Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus Christi natum de virgine sit realiter in sacramento Eucharistiae
QVAESTIO PATMA. Vtrum corpus Christi natum de virgine sit realiter in sacramento Eucharistiae. Ttam. 3. 4 ig. 1.1.
CIRCA distinctionem istam primo quaeruntur quatuor primum est vtrum verum corpus Christi natum de virgine sit realiter in sacramento Secundum est vtium totus Christus sit in hoc sacramento. Tertium est vtrum corpus Christi moueatur localiter ad modum hostiae. Quartum est vtrum possit. videri vel cognosci quod corpus Christi sit in hoc sacramento Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod corpus Christi non sit realiter in hoc sacramento, quia nullum corpus potest esse de nouo vbi prius non erat nisi per motum vel mutationem ipsius, sed corpus Christi existens in coelo non ponitur a caelo motum secundum locum, nec mutatum secundum aliquam formam, ergo non potest esse de nouo in hoc sacramento.
Item nullum corpus potest simul esse in pluribus locis, sed corpus Christi localiter est in coelo, ergo cum ibi maneat non potest esse in sacramento. Si dicatur quod idem corpus non potest simul esse in pluribus locis, ita qoo in quolibet sit circunscriptiue, potest tamen esse in pluribus locis, ita quod sit in vno circunscriptiue in alio autem sacramentaliter, & hoc modo corpus Christi est simul in coelo & in sacramento.
Contra, idem corpus non potest simul esse in pluribus eodem modo essendi, propter hoc enim vt videtur, ponimus quod idem corpus non potest simul esse in pluribus locis circunscra ptiue, sed corpus Christi si sit vere & realiter in sacramento habet esse in quolibet sacramento simili modo, ergo vt videtur corpus Christi non potesi simul esse in pluribus sacramentis, sed contrarium tenet ecclesia, ergo corpus Christi non est in sacramento realiter, sed tantum in signo vel figura.
Item aeque repugnat cuilibet corpori simul esse in pluribus locis & in omnibus sicut econtrario. Dicit enim Philolophus, qui si duo corpora possent simul esse in eodem loco, eadem ratione & infinita, sed nullus ponit quod corpus Christi possit quocunque modo esse simul in omnibus locis, ergo nec in pluribus.
IN CONTRARIVM arguitur, quia I. Cor. 12. dicit Apostolus: panis quem frangimus nónne participatio corporidomini est? hoc autem non esset nisi corpus Christi realiter esset in sacramento.
Item Mat. vltimo dicit Christus: Ecce ego vobiscum sum vsqu ad consummationem seculi, hoc autem non intelligitur de praesentia eius secundum diuinitatem. illam enim non oportuit pro mittere, quia illa communis est omnibus rebus, nec potest aliter subtrahi salua consistentia rei. Intelligitur ergo de praesentihumanitatis non in propria specie, illam enim subtraxit secundum quod ipsemet dixit: pauperes semper habebitis vobiscum me autem non semper habebitis. Relinquitur ergo quod hoc dixerit de praesentia suae humanitatis sub specie sacramentali.
RESPONSIO. Intelligendum est quod omne illud quod est vere corpus in se, & est in eodem supposito filij cum humanitate Christi potest vere dici corpus Christi. Cum enim Christus. dicatur suppositum, omnis natura corporea existens in illo suppo sito, vere dicitur corpus Christi. Dicunt ergo quidam quod Christus mediante corpore humano, vt corpus scilicet nominat partem & non totum, assumit in vnitatem suppositi naturam panis sicut a principio persona filij assumpsit naturam humanitatis, & ratione huius assumptionis natura panis assumpti cum sit corpus vel corporea, est vere corpus Christi, & vlterius verum corpus Christi assumptum de virgine mediante quo assumitur natura panis potest dici panis, & econuerso panis potest dici esse illud corpuChristi propter communicationem idiomatum inter assumens & assumptum: sic ergo in hoc sacramento est realiter corpus Christi duplex quoad naturam, licet sit vnum tantum quoad suppositum. Quoad naturam enim est ibi vnum assumptum quod est substantia panis quae ratione assumptionis est corpus Christi. Et istud realiter est in sacramento. Aliud quod fuit a principic assumptum & est mediumassumendi alterum. s. corpus assumptum de virgine. Sed istud non est in sacramento nisi proptecommunicationem idiomatum, quatenus est verum dicere quod panis est illud corpus, & illud corpus est panis.
