Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum liceat sacerdoti dare Eucharistiam illi quem scit esse in peccato mortali
QVAESTIO QVINTA. Vtrum liceat sacerdoti dare Eucharistiam illi quem scit esse in peccato mortali. Thom. 3. 9. 80. art. 6. & q. 81. art. 2.
AD tertium sic proceditur. Et arguitur quod no iliceat sacerdoti dare hoc sacramentum illi quem scit si esse in peccato mortali, quia in nullo casu licitum est medico corporali dare infirmo medicinam corporalem quam scit esse mortiferam: sed sacerdos scit sacramentum eucharistiae peccatori esse mortiferum, ergo nullo modo licitum est ei peccatori dare hoc sacramentum.
Item de duobus malis minus malum est eligendum; sed minus malum est peccatori si infametur ex reuelatione criminis, vel si detur ei hostia non consecrata pro consecrata, quam si sumat hoc sacramentum cum proposito peccandi, vel cum conscientia peccati mortalis, ergo debet ei prius dari hostia non consecrata pro consecrata, vel culpa eius reuelari negando communionem, quam sacramentum ministrari.
IN CONTRARIVM tamen est, quod Christus hoc sacramentum dedit Iudae quem sciebat esse in peccato mortali.
Item Augustinus super illud Psal. Manducauerunt & adorauerunt omnes pingues terrae. Et habetur de consecratione diftinctione 2. Non prohibeat dispensator pingue terrae, id est peccatores mensam domini manducare.
RESPONSIO. Haec quaestio intelligitur de peccatore perseuerante in peccato, quia quantuncunque aliquis fuerit peccator occultus vel notorius, si eu poenituerit vitae praeteritae secundum iudicium ecclesiae, & nouam inchoauerit, non est ei negandi sacramentum eucharistiae nisi aliud esset impedimetum. Peccator igitur, aut est occultus aut notorius seu manifestus. Si sit manifestus debet ei negari hoc sacramentum qualitercunque petat siue in occulto siue in manifesto. Cuius ratio est, quia quandocunque aliquis habet legitimam causam negandi quod petitur, si dat communicat voluntarie accipienti in ipsa acceptione, & per consequens peccat sicut accipiens, sed sacerdos habet legitimam causam negandi sacramentum Eucharistiae peccatori notorio petenti illud sibi dari. Ipsa enim euidentia facti repellis eum, ergo nullo modo peccatori notorio siue petenti in occulto siue in manifesto dandum est hoc sacramentum. Alioquiu sacerdos peccaret mortaliter.
Si vero peccator sit occultus, peccatum tamen eius nouit sacerdos per confessionem vel alium modum secretum, aut tali perit in occulto, aut in manifesto: si in occulto debet ei negar hoc sacramentum & moneri ne in publico petat, hoc enim potest fieri sine reuelatione criminis, & in hoc omnes concordant Si vero petat in manifesto, sic dicunt quidam absolute quod est ei dandum. Sed puto quod est opus distinctione. Sacerdos enim a quo petitur aut est curatus, aut seruiens ecclesiae loco praelati ve curati in omnibus vel in administrationem huius sacramenti, ve non, nouit tamen peccatum huius vel per modum secreti vel per confessionem, quia forte habet auctoritatem absoluendi vel es priuilegio, vel ex commissione episcopi vel aliquo tali modo. Si non sit curatus vel vicarius curati, praedicto modo debet negare quod petitur. Habet enim contra publicam petitionem publicam excusationem, scilicet quod suum non est hoc sacramentum ministrare, q& si a curato detur haec licentia, non tenetur recipere. Si autem fit curatus, aut vicarius eius, aut ille petit hoc sacramentum extra tempus generalis communionis, & sic est ei negandum per verba persuasoria petendo quare vult communicare tali tempore insolito & absque infirmitate vel periculo imminente & si quidem possit repelli sine scandalo, bene.
Si autem perat tempore generalis communionis dandum es ei, quia inferens poenam publicam pro occulta culpa est reuelator confessionis vel proditor criminis, sed sacerdos curatus negans peccatori occulto petenti hoc sacramentum in manifesto tempore consuetae communionis infert ei poenam publicam pro culpa occulta, ergo est reuelator confessionis vel proditor criminis. Item hulli potest negari ius suum nisi possit proponi legitima exceptio contra eum, sed subditus fidelis ius habet petendi communionem sacramentorum a curato suo, ergo curatus suus non potest negare nisi habeat exceptionem quam possit contra eum proponere, quod non est in proposito. Vnde August super illo verbo 1. Cor. 5. Si is qui inter vos frater nominatur dicit sic: a communione vos prohibere quanquam non possumus nisi aut sponte confessum, aut in aliquo iudicio seculari vel ecclesiastico nominatum atque conuictum, potest tamen sacerdos monere in generali & prohibere ne aliquis ad mensam domin accedat antequam poeniteat & ecclesiae reconcilietur.
Ex quo publicae meretrices & publici vlurarij sunt a perceptione Eucharistiae arcendi quousque egerint poenitentiam publicam: vt sicut alij sunt scandalizati de culpa sic aedificentur de po nitentia, quia publica crimina non sunt occulte corrigenda: vel si tales per semetipsos correcti sint, eorum tamen correctio est publicanda antequam detur eis communio propter causam praedictam. similiter mimis & histrionibus est deneganda communic secundum Canones, sed hoc est intelligendum de illis quorum ars non potest exerceri sine peccato mortali. Propter venialia enim non est aliquis arcendus a communione. Et ideo si in arte mimorum & histrionum non est aliud peccatum nisi vanitas venialis & curiositas, non apparet quare debeat communio negari.
Ad primum argumentum dicendum quod medico corporali non incumbit necessitas dandi medicinam mortifera aegroto, potest enim licite manifestare morbum corporalem occultum propter quem aegroto fieret medicina mortifera, sed sacerdos peccatum occultum sibi dictum in confessione nullo modo debet manifestare, & ideo non habet causam quare publice debeat negare sacramentum communionis huic petenti, propter quod muste faceret si negaret.
Ad secundum dicendum, quod de duobrs malis neutrum est eligendum, sed vtrunque vitandum. Potest enim peccator di vtroque conteri vel dolere quantum in se & confiteri, & ita non infamabitur, nec recipiet sacramentum contra salutem suam, & ideo neutrum praedictorum est a peccatore eligendum, si tamen alterum eligeret minus malum esset ei eligere quod infamaretur quam sumere sacramentum cum conscientia peccati: sacerdoti tamen minus malun est dare Eucharistiam peccatori occulto petenti in publico quam negare, quia dando facit quod iustum est cum non habeat causam negandi, negando, iniuste facit, negando quod debitum est & non habet exceptionem. Et iterum reuelat peccatum occultum interpretatiue negando ei communionem qui ius habet in communione, nec debet dare hostiam non consecratam, quia in his quae sunt virtutis fidei (vt in sacramentis) nihil fictionis est faciendum. Et iterum ei nihil prodesset, quia tantum peccaret sumens non consecratam ac si esset consecrata: quia crederet eam esse consecratam, extra de celebratione missarum, cap. de homine.
On this page