Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum peccator sumens hoc sacramentum Eucharistiae peccet mortaliter
QVABSTIO. QVARTA. Vtrum peccator sumens hoc sacramentum Eucharistiae peccet mortaliter. Thom. 3. 4. 80. ar. 4.
AD secundam sic proceditur. Et arguitur quod peecator sumens hoc sacramentum non peccet mortaliter: qa non minoris dignitatis est Christus sub propria specie quam sub specie sacramenti, sed peccatores tangentes corpus Christi in propria specie non peccabant, imo peccatorum veniam consequebantur, sicut dicitur de muliere peccatrice Lucae 7. ergo fumentes corpus Christi in hoc sacramento non peccant mortaliter.
Item sicut hoc sacramentum percipitur tactu & gustu, ita & visu, sed peccator non peccat amplius si videat hoc sacramentum, ergo non peccat si gustet, aut tangat, sed non est alia sumptio huiusmodi sacramenti quam gustatio ipsius, ergo peccator fumens facramentum hoc non peceat.
IN CONTRARIVM est quod dicitur primae Corinth. 11. Qui manducat & bibit indigne iudicium sibi manducat & bibit. Et glossa dicit ibidem: indigne manducat & bibit, qui in crimine est vel irreuerenter tractat, ergo peccator sumens hoc sacramentum peccat mortaliter.
RESPONSIO. Quaestio ista vnum supponit & aliud quaerit. Supponit scilicet quod homo peccator possit fumere hoc sacramentum. Et quaerit vtrum sumendo peccet. Primo ergo videndum est de supposito, & postea de quaesito.
Hoc autem suppositum nulli fideli debet esse dubium non solum propter ea quae dicta sunt in praecedente quaestione, sed etiam quia ad hoc est expressa auctoritas Apost. 1. Cor. 11. allegata in arguendo. Ex qua apparet quod aliqui manducant Eucharistiam & bibunt calicem Dini indigne, & hi non sunt iusti, sed peccatores: sancti etiam dicunt quod Iudas proditor sumpsit in coena corpus Dni cum caeteris Apostolis. Bartholomeus tamen errauit in apparatu decretorum super illo capitulo, tribus gradibus. de consecratione distinctio. 2. ibi enim primo ponit opinionem quod species non descendunt in stomachum: & quia posset dici quod aliter non nutrirent, respondet quod interdum homo odore recreatur, qui tamen odor in stomachum non descendit. Aliam opinionem ponit quod species bene descendunt in stomachum alias non euomerentur, cuius oppositum quandoque ad sensum apparuit. Et eadem dicitur sic, si quis per ebrietatem vel voracitatem Eucharistiam euomuerit quadraginta dies poeniteat. Vitimo dicit asserendo quod certum est quod species quam cito dentibus teritur, tam cito in caelum rapitur. Omnia autem haec sunt falsa & erronea, q enim species non descendant in stomachum, sed nutriant per modum odoris falsum est, quia & si odor ad modicum tempus possit confortare cerebrum & sensum olfactus, nullo tamen modo nutrire potest, sicut species illae non solum ad modicum tempus, sed ad multum nutrire possunt. Quod autem dicitur secundo quod species descendunt in stomachum, verum quidem est, sed tertium dictum contradicit, quia cum dicitur qui certum est quam cito species dentibus teritur tam cito in coelum rapitur. Aut intelligitur de ipsis speciebus, & sic contradicit ei quod statim dixerat quod species descendunt in stomachum. Aut intelligitur de corpore Christi concento sub speciebus, & tunc esset erroneum & haereticum, quia sic nullo modo contingeret Christianum corpus Christi comedere, quia illud quod solum in os ponitur non dicitur comestum nisi in ventrem traiiciatur, sicut si aliquis panem vel vinum vel aquam ponat in os & starim reiiciat. Istud etiam dictum non solum negat corpus Christi non manducari a peccatoribus de quo nunc quaeritur, sed etiam a iustis.
