Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis ix. in generali & speciali.

T sicut sunt duae res. Superius determinauit Magister de facramento eucharistiae secundum se. Hideterminat de eo quantum ad vsum. Et diuiditur in partes tres. Primo determinat suum intentum. Al Secundo excludit quorundam errorem. Tertio secundum determinata auctoritates dubias exponit. Secunda ib haec verba & huius. Tertia ibi, secundum hos duos modos. Hae est diuisio lectionis & sententia in generali.

In speciali sic procedit Magister. Et proponit primo quod secundum duas res nuius sacramenti, sunt duo modi manducandi. Vnus sacramentalis, qui consistit in sumptione ipsius sub sacramento visibili vel specie panis & vini. Alius spiritualis qui consistit in vnione ad Christum in sacramento. vnde ille spiritualiter manducat, qui in vnitate Christi & ecclesiae quam sacramentum significat manet. Et ideo soli boni manducant spiritualiter. Sacramentum autem manducare possunt tam boni, quam mali, sed mali ad suum iudicium sumunt. Quod auctoritatibus confirmat. Postea dicit quod ratione quarundam auctoritatum videtur quibusdam quod a malis corpus Christi non sumitur, quod ostendit esse falsum multis auctoritatibus quae dicunt hoc sacramentum siue a bonis siue a malis sacrametaliter sumi, sed a bonis etiam spiritualiter, a malis autem tantum sacramentaliter. Vltimo dat intellectum quarundam auctoritatum quae sund dubiae, Vbi ostendit quod non solum species panis & vini sed etiam ipsum corpus Christi verum potest dici verum sacramentum. Et ex hoc procedit ad expositionem istarum auctoritatum dubiarum. In fine concludit intentum dicens, quod sacramentum tam a bonis quam a malis sumitur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum