Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum totus Christus sit in Eucharistia
SECVNDO quaeritur vtrum totus Christus fit i hoc sacramento. Et videtur quod non: quia idem non potest simul esse muus & minus alio, sed hoc sequeretur si totus Christus esset in hoc sacramente, Tergo &c. Probario minoris: quia Chtistus secundum veritatem est maior in propria quantitate dimensionibus specierum, sed si esset totus sub speciebus non esset maior, ime minor: quia contentum non excedit conunens, sed potius exce ditur, ergo &c.
Item corpus ratione suae quantitatis comparatur a d locum circunscriptiue, sed corpus Christi non est in hoc lacramento circunscriptiue; ergo non est in hoc sacramento quantum ad quantitatem.
CONTRA, vbi est pars ibi est totum nisi ab inuicem separentur, sed corpus quod est pars totius suppositi est in hoc sacramento, vt patet ex praecedenti quaestione, ergo & totus Christus, cum in eo non fiat aliqua realis diuisio vel separatio.
RESPONSIO. Cum haec quaestio quaerat vtrum Christus totus fit in hoc sacramento praemittendae sunt duae distinctiones secundum terminos quaestionis: vna de totalitate Christi in hoc sacramento existentis, alia de modo existendi in sacramento. Propter primam intelligendum est, quod cum Christus nominet suppositum subsistens in duabus naturis, scilicet diuina & humana qu aliquo modo possunt dici partes totius suppositi, in ipso est inuenire triplicem totalitatem. Prima est naturarum, scilicet diuinae & humanae in supposito. Secunda est solius naturae humanae quoad partes eius essentiales quae sunt materia & forma. Tertia est pa tium quantitatiuarum quae distant secundum situm: vt pes, manu& huiusmodi. Alia distinctio est de modo existendi in hoc sacramento quae communiter ponitur, & est talis quod aliquid est directe in hoc sacramento ex vi sacramenti. Aliquid vero indirecte & concomitatiue. Directe & ex vi sacramenti dicitur illud esse in hoc sacramento, quod significatur per verba sacramenti quae efficiunt quod figurant: & hoc est illud in quod fit conuersio substantiae panis & vini, cum ecclesia approbet, quod substantia panis & vini conuertitur in id quod primo, & principaliter est in hoc sacramento. Indirecte autem & concomitatiue dicitur aliquid esse in hoc sacramento, & non ex vi sacramenti illud quod non separatur a re quae est directe in hoc sacramento. 121
HIS visis inquirenda sunt duo. Primum est vtrum totus Christus secundum essentiam, & totalitatem suam sit in hoc sacramento. Secundum videndum erit de modo.
Quantum ad primum dicitur sic communiter, quod solum corpus est directe in hoc sacramento ex vi sacramenti, reliqua autem omnia quae sunt vnum in supposito cum corpore Christi; scilicet diuinitas, & accidentia humanitatis, quantitas, qualitas & omnia alia intrinseca; sunt in hoc sacramento solum indirecte & concomitatiue. Primum probatur dupliciter. Primo, quia illud co tinetur directe in hoc sacramento, quod significatur per verbi sacramenti, sed verba sacramenti quae sunt, hoc est corpus meum directe significant corpus Christi ibi esse, igitur &c. Secundo, quiillud est directe in sactamento in quod fit directe conuersio panis & vini, vt tenet ecclesia in illa decretali, firmiter credimus. & fere omnes doctores catholici consequenter, ergo &c. Nomini autem corporis non potest intelligi sola materia, nec sola forma sed compositum ex materia & forma dante esse corporeum, si ergin homine non sit alia forma praeter animam, necesse est qu in nomine corporis humani comprehendatur compositum ex materia & anima humana. Propter quod directe & ex vi sacramenti est ibi anima humana, vt das esse corporeum, non autem vt anima quia & si eadem sit anima dans esse animatum & corporeum, tami accidit huic sacramento, quod corpus quod est ibi ex vi sacrament sit animatum: nam si in triduo mortis Christi fuisset facta consecratio, fuit ibi corpus sine anima. Et iterum si per aliam formam corpus humanum haberet esse corporeum, quam per animam virtute sacramenti esset in sacramento alia forma & non anima Et propter hoc dicunt doctores, quod licet eadem anima in homine puro vel in homine Christo det esse corporeum, & esse anima tum, non tamen est in hoc sacramento ex vi sacramenti vt anima, sed vt forma corporea. Secundum probatur, quia illa sunt indirecte & concomitatiue in hoc sacramento, quae non separantur: corpore Christi, quod est directe in ipso, sed diuinitas & quantitas humanitatis, & alia accidentia non separantur ab humanitate Christi, sed sunt ynum supposito cum ipsa, ergo concomitatius sunt in hoc sacramento. Et hic est modus qui eommunius ponitur