Circa secundum videnda sunt duo. Primum est an peccator sumens hoc sacramentum peccet. Secundum est quam grauiter peccet. Quantum ad primum sciendum est quod peceator fumens hoc sacrametum, aue est sibi conscius de peccato mortali, aut non. Si sit sibi conscius, peccat mortaliter sumendo hoc sacramentum non contritus & non confessus, si habeat copiam confessoris. Cuius ratio est, quia irreuerentia & abusus tanti facramenti non potest esse sine peccato mortali, sed in peccatore accedente ad hoc sacramentu cum conscientia peccati mortalis est irreuerentia, & abusus tanti sacramenti, ergo talis vsus & accessus non est sine peccato mortali. Minor probatur dupliciter. Primo ex modo sumendi hoc facramentum sic: Sicut vsus cibi corporalis non congruit nisi viuenti corporaliter, sic vsus cibi spiritualis non congruit nisi viuenti spiritualiter. Sed hoc sacramentum est eibus spi ritualis, & per modum cibi sumitur (vt prius visum est) ergo vsus eius non congruit peccatori qui mortuus est spiritualiter, abutitur igitur si sumat. Secundo patet idem ex re saeramenti quae est duplex: vna contenta & significata ( scilicet ipse Christus) alia significata, sed non contenta.I. corpus Christi mysticum quod est iocietas sanctorum sibi a Christo capiti per charitatem cohaerentium. Ex hoc sic arguitur, quicunque ad hoc sacramentum accedit praetendit se anhelare ad vnionem cum Christo, & cum membris eius, sed peccator remanens in conscientia peccati mortalis ad hoc non tendit, sed magis recedit, ergo peccator accedens ad hoc sacramentum cuius conscientia peccati mortalis reus est fictionis, cum aliud intendat, & aliud praetendat. Fictio autem respectu sacramenti, & maxime tanti est peccatu mortale, igitur &c
Si vero peccator non sit sibi conscius de peccato, hoc potes esse dupliciter. Vno modo quia nescit se commisisse peccatum Alio modo quod scit se commisisse peccatum, credit iamen illud peccatum esse sibi dimissum, quia reputat se contritum. Primun potest contingere dupliciter. Vno modo quia non recolit de facto. Alio modo quia de facto recolit, sed non credit illud factum esse peccatum, quod tamen secundum veritatem est peccatum: si non recolat de peccato, quia non recolit de facto, aut discussi diligenter conscientiam, aut non. Si discussit diligenter, & tamen post discussionem non recolit, non peccat: si ad hoc sacramentum accedat, imo forte veniam peccati obliti consequitur ex vi suscepti sacramenti. vnde Augu dicit in quodam sermone, quod corpus Christi dum manducatur viuificat mortuos. Si vero non discussit sufficienter, & ob hoc non venit in notitiam peccati commissi, peccat mortaliter accedendo ad hoc sacramentum. Horum autem duorum talis est ratio, quia voluntaria omissio circunstantiae quae ad factum requiritur non excusat sed aggrauat sed discussio conscientiae est circunstantia quae requiritur in suscipiente hoc sacramentum iuxta illud quod dicit Apost. 1. Cor. II. probet autem seipsum homo, & sic de pane illo edat & de calice bibat, ergo omissio discussionus conscientiae nullum excusat, imo aggrauat, ergo si propter indiscussionem conscientiae aliquis non recolit de peccato, non propter hoc excusatur quin accedat ad sacramentum, vt peccator: nam & iussus accedens ad hoc sacramentum sine discussione forte peccat, nisi quod in iusto qui consueuit passim scrutari conscientiam suam sufficit breuis, & quas transitoria discussio quae non sufficeret in alio. Per eandem rationem diligens discussio conscientiae excusat illum qui non recolit de peccato commisso ex quo fecit diligenter quod in se fuit, vt recoleret. Si autem de facto recolat, sed non credit illud esse peccatum, non excusatur quin peccet accedendo ad hoc sacramentum, quia ignorantia quae non excusat facientem a peccato dum facit, non excusat ipsum a peccato, dum sacramentum recipit. Sed talis est ignorantia de qua loquimur. Non enim facientem excusat a peccato ex quo ponimus eum in peccato, licet ignoret se esse in peccato haec enim ignorantia vel est iuris vel cercunstantiae particularis quam quis tenebatur scire, alioquir f ciendo non peccasset, ergo non excusatur quin accedendo ad sacramentum accedat vt peccator, & per consequens peccet: quae autem ignorantia est quae excuset, & quae non dictum est in 2. lib.
Qui autem scit se commisisse peccatum, credit tamen sibi esse dimissum, quia reputat se esse coutritum & scit se esse confessum non peccat si hoc sacramentum sumat, quia vbi non potes haberi certitudo plena, sufficit probabilis coniectura, sed quod peccatum commissum sit per contritionem dimissum non potest haberi plena certitudo, vnde dicitur Eccle. 5. de propitiati peccatorum noli esse sine metu, & ideo sufficit probabilis coniectura, scilicet quod homo doleat de praeteritis, & proponat cauere de futuris, & sic patet primum principale.