Ponit ergo haec opinio duo in generali. Primum est quod suppositum filij de nouo assumit naturam panis, quam assumptionem dicunt fieri mediante corpore Christi pro parte & non immediate, nec mediante totali humanitate, cuius rationem assignant, quia si substantia panis immediate assumeretur a supposito filij verum esse dicere, quod filius Dei est panis, sicut verum est dicere quod filius De est homo, quia immediate naturam hominis assumpsit: rursus si substantia panis assumeretur a persona filij mediante tota humanitate idem sequeretur, sicut cum ad suppositum sortis trahitur albedo mediante totali superficie verum est dicere, quod sortes est albus: hoc autem non intendunt isti dicere, imo dicunt o per tale assumptionem non est verum dicere, quod filius Dei sit panis, vel quod iste homo demonstrato Christo sit panis pro eo, quod in epistola dicorpore Christi reputatur erroneum dicere verbum impanatum sicut verbum incarnatum, & propter hoc dicunt assumptionem substantiae panis fieri mediante corporis parte ex qua assumptio. ne non sequitur perfecta praedicatio sicut in aethiope, quia ad suppositum aethiopum trahitur albedo non tamen immediate, nec mediante tota superficie, sed solum mediante parte superficiei qu est in dente, ideo non dicitur aethiops albus, sed solum deus eius.
Secundum quod ponit ista opinio est, quod in hoc sacramento remanet substantia panis non mutata quoad naturam, sec mutata quoad suppositum, quia per assumptionem tracta est ad suppositum diuinum, & mediante hac substantia panis est in eodem sacramento corpus Christi humanum quod dicit partem, & est ibi solum propter communicationem idiomatum, quia ibi vnum praedicatur de alio & econuerso.
Confirmatur autem haec opinio per Damasce. lib. 4. cap. 5. vbi dicit sic: Nunc interrogans qualiter panis fit corpus Christi & vinum & aqua sanguis Christi, dico tibi & ego quod spiritus sanctus superuenit & haec facit quae sunt super rationem & intelligentiam, panis autem & vinum assumuntur, & hoc dicit Damascen. consequenter ei quod dixerat de assumptione humanae naturae a persona filij, de qua dictum est virgini per angelum: spiritus sanctus superueniet in te, &c. Item infra eodem capitulo dicitur sic, quemadmodum in baptismate (quia consuetudo est hominibus aqua lauari & oleo vngi) coniugauit oleo & aqua gratiam spiritus & fecit illud lauacrum regenerationis: ita quia consuetudo est hominibus panem comedere & vinum bibere & aquam coniugauit eis eius diuinitatem, & fecit eam corpus & sanguinem eius. Similiter infra eodem capitulo, de hoc sacramento loquens dicit: carbo autem lignum simplex non est, sed vnitum igni, ita & panis communionis non simplex panis est sed vnitus deitati
Diony. etiam de ecclesiastica hier. ca. 3. parte quae intitulatur theoria, vocit istud sacramentum assumptionis, & intra erponi dicens, quod Christus hic assumit nostra vt communicet nobis sua
Similiter apparet hanc opinionem fuisse approbatam in concilio Romano per Nicolaum papam: & 114. episcopos ex confessione Berengarij ibidem facta & a concilio approbata. Cuius verba recitantur de consec. distin. 2. can. Ego Berengarius. vbi dicit: profiteor panem & vinum quae in altari ponuntur per consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus & sanguinem domini nostri Iesu Christi esse & sensibiliter non solum sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi & dentibus atteri, quae verba non videntur de plano posse verificari sicut plane accipi debent verba confessionis sic solenniter approbatae nisi per modum praedictum, scilicet per assumptionem naturae panis a corpore Christi parte. sic enim potest dici quocorpus Christi non solum in exteriore specie, sed in sua veritate sensualiter tractatur & frangitur ratione humanitatis assumpta quae de corpore praedicatur, & tamen corpus Christi humanum in se & in natura sua manet integrum, sicut & in passione verum erat quod Deus moriebatur, & viuebat secundum diuersas naturas, & ita dicit magister sententiarum quosdam dixisse & habere ex confessione Berengarij lib. 4. dist. 12. dicens sic: Alij tradunt corpus Christi essentialiter frangi & diuidi. Et tamen integrum & incorruptibile existere: quod se colligere asserunt ex confessione Berengarij supra posita.