Alius modus est, quod substantia corporis Christi potest esse in hoc saciamento sine quantitate, quamuis substantia & quantitas no separentur secundum mhaerentiam vnius ad alterum. Primum patet, sc licet quod substantia possit esse in hoc sacramento sine quantitate, quicorpus Christi est in hoc sacramento non circumscriptiue, nec diffinitiue, sed solum ratione ordinis quem habet ad species sacramentales propter conuersionem substantiae panis in ipsum, vel propte aliam causam nobis occultam, sed hunc ordinem habet substam tia corporis Christi, quatenus substantia & non quatenus quanta, imo quantitas quantum est de natura sua potius hoc impediret nisi virtute diuina illud impedimentum tolleretur, ergo vi detur probabiliter, quod in hoc sacramento possit esset substanti corporis ratione huius ofdinis, & non ejus quantitas. Secundum patet, scilicet quod propter hoc non oporteret, quod quantitas separa retur a subiecto secundum iahaerentuam, quia sicut quantita, cor¬ poris Christi vnitur ei secundum inhaerentiam. ita coelum ve aliqua pars coeli vnitur corpori Christi secundum contactum sed non oportet quod locus coeli separetur secundum conractum a cor pore Christi existente in hoc saciamento, quamuis locucoeli non sit praesens huic sacramento, ergo similiter non oportet quod quantitas corporis Christi separetur secundum inhaeren tiam in ipso, dato quod corpus Christi sit in hoc sacramento 8 non eius quantitas. Quod confirmatur, quia aeque possibile ve imposabile est nita secundum contactum manente tali vnion vnum esse distans a loco in quo alterum est sicut de vnitis secum dum inhaerentiam manente inhaetentia: & iste modus forte verus est loquendo de possibili, sed alius ponitur communius de facto. Quis autem sit verior, guto nulli homini viatori posse co Estare per certitudinem nisi cui Deus reuelaret. 2..
QUANTVM, ad secundum sciendum est quod commi niter dicitur sic: quod totus Christus omni modo rotalitati est in hoc sacramento: Nec est difficile videre qualitet, cum speciebus possit esse diuinitas Christi & eius humanitas, & quae cunque alia excepta quantitate, quia cum haec non sint quanta, nihi prohibet ea esse simul cum quanto, hoc est sub speciebus quantis De quantitate autem qualiter possit esse in hoc sacramento itu totus Christus totalitate quantitatiua sit praesens speciebu & cuilibet parti specierum quantumcunque paruae, difficilius ess videre. Tamen communiter dicitur sic, quod sicut se habet substam tia ad quantitatem quo ad esse in loco circums criptiue, ita se habet quantitas ad substantiam quo ad esse in hoc sacramento semper enim ratio hujus quod est per accidens dependet ex equod est per se. Per se autem conuenit quantitatui circunscribi i loco, per accidens autem conuenit substantiae. Econtrario prim conuenit substantiae esse in hoc sacramento, & per substantiam conuenit quantitati, ita quod econtrario comparentur substantia & quantitas ad locum & ad sacramentum, sed substantia comparata alocum circunscriptum mediante quantitate sequitur modum quamtitatis, ergo quantitas comparata ad hoc sacramentum mediant. substantia sequitur modum substantiae. Cum ergo substanua corpori Christi sit praesens speciebus panis hoc modo, quod tota est prae sens speciebus & cuilibet parti eo quod ipsa secundu se non habe partem & partem, sed est indiuisibilis in partes eiusdem rationis, patet quod quatitas corporis Christi sic est praesens speciebus quoi sa secundum se totam est sub totis speciebus & sub qualibet parte
Sed contra hoc posset obiici quod non est simile quod adducitur pro simili: substantia enim comparari potest ad locum cir cunscriptum mediante quantitate & sequi modum quantitatis quia hoc non repugnat naturae suae: licet enim substantia non si diuisibilis & quanta secundum se, est tamen diuisibilis & quant. per accidens ratione quantitatis sibi inhaerentis per quam extenditur, sed quantitas cum de ratione sua intrinseca habeat partes positione distinctas & per hoc sit diuisibilis, nullo modo p. test sibi competere ratione cuiuscunque alterius indiuisibilite se habere. Propter quod non potest comparari ad locum modo substantiae vt tota sit sub speciebus & sub qualibet parte.
Et confirmatur, quia anina rationalis quae secundum se es indiuisibilis quamuis sit in corpore quanto & mediante eo sit ir loco, tamen non comparatur nec comparari potest diuisibilite seu quