Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum solius hominis sit sumere sacramentum Eucharistiae
EC VNDO principaliter quaeritur de sumentibus hoc sacramentum. Circa quod quaeruntur triaPrimum est vtrum solius hominis sit hoc sacramentum sumere. Secundum est vtrum peccator sumens aj hoc sacramentum peccet mortaliter. Terium es vtrum liceat sacerdoti dare hoc sacramentum illi quem scit esse in peccato mortali. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod non sit solius hominis hoc sacramentum sumere. quoniam cui potess competere sumptio specierum sacramentalium ei potest competere quod sumat hoc sacramentum. Non enim sumitur hoc sacramentum nisi sumptione specierum sacramentalium, sed hopotest competere bruto vel angelo in corpore assumpto, eige solius hominis non est hoc sacramentum sumere,
Item superillo verbo Psal. Panem angelorum manducauit homo, dicit glosa panem angelorum, id est, corpus Christi qui est vere cibus angelorum, ergo idem quod prius.
IN CONTRARIVM arguitur, quia vsus sacramentorum solum pertinet ad membra ecclesiae militantis, sed soli homines sunt huiusmodi, ergo soli homines debent hoc sacramentum sumere
ARESPONSIO. hoc sacramentum, siue Christus in hoc sacramento sumitur dupliciter scilicet sacramentaliter & spiritualite si ergo quaestio procedat de sumptione sacramentali sic dico quod solus homo potest hoc sacramentum sumere per seNon autem brutum vel angelus bonus, sed solum secundum accidens. Quod patet, quia ille solus sumit sacramentum per si qui vtitur sacramento vt est sacramentum, sed solus homo vtitur hoc sacramento vt est sacramentum, ergo solus homo sumi hoc sacramentum per se. Maior patet. Minor probatur, quia ille solus vtitur sacramento vt est sacramentum qui vtitur speciebus sensibilibus vt velantibus aliquid spirituale contentum. in hoc enim consistit ratio sacramenti quod sub speciebus panis & vini velatur corpus & sanguis Christi, sic vero vti speciebus non potest brutum, cum non habeat cognitionem quae ad hoc pos¬ sit pertingere, nec angelus beatus, quia Christus sub speciebus non ei velatur, sed videt nuda veritate illud quod de isto sacramento tenemus velatum fide, ergo solus homo vtitur speciebus sensibilibus huius sacramenti vt velantibus aliquid spirituale contentum: & sic sequitur conclusio principalis quod solus homo per se vtitur hoc sacramento. Per eandem rationem infidelis non sumit per se hoc sacramentum, nisi forte intenderet sumere quod ecclesia intendit, nec fidelis inueniens hostiam quam non credit consecratam. Per accidens tamen sumit brutum hoc sacramentum in quantum sumit species quibus conuenit sacramentaliter aliquid velare. Simile est de angelo bono quando sumit species in corpre assumpto, nisi quod illa sumptio non est manducatio cum sit actus corporis assumpti per angelum quod non viuificatur, nec est immediatus actus angeli sicut bruti, sed est immediatus actus corporis assumpti & moti per angelum. Patet ergo quod nec angelus bonus, nec brutum sumit sacramentaliter per se corpus Christi. Dico autem de angelo bono, quia angelus malus potesi vti speciebus sacramentaliter vt aliquid velantibus spirituale contentum. non enim daemones habent nudam cognitionem de veritate sacramentorum ficut angeli beati, nec omnimodam ignorantiam, imo de quibusdam habent credulitatem, vt dicitur Iac. 2. daemones cedunt et contremiscunt. non possunt tamen fumere, nec secundum se, nec in corpore assumpto hoc sacramentum sumptione quae sit proprie manducatio, propter ea quae dicta sunt.
Si autem quaestio procedat de sumptione spirituali. Dicendum estquoed nec brutum, nec angelus bonus vel malus possunt hoc sacramentum sumere spiritualiter. Cuius ratio est, quia in omni sumptione spirituali sumens percipit fructum sacramenti, siue sumpto sacramento, siue non sumpto: quod dico propter duplicem distinctionem supra positam, sed nec brutum, nec angelus quicunque bonus vel malus potest percipere effectum huius sacramenti: brutum quidem non, quia non est capax gratiae vel spiritualis refectionis cum sit creatura irrationabilis. Angelus vero malus non est capax, quia obstinatu? est in malo: nec bonus, quia consummatus est in bono pertinente ad meritum vel praemium essentiale, ergo nec brutum, nec angelus bonus vel malus possunt spiritualiter recipere hoc sacramentum.
Ad primum argumentum dicendum quod cui competit sumptio specierum sacramentalium vt sacramentales sunt per se, ei competit huius sacramenti sumptio, hoc autem non potest com petere bruto vel angelo bono, vt dictum est. Comperit tamen bruto & angelo cuicunque bono vel malo species sacramentales su mere & ipsum sacramentum per consequens, licet accidentaliter quia cum corpus sit sub speciebus ex vi consecrationis, manentibus speciebus consecratis manet & corpus Christi. Et sumptis eis, sumitur & corpus Christi per accidens.
Licet quidam erronee sensetint contrarium dicentes, quod co pus Christi est in hoc sacramento prout ordinatur ad vsum humanum. Ex quo autem tales species sumuntur a creatura irrationali amplius non ordinantur ad vsum humanum, vtpote cum sint in ventre muris vel cuiuscunque alcerius animalis, & ideo dicunt quod ibi desinit esse corpus Christi. Sed istud est falsum. Primo quia corpus Chrissi est sub hostia sicut prius erat substantia panis, excepto quod corpus Christi non afficitur illis accidentibus sicut substantia panis afficiebatur, & ideo sicut substantia panitunc mansisset sic & corpus Christi manet, sed substantia panis mansisset siue sumpsisset panem homo, siue brutum quousque corruptae fuissent species, ergo eodem modo manet corpus Christi sub speciebus quousque corrumpantur. Secundo quia licet aliquid ordinetur ad aliquem vsum, non oportet tamen qued desinat esse dato o non possit in vsum venire, quia remoto posteriori adhuc potest remanere prius, vsus autem posterior est ipsa re cuius est vsus, erge excluso vsu adhuc potest res remanere ergo concesso quo vsus huius sacramenti sit propter homines, nihilominus tamen hoc vsu excluso (quia vel cadit enormiter in feces, vel quia sumitur a bruto) non oportet quod res ipsa contenta in sacramento desinat ibi esse. Nec istud derogat dignitati sacramenti. Quia corpus Christi existens sub speciebus, nec a luto polluitur, nec a bruto tangitur.
Ad secundum argumentum dicendum o refert manducare Christum spiritualiter, & manducare hoc sacramentum vel Christum vt est in hoc sacramento. manducare enim Christum spiritualiter est vniri Christo & incorporari ei, quae quidem vnio ad Christum comnetit beatis angelis qui ei perfecte vniuntur nuda contemplatione & perfecta dilectione, licet proprie non incorporentur ei, cum non sint vnius naturae cum Christo sicut debet esse caput vel corpus cum singulis menbris: manducare autem spiritualiter hoc facramentum vel Christum in hoc sacramento est credere in sacramentum & voto seu facto recipere ipsum, & per hoc habere fructum sacramenti. Hoc autem non comperit angelia vt probatum est. glossa igitur allegata sic intelligenda est, q corpus Christi quod est spritualis esca hominum vt est sub sa¬ cramento est secundum se spiritualis refectio angelorum, quatenus ei vniuntur nuda veritate & perfecta dilectione.
On this page