Hostiensis etiam & Gaufridus & Berengarius super decretalibus, firmiter credimus & cum Marthae. notant tres opiniones circa existendi modum corporis Christi in altari, quarum vna 1 ponit quod panis sit corpus Christi, de consecra, distin. 2. Panis & quia corpus. Alia ponit panem non remanere, sed conuerti & a sola accidentia remanere quae videtur approbari per illa, firmiter. Tertia ponit substantiam panis remanere, & esse cum corpore Christi, de consecratione distinct. 2. Ego Berengarius. Et quae libet istarum ponit verum corpus esse in altari. & idem dicit Bartholomaeus de consecratione distin. 2. ca. in sacramentorum. Eccquod panis substantiam remanere dicut esse opinionem, nec reprobatam dicunt, imo potius referunt ad confessionem Berengarij quae fuit per concilium approbata.
Ista etiam opinio videtur intelligibilior esse quam alia communis & vsitata, quae ponit corpus Christi in altari per conuersionem substantiae panis in ipsum, quia videtur esse mirabile, & vix ab hominibus capi potest, quomodo aliquid sit in altari per illud quod in altari non est, imo per illud quod iam omnino non est, scilicet per substantiam panis quae in sua conuersione desinit esse, facile autem capi potest qualiter corpus Christi sit in altari per assumptionem paneitatis, quia cum corpus Christi sit panis & panis fit corpus Christi sicut Deus est homo & homo est Deus, vbi est vnum & reliquum in concreto sumptum propter communicationem idiomatum.
Haec autem opinio deficit in duobus. Primo in hoc quod poni de assumptione substantiae panis. Secundo in hoc quod ponit per talem assumptionem corpus Christi de virgine natum sit in sacramento altaris. Primum apparet multipliciter. Primo quod non fiat talis assumptio, quia ridiculum est, quod omni die assumatur vna natura, imo multae a supposito diuino, & omni die deponantur, & hoc esset si substantia panis in hoc sacramente de nouo assumeretur, quia quot fiunt consecrationes tot substantiae de nono assumerentur, & deponerentur cum definerent esse per vsum sacramenti. Quod si dicatur quod natura immediati assumpta nunquam deponitur, sed bene deponitur quae est assumpta mediante alio, vt patet de fame, siti, calore & frigore, carne fluente & refluente quae de nouo fuerunt in Christo mediante humanitate. Non valet, quia aliud est de proprietatibus naturam consequentibus quod insint vicissim mediante natura, quia tales non dicuntur de nouo assumi. Et si de nouo insint, quia de natura sua non habent esse in se, sed in alio, quia secundum naturam suam est talium proprietatum susceptibile siue maneat in se, siue assumatur ab alio, & aliud est de natura qua nata est esse in se, nec potest esse in alio nisi per miraculosam assumptionem. de tali enim aeque inconueniens est quod immediate de nouo assumatur vel mediante alio.
