Praeambulum
Praeambulum
SVNT autem alij praecedentium insaniam transcendentes. Superius Magister determinauit de sacramento Eucharistiae quantum ad vsum: hic determinat de eo quantum ad veritatem. Et diuiIditur in tres partes, quia primo ponit errorem quorundam negantium corpus Christi verum esse in altari. Et inducit rationes eorum. Secundo illas rationes soluit. Tertio inducit multas auctoritates ad veritatem probandam. Secunda ibi, quae ex eadem ratione. Tertia ibi, haec & his similia obijciunt. Secunda diuiditur in duas, quia primo exponit auctoritates. August. quae videbantur obscurae ibi, attende his diligenter. Haec est diuisio & sententia in generali.
In speciali vero procedit Magister. Et proponit primo quosdam sic errasse vt dicerent verum corpus Christi non esse realiter in altari, sed solum sicut significatum in signo, & confirmabant per illud quod legitur in Ioanne. Cum enim Christus dixisset: nisi comederitis carnem filij hominis & biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Et cum quidam ex hoc fuissent scandalizati & abiissent retro, Christus aliis remanentibus, dixit: Spiritus est qui viuificat, caro non prodest quicquam: verba quae locutus sum vobis spiritus & vita sunt. quod exponens Augu. dicit: spiritualiter intellige quae loquutus sum, non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, nec bibituri sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent, sacramentum aliquod vobis commendaui quod spiritualiter intellectum viuificabit vos, caro autem non prodesset quicquam. Item August. dicit quod Christus vt Deus est vbique, corpus in quo resurrexit in vno loco oportet esse, (scilicet in coelo.) Christus etiam dixit: pauperes semper habebitis, me autem non semper habebitis, quod tamen esset si Christus realiter esset in sacramento. Postea respondet quod per illa verba Domini in Euangelio, & Au gust. non negatur corpus Christi verum esse in sacramento, sed ignificatur quod corpus Christi non manducaretur visibiliter in forma humana tanquam per partes diuisum, sed inuisibiliter sub specie sacramenti, & hanc expositionem confirmat auctoritatibus sanctorum. Et exponit qualiter intelligitur quaedam auctoritas August. posita in litera, videlicet quod caro & sacramentum carnis & sanguinis, & vtroque inuisibili, & intelligibili, & spirituali, significatur corpus Christi visibile & palpabile, & videtur ilitera diligenter, quia aliquantulum est obscura. Vltimo adduc multas auctoritates per quas probat quod verum corpus Christi est in sacramento per conuersionem panis & vini in corpus & sanguinem. Et in hoc terminatur &c.
On this page