiunis non solum vt mens sit deuotior, sed propter reuerentiam sacramenti vt nihil aliud praeferatur huic sacramento: posset etiam sequi perturbatio mentis & indeuotio si concederetur quod modica medicina vel modicus cibus prius sumeretur, quia cum illud quod est vni modicum sit alii multum (vt dicitur 2. Ethic.) nec posset determinari ratione quid esset modicum cuilibet, oporteret quod quilibet relinqueretur quantum ad hoc proprio iudicio, qui frequenter in multis est erroneum propter corruptionem concupiscentiae quae circa delectabilia inclinat ad excessum.
On this page