Secundo, quia non solum videtur inconueniens, quod aliqua natura de nouo assumatur & statim deponatur, sed videtur impossibile quod talis assumptio fiat mediante aliquo creato sicut ponit praedicta opinio, quia illud medium vel se habet in ratione efficientis talem assumptionem, vel in ratione terminantis, sed nihil creatum potest se habere ad assumptionem aliquo istorum modorum, ergo &c. Probatio minoris, quod enim nihil creatum possit esse causa efficiens talis assumptionis patet, quia talis assumptio fit per hoc quod res amittit suum propriu & naturalem modum essendi & accipit nouum & quasi oppositum: sed quod res aliqua manens in se & in sua natura amittat suum naturalem modum essendi, & alium induat, non videtur posse facere nisi author naturae, qui sicut solus naturas rerum instituit, sic solus eas mutare potest. Et per idem videtur quod nihil creatum possit terminare talem assumptionem: quia non potest tribui alicui naturae quod est supe naturam & super totum cursum naturae, hoc autem est substantificare aliam naturam, quae nata est in se subsistere.
Tertio, quia quicquid fit de possibilitate ralis assumptionis, omnino tamen inconueniens est quod fiat mediante corpore parte (vt isti dicunt) nunquam enim corpus potest accipi vt pars realihumanae naturae, ponendo vnam formam tantum in homine (vt isti ponunt) quia corpus Christi non potest nominare solam materiam sed necessario nominas compositum ex materia & forma dante esse corporeum. Si igitur in homine non est nisi vnica forma, necesse ess vt corpus humanum dicat realiter cotum & non partem, licet secundum rationem possit nominare partem eo quod anima dai omnes perfectiones quas etiam dant formae inferiores. Et ide si etiam consideretur compositum ex materia & forma quae est anima prout dat esse corporeum tantum comparetur ad idem compositum prous per animam habet non solum esse corporeum, sed sensum & vitam & rationem, sic corpus primo modo sumitur vt pars, & secundo modo vt totum: sed cum haec differentia sit solum rationis non est ad propositum eorum, cum dicant realem assumptionem panis fieri mediante corpore parte, differentia enim rationis nihil facit ad differentiam realis assumptionis.
Quarto, quia incidunt in illud quod vitare intendunt,. dicuni enim paneitatem affumi mediante corpore parte & non mediante humanitate, ne cogantur dicere quod per talem assumptionem verificetur qu Deus sit panis vel impanatus, sicut dicimus quod verbum caro factum est & incarnatum. Istud autem non euadunt: quia si aliqua forma accidentalis aeque perfecte omni modo perfectionis posset esse in toto mediante parte sicut mediante toto, aeque verificaretur de toto quod inesset ei mediante parte sicut quod inesset ei immediate. Ex neutra enim parte essec denominatio secundum quid, sed simpliciter. Propter hoc enim dicitur solum aethiops albus non simpliciter, sed secundum dentem, quia albedo non ita perfecte inest aethiopi ratio ne talis partis, sicut si inesset ei ratione totius. Cum igitur ita perfecte ponatur substantia panis assumi mediante corpore parte sicut si affumeretur immediate vel mediante totali humanitate, patet quod aeque vere potest dici Deus panis vel iste homo panis sicut diceretur si esset facta assumptio substantiae pauis immediate vel mediante totali humanitate.
