Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sint modi manducandi hoc sacramentum

AL: QVAESTIO) PRIMA. Vtrum sint modi manducandi hoc sacramentum. Thom. 3. 7. 80. ar. 1.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus. Primum est de vsu huius sacramenti. Secundum est de vtentibus. Circa primum quaeruntur duo. Primum est vtrum sint duo modi manducandi d hoc sacramentum. Secundum est vtrum manducatio huius sacramenti sit de necessitate salutis. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod non sint duo modi manducandi hoc sacramentum, quia sicut baptismus est spiritualis regeneratio (vt dicitur Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit, &c.) Sic hoc sacramentum est spiritualis refectio, sed circa baptismum non distinguitur duplex modus sumendi ipsum, quorum vnus sit facramentalis & alius spiritualis, ergo nec circa hoc sacramentum de IIIMIVPbet esse duplex modus ipsum sumendi.

Item cibus corporalis non sumitur nisi corporaliter, ergo cibus spiritualis, non sumitur nisi spiritualiter, sed hoc sacramentum est cibus spiritualis, ergo &c. 31

IN CONTRARIVM est August. in litera & glossa super illud I. Corin. 9. Qui manducat & bibit indigne, &c. Qui dicit sic: duos modos dicimus esse manducandi, vnum sacramentalem & alium spiritualem.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an vsus huius sacramenti sit manducatio. Secundum est (supposito qui sic) an sit duplex modus manducationis.

Quantum ad primum dicendum est quo propriusvsus huius sacramenti est manducatio, quod patet, primo quia vsus huius sacra menti est secundum conditionem materiae, sed materia huius sacramenti sunt res sensibiles directe pertinentes ad cibum & potum sed vsus proprius talium est manducatio, ergo &c. Secundo, quia sicut hoc sacramentum in quo Christus continetur secundum seipsum est perfectius caeteris in quibus continetur solum secundum effectum, sic applicatio huius sacramenti ad nos & eius vsus debet esse per modum perfectionis vnionis & applicationis, sed non vniretur nobis, nec applicaretur perfectius quam alia nisi eius vsus esset in maducando, ergo proprius eius vsus est mandueatio. Minor probatur, quia applicatione quae est secundum contractum nulla est perfectior nisi secundum gustum, per quam gustans & gustatu efficiuntur vnum, sed alia sacramenta nobis applicantur secundum contractum, vt patet in baptismo, confirmatione, ordine & extrema vnctione, ergo hoc sacramentum perfectiori applicationi (scilicet quae est secundum gustum) debet applicari. Item patet ex auctoritate Apostoli 1. Corin. 9. Probet autem seipsum homo, & sic de pane illo edat & de calice bibat.

Quantum ad secundum sciendum quod duplex est modus manducationis huius sacramenti, scilicet, sacramentalis & spiritualis: quorum distinctio dupliciter fumitur. Primo ex parte suscipientium. Secundo ex modo sumendi. Ex parte suscipientium sic. Suscipiens enim, aut est sufficienter dispositus, & tunc suscipis sacramentum & fructum sacramenti, & hic modus dicitur manducatio spiritualis, denominationem sumens a fructu tanquam. principaliori, aut non est sufficienter dispositus, & tunc suscipit sacramentum, sed non fructum sacramenti: & haec manducatio dicitur pure facramentalis, & isto modo videtur sumi a Magistro & Aug. in princip. di. vt patet intuenti verba Aug. quae fumuntur ab ipso de verbis Dni. Et recitantur de cons.di. 2. ca. quid est

Ex parte vero modi manducandi sumitur sic: quidam enim sumunt hoc sacramentum solo voto vel desiderio, & hi manducant solum spiritualiter. Alij vero facto & voto. Et hi sumunt sa cramentaliter, & hoc modo sumitur manducatio sacramentalis & spiritualis a Magistro & Aug. in processu literae cum subditur: vt quid paras dentem & ventrem, crede & manducasti (scilicet spiritualiter.) Et sumitur ab August. in lib. de remedio poenitentiae. Et habetur de consecratione, dist. 2.

Secundum autem vtrumque modum distinctio manducationis sacramentalis & spiritualis attenditur secundum perfectum & imperfectum, nisi quod secundum primum modum distinguendi spiritualis manducatio perfectior est quam sacramentalis & eam includit. Est enim sacramentalis manducatio, vt in principio distinctionis dicitur, communis bonis & malis: econuerso autem est secundum modum distinguendi, quia sacramentalis est perfectior, & includit aliam. Secundus etiam modus distinguendi vniuersalior est nam sub altero membro. s. sub sacramentali manducatione includitur vtrunque membrum primae distinctionis.

Ex his autem duabus distinctionibus conflare possumus terti? trimembrem primas duas continentem sic: Suscipiens enim hosacramentum, aut suscipit sacramentum & fructum sacramenti sicut bene dispositi percipientes hoc sacramentum realiter, aut suscipit sacramentum, sed non fructum sacramenti, sicut illi de quibus scriptum est I. Cor. II. Qui man ducat & bibit indigne aut suscipit fructum sacramenti, sed non sacramentum, sicut illi qui voto & desiderio percipiunt, sed ab actuali perceptione impediuntur sicut illi qui capti sunt in carceribus Gentilium, vel qu ex debilitate seu infirmitate vti sacramento non possunt. Apparet ergo quod sunt plures modi manducandi hoc sacramentum & sufficientia eorum. Ad argumenta.

Ad primum dicendum, quod minor est falsa, nam circa baptismum potest fieri omnino similis distinctio, vt patet volent deducere. Quidam enim abluuntur spiritualiter, quidam sacra mentaliter, siue hi modi sumantur ex parte suscipientium baptisinum, siue ex parte modi suscipiendi, vt dictum est.

Ad secundum dicendum, quod non est simile de manducatione corporalis cibi, quia fructus eius non potest percipi ex solo voto vel desiderio sicut est in spirituali cibo. Et iterum nulla dispositio praecedens requiritur in suscipiente corporalem cibum ad percipiendum fructum eius nisi naturalis virtus, sicut requiritur in recipiente cibum spiritualem. Et ideo cibum corporalem non contingit manducare nisi corporaliter. Spiritualiter autem cibus proponitur in sacramento sub velamine rerum corporalium ratione cuius praeter manducationem spiritualem quae competit ei secundum se contingit ei vlterius manducari sacramentaliter sub tali velamine.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1