Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum manducatio Eucharistiae sit de necessitate salutis

QUABSTIO SECVNDA. Vtrum manducatio Eucharistiae sit de necessitate salutis. Thom. 3. 4. 65. art. 4. & 473. art 3.

AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod manducatio huius sacramenti sit de necessitate salutis, quia manducatio cibi corporalis est de necessitat. salutis corporalis, ergo manducatio cibi spiritualis est de necessitate vitae spiritualis, ergo &c. Item Ioan. 6. Nisi manducaueritis carnem filij hominis & biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis: sed in hoc sacramento manducatur caro Christi, & bibitur eius sanguis, ergo sumptio huius sacramenti est de necessitate vitae spiritualis & per consequens de necessitate salutis.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illud sine quo potest haberi gratia non est de necessitate salutis, sed absque sumptione huius sacramenti potest haberi gratia, imo debita sumptio huius sacramenti supponit gratiam in suscipiente, ergo eius susceptio non est de necessitate salutis.

Item pueri baptizati si moriantur ante susceptionem huius sacramenti non damnantur. Damnarentur autem si eius perceptio esset de necessitate salutis, ergo &c.

RESPONSIO. Aliquod sacramentum potest esse necessarium ad salutem dupliciter. Vno modo ratione sui. Alio modiratione praecepti. Ratione sui quando effectus eius est necessarius ad salutem. Et sic dicendum est, quod sacramentorum quaedam sunt denecessitate salutis quantum ad communitatem, ita. s. vt ab aliquo vel aliquibus de communitate suscipiantur, non autem a qualibe persona: & talia sunt ordo, & matrimonium. Quod patet, quieffectus cuiuslibet istorum necessarius est communitati, nam sine ordine non essent in communitate qui ministrarent sacramenta ali qua quae sunt de necessitate salutis, saltem sacramentum poenitentiae quod est de necessitate salutis his quilapsi sunt in peccatum mortale, sine matrimonio autem non maneret cultus diuinus deficientibus fidelibus. nisi enim per matrimonium aliqui generarentur educandi ad cultum diuinum statim periret totus cultus diuinus quia tamen pro communitate ad hos actus sufficiunt aliqui, ideo non quaelibet persona ad haec sacramenta obligatur nisi in casu vbi tota communitas deficeret, vbi etiam Papa suppleret.

Alia sunt sacramenta quae respiciunt personam quanlibet singularem. Et de numero horum sunt baptismus & poenitentia qua sunt necessaria simpliciter ad salutem: baptismus quidem quoad emnes, poenitentia autem solum quoad lapsos in peccatum mortale. & huius ratio est, quia illa sacramenta sunt de necessitate salutis quoad quamlibet personam quae ordinatur ad tollendum defectum incompossibilem saluti, sed baptismus & poenitenti: sunt huiusmodi, baptismus quidem quoad omnes propter peccatum originale, quia omnes nascuntur filij irae Ephesio. 2. Ad quo tollendum ordinatur baptismus: poenitentia vero est necessaria ad salutem his qui lapsi sunt in peccatum mortale quod est incompossibile saluti. Ad quod tollendum ordinatur principalire poenitentia, ergo sacramentum poenitentiae & baptismi sunt di necessitate salutis, ita. s. vt actu suscipiantur vel saltem in voto cum susceptionem eorum impediat articulus necessitatis.

Alia vero sacrameta sunt de necessitate salutis ratione praecepti s. eucharistia, & extrema vnctio. Primo quidem ratione praecepti diuini, quia cum omnia sacramenta instituta sint propter salutem viatorum, non videtur quod absque contemptu homo viator possit talia totaliter dimittere habita copia ministri ea conferre valentis & volentis: vnde quia talia non recipit, puta eucharistiam & extremam vnctionem quando probabiliter imminet ei exitus de statu viatorum & ecclesiae militantis, videtur contennere praeceptum diuinum. Et propter hanc causam dictum fuit prius dist. 7. quod confirmatio est de necessitate salutis quando imminet casus confitendi fidem coram persecutore, quia qui tunc non recipit sacramentum confirmationis habita copia conferentis (cum pro tunc indigea eius effectu) videtur esse contemptor sacramenti quod est contrarium saluti. Patet ergo quod eucharistia non est de necessitate salutis ratione sui quasi effectus eius sit necessarius ad salutem, cum effectus eius fit confirmatio in bono, & in gratia quod pertinet ad perfectionem magis quam ad necessitatem. Est tamen de necessitate salutis ratione praecepti diuini. Et iterum ratione praecepti ecclesia quae statuit quod saltem semel in anno sumatur scilicet in paschate: vt habetur extra de poe. & re, cap. omnis vtriusque sexus. Ad argu

Ad primum dicendum quod non est simile de vita corporali quae de necessitate tendit ad desitionem, nisi ei subueniatur pe alimentum corporale, & de vira spirituali quam nullus potess amittere nisi volens, & ideo alimentum spirituale potest quidem proficere ad perfectionem & augmentum vitae spiritualis, sed non est necessarium ad eius continuationem ratione sui effectus, licet sit de necessitate eius in casu propter praeceptum diuinum que quilibet adultus tenetur hoc sacramentum recipere in hac vita, licet per praeceptum diuinum non determinetur tempus nec hora quae determinantur per praeceptum ecclesiae.

Ad secundum dicendum quod illud Ioan. nisi manducaueritis, &c. intelligitur de carne Christi mystica quae est vnitas menbrorum ecclesiae sine qua non est salus: aut si intelligitur de manducatione huius sacramenti referendum est ad praeceptum diuinum cuius ratione est necessarium ad salutem modo quo dictum est, non autem propter suum effectum.

Alia duo arg. probant quod illud sacramentum non est necessarium ad salutem ratione sui effectus quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2