Secundo principaliter deficit haec opinio in hoc quod ponit c per talem assumptionem corpus Christi sumptum de virgine fit in hoc sacramento propter communicationem idiomatum, quia vnum praedicatur de altero. Quia qua ratione corpus Christi esset in sacramento altaris per assumptionem substantiae panis, eadem ratione sanguis Christi esset in hoc sacramento per similem assumptionem substantiae vini, sed hoc non est verum, vt probabitur, ergo &c. Assumptum probatur quia si sanguis Christi esset in hosacramento per assumptionem substantiae vini sicut de corpore Christi per assumptionem panis, tunc oportetque sicut panis assumitur mediante corpore que percinet ad identitatem suppositi as sumentis, sicvinum affumeretur mediante sanguine pertinente ad identitarem suppositi assumentis. Modo constat quod sanguis non pertinet ad identitatem suppositi Christi, cum sanguis nondum fit sub forma humana, sed fit humot in via ad conuersionem vt fiat sub forma humana, ergo vinum non potest asfumi a supposito Christi mediante sanguine, nisi forte diceretur quod in qualibet confectione huius sacramenti esset assumptio sanguinis Christ & mediante sanguine assumptio vini, & sic omni die esset assumptio nouae naturae scilicet sanguinis absque ordine ad naturam prius assumptam quod alij negant, & mediante illa esset assumptio vini
Secundo, quia corpus Christi est in sacramento altaris pe veram existentiam suae naturae & non per solam communicationi idiomatum sicut ponit haec opinio, quod patet, quia relatiuum semper refert idem numero quod praecessit, sed Christus in constituendo hoc sacramentum dixit haec verba Lucae 22. Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Et hic est calix in meo sanguine qui pro vobis effandetur, ergo illud idem numero quod postea fuit traditum ad crucifigendum fuit prius traditum Apostolis in sacramento ad edendum, sed corpus quod fuit traditum ad crucifigendum non fuit de natura panis, sed fuit corpus pertinens ad naturam humanitatis, ergo corpus traditum Apostolis in sacramento altaris fuit vere de natura humanitatis, & pari ratione in sacramento nostro est corpus Christi pertinens ad eius humanitatem, & non est solum ibi per communicantiam idiomatum ex assumptione paneitatis
Quod si quis dicat quod relatiuum refert idem secundum suj positum & non idem secundum naturam, & sic potest dici demonstrato pane assumpto, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, quia idem est suppositum paneitatem habens assumptam & corporeitatem postea traditam, & sic idem suppositum fuit primo demonstratum & deinde traditum: licet secudum aliam aliam naturam non valet: quia cum dicitur, hoc est corpus meum, corpus non potest ibi teneri pro supposito habente corporeitatem, sed poti pro natura habita, vt notat pronomen possessiuum quod ei additur cum dicitur, corpus meum, hoc est corpus quod habeo, ergo eadem natura prius ostenditur quae postea refertur, quod non solum idem suppositum. Cum igitur referatur natura corporis humani qua traditafuit ad crucifigendum, patet quod eadem secundum se prius in sacramento fuit data discipulis ad edendum.
Tertio, quia dicta assumptio non sufficit ad hoc quod corpus Christi sit in altari, neque realiter neque secundum communicantuam idiomatum. Non realiter, quia assumptio duarum naturarum ab vnc supposito non sufficit ad hoc quod vbi est vna natura ibi fit & alia quia si suppositum filij a principio assumpsisset humanitatem Petri in Roma & Pauli in Iudaea non propter hoc vbi esset Petrus ibi esset Paulus & econuerso, nisi quo ad suppositum quod de vtroque praedicatur, & de quo vtrunque praedicatur concretiue. Similiter dato qud suppositum filij assumpserit humanitatem & paneitatem, non oportet o vbi est natura panis ibi fit natura humanitatis. Nec ratione suppositi posset dici quod vbi est p. nis ibi sit corpus Christi propter communicantiam idiomatum, quia secundum hanc opinionem nomen suppositi non recipit praedicationem panis assumpti, nec corporis partis. Non enim est verum dicere secundum istos quod filius Dei fit panis vel corpus quod est pars, ergo ratione communis supposici non potest vnum dealtero praedicari, vt sic dicatur vnum esse vbi est alterum. Nec est simile de dente aethiopis & albedine eius quod album dicitur dens, & dens dicitur albus & vbi vnum ibi alterum, quia hoc est per hoc quod sunt vnum subiecto, & per consequens indistincta subiecto & loco: non sic autem potest dici de corpore humano & de pancitate assumpta.