Quantum ad secundum principale scilicet quam grauiter peccet existens in peccato mortali qui recipit hoc sacramentum, dicitur sic communiter, quod tanto peccatum est grauius per se, & ex suo genere, quanto actus cadit super materia magis indebitam, dico autem per se & ex genere, quia quaedam grauitas per auctores attenditur in peccatis ex motiuo ad peccandum: grauius enim peccat peccans ex electione in eodem genere peccati, quam peccans ex ignorantia vel ex infirmitate scilicet grauitas peccatorum per se attenditur ex proportione actus ad materiam sine ad obiectum, dicitur ergo quod peccatore sumere hoc sacramentum, cum conscientia peccati mortalis, nec est maximm peccatum, nec minimum, sed est medium inter peccata commissa contra Deum quod ad diuinitatem, vt sunt blasphemia & idololatria. Et inter peccata commissa in actu indebito circa creaturam, vt sunt peccata carnalia, & auaritia, & inobedientia ad praelatum & huiusmodi. Cuius ratio est, quia sicut se habet obiectum ad obiectum ita actus ad actum, sed Christus, vt homo ratione vnionis ad Deum medius est inter creaturam & Deum: ergo actus inordinatus circa Christum medio modo se habet quoad deformitatem culpae inter actum inordinatum circa Deum quoad diuinitatem, vt sunt blasphemia & idololatria, & in actum inordinatum circa creaturam, vi sunt peccata carnalia, & auaritia & huiusmodi, quare &c.
Aduertendum tamen, quod peccatum commissum in Chri. stum sub propria specie maius est peccato commisso in ipsum sub specie sacramenti, quia directus est in ipsum & secundum perfectius esse. Istud tamen dictum potest habere calumniam, quia non oportet quod sicut se habet obiectum ad obiectum, ita se habeat actus, ad actum quando actus sunt diuersarum rationum, sed solum quando sunt vnius rationis: verbi gratia, grauius est iniuriari verbo principi quam ciui, sed si quis iniurietur principi verbo dicendo conuicium, ciui autem facto ipsum occidendo, grauius est peccatum commissum in ciuem quam in principem. Similiter inter actus eiusdem rationis grauior est inordinatio circa Christum, quam circa quancunque creaturam. Propter quod grauiu. peccat inanducans hoc sacramentum irreuerenter cum conscienti: peccati mortalis, quam peccet sumens cibum corporalem quantuncunque inordinate, siue inordinatio sit contra praeceptum ecclesiae comedendo pluries in die ieiunij, siue quaecunque alia, sed respectu actuum diuersarum rationum non videtur necessarium quod grauius peccet abutens hoc sacramento quam inordinat. se habens circa quancunque creaturam quocunque modo. Satienim graue videtur quod plus peccet irreuerenter sumens hoc sacramentum quam iniuste occidens proximum. Ad argumenta
Ad primum dicendum, quod Christus sub propria specie veni vt medicus, sed sub sacramento praebet seipsum tanquam medicinam non quidem expellentem morbum, sed confortantem post morbum expulsum: quilibet autem infirmus indiget medico pro toto ilatu infirmitatis, sed non indiget qualibet medicina pro quolibet statu infirmitatis. Noceret enim infirmo medicina confortatiua naturae post morbum expulsum si daretur ante expulsionem morbi. Et ideo si licuit peccatoribus accedere ad Christum sub propria specie qui venerat vt medicus, non licet eis ac hoc sacramentum accedere sub quo Christus est, vt medicina confortatiua post expulsionem peccati, nisi expulso morbo peccati
Ad secundum dicendum, quod ea quae circa sacrament: fiunt exterius corporaliter, correspondent his quae debent fier interius spiritualiter. Quidam ergo vniti sunt Christo fide & charitate, & his licitum est sacramentum videre & sumere, quivisio correspondet fidei, gustus autem charitati quae in voluntate est, cuius est sapere quam dulcis est dominus. Alij sunt vniti Christo fide, sed non charitate, vt peccatores fideles, & hi peccant sú¬ mendo propter defectum charitatis; sed non peccant videndo cum habeat fidem quae correspondet visioni. Alij sunt qui nec sunt vniti Christo fide, nec charitate, vt infideles, & hi debenarceri ab vtroque per rationem prius dictam: non est ergo simile de gustu & visu quoad peccatore qui habet fidem, sed non charitatem, & causa dicta est.
On this page