Auctoritates enim quae inducuntur pro hac opinione non cogunt, imo nec faciunt pro eis si bene intelligantur. Quod enim primo inducitur de Dam. lib. 4. cap. 5. qu panis & vinum assumuntur non est intelligendum de assumptione in vnitatem suppositi, sed de assumptione ad materiam & vsum facramenti: quia hoc sacramentum fumitur per modum cibi, ideo Christus ad materiam & vsum huius sacramenti instituit panem & vinum, nec aliter assumpsit. Quod patet ex sequenti auctoritate quae intelligitur, qo quemadmodum in baptisnate, quia consuetudo est hominibus in aqua lauari, &c. Constat enim quod aqua baptisnatis non assumitur in vnitatem suppositi diuini, nec gratia spiritus fancti vnitur ei, ita ve faciat vnum secundum suppositum diuinum, quare similiter panis & vinum non assumuntur ad suppositum diuinum; nec eis conjugatur diuinitas in vnitatem suppositi: sed ficut aqua ibi assumitur vt materia facramenti permanens, sic panis & vinum afsumuntur vt materia facramenti transiens, quia materia sacramenti conuertitur in corpus Christi, & per consequens dicitur aliquo modo vniri diuinitati non per assumptionem manente natura panis aut vini, sed per transsubstantiationem in humanitatem prius assumptam, & quod intellig ita debeat patet ex sequentibus vbi dicitur, quemadmodum naturaliter per comestionem panis, & vinum & aqua per potum in corpus & sanguinem comedentis & bibentis transmutantu & non fit aliud corpus praeter primum, ita & propositionis panis & vinum & aqua per inuocationem & aduentum spiritussancti supernaturaliter tranfit in corpus Domini & sanguinem, & non sunt duo sed vnum & idem. ex quibus patet quod non est intentio Damasc. quod substantia panis & vini remaneant & assumantur a supposito diuino, sed transeunt in corpus & sanguinem Christi, & sic vniuntur diuinitati. Quod postea dicitur quod carbo lignum simplex non est, sed vsitum igni, ita panis communionis non est simplex, sed vnitus deitati. Eodem modo intelligendum est, quia carbo & ignis non sunt vnum supposito, vnum tamen sua corruptuione transit in alterum, sic panis communionis non est cum deitate vnum supposito, sed sua corruptione vel qualicunque desitione tranfit in corpus Christi quod est vnitum deitati.
Dicta autem Dionysij nullam difficultatem inducunt. Cum enim vocat hoc sacramentum, sacramentum assumptionis, aut hoc dicit propter causam iam assignatam, aut propter vsum sacramenti qu est per modum manducationis, qui vsus nomine sumptionis intelligitur, consueuimus enim dicere de comedente quod sumpsit vel assumpsit cibum, nec ex verbis eius potest aliqeclarus sensus elici.
Quod autem inducitur de confessione Berengarij, dicendum est ficut dicit glossa ibidem, nisi intelligas sane verba Berengari in maiorem incides haeresim quam ipse habuit, nisi omnia referas ad ipsas species qdae franguntur & dentibus atterum: ur. Nam qui corpore Christi partes non facimus, sed sub illis speciebus fractis & attritis totum & integium corpus Christi manducatur & sumitur.
Quod postea inducitur de glossatoribus Gaufridi & BerHostien. super decretalibus, firmiter credimus & cum Marth. dicendum quod licet recitent tres opiniones, nullam tamen apprebafnt vt veram nisi illam quod corpus Christi sit in altari per transsubstantiationem panis & vini: & si expresse non dicant aliquam aliam ertoneam, non propter hoc non est erronea: non enim sciuerunt omnes passus sacrae scripturae a quibus discordat opinis supra posita sicut ostensum est prius
Dicendum est ergo aliter quod verum corpus Christi sumpti de virgine, & passum in cruce est realiter in hoc sacramento. Ei quamuis hoc probatum sit superius maxime per secundam rationem adductam contra secundum articulum, tamen ad ampliorem declarationem sciendum est, quod vt dicit beatus Aug. lib 83 quaestionum, circunstantia scripturae exponit scripturam, at dicta in ea debeant accipi proprie an figuratiues verbi gratia Christus dixit Io. 25. Ego sum vitis vera, si volumus intelliger an hoc sit dictum proprie an figuratiue videamus, quod sequitur ego sum vitis vos palmites. sic igitur Christus fuit vitis, vt apo stoli fuerunt palmites. Constat autem qui apostoli non fuerunmt palmites quoad naturam quae proprie per nomen palmitis importatur, ergo nec Christus fuit vitis quantum ad naturam qu proprie per nomen vitis importatur, vtrumque ergo horum dictum est figuratiue, & non proprie. Ad propositum Christus dicii Mat. 26. hoc est corpus neum: Si ergo volumus scire vtrum fit dictum secundum propriam significationem vel secundum figuratiuam videamus sequentia verba quae determinant praecedentia. Cun enim dixisset Christus, hoc est corpus meum: subiunxit, quod prvobis tradetur. Constat autem quod corpus traditum pro nobi fuit corpus Christi verum natum de virgine & passum in cruc, ergo illud verbum est dictum non secundum metaphoram, sec secundum propriam significationem, propter quod a principiecclesiae fuit articulus fidei ab omnibus concessus, quod verum corpus Christi esset realiter in hoc sacramento, & non figuratiue, nesicut in signo tantum, nec per solam communicationem idiomatum
De modo autem per quem corpus Christi est realiter in hoc sacramento dicetur inferius in speciali, sed ad praesens tantum dictum sit in generaliqued non est ibi circunscriptiue, nec diffinitius Sed ratione ordinis quem habet ad species panis virtute diuina propter conuersionem substantiae panis ia substantiam corporis Christi, propter quam corpus Christi, vt substantia habet immediatum ordinem ad specie; sub quibus substantia panis in corpus Christ conuersa est, & est eis realiter praesens, licet eis non afficiatur tanquam accidentibus. & istud amplius declarabitur in subsequentibus
Ad primum arg. in oppositum dicendum est quod maior est vera loquendo secundum solitum cursum naturae, contrarium tamem potest fieri diuina virture modo quo in sequentibus dicetur.
Ad secundum dicendum quod idem corpus non potest esse in pluribus locis simul, ita quod in quolibet eorum sit circunsciptiue, sed nihil prohibet corpus quod est alicubi circunscriptiue esse praesens loco distanti per habitudinem ad locum illum vel ad rem in loco illo existentem: & sic de corpore Christi cu virtute diuina confertur habitudo ad species sub quibus fuit substantia panis quae in corpus Christi conuertitur.
Ad tertium dicendum quod causa quare idem corpus non potes esse in pluribus locis circunscriptiue, non est idem modus essend in pluribus locis, cum angelus eodem modo sit praesens pluribus rebus ad inuicem distantibus, sed hoc est propter hoc quod corpucircunscriptum a loco habet habitudinem ad locum ratione su quantitatis quae determinat ei, sicut & limitat ac dissare facit al aiis corporibus. Corpus autem Chi isti non comparatur ad hoc sacramentum ratione suae quantitatis, sed ratione suae substantia propter quod potest eodem modo esse praesens in pluribus locis
Ad quartum dicendum quod sicut non repugnat angelquamuis sit limitatae naturae, quod sit praesens onini loco ad qui potest habere immediatum ordinem, sic non repugnat corpori Christi ratione qua est substantia, quin possit esse praesens omnibus corporibus, & locis virtute diuina ad quae eadem virtut, potest habere immediatum ordinem, & sic cum dicatur, quod praesentia corporis Christi in hoc sacramento est ratione con„uersionis alterius in ipsum, tunc potest simul esse vbicunque potest inueniri natura in ipsum conuertibilis quae non solum est panis, imo quaelibet substantia generabilis & corruptibilis, vt patebit in sequenti distin. veruntamen secundum diuinam ordinationem nulla substantia conuertitur in ipsum nisi panis & vinum possent tamen aliae conuerti, si Deus vellet.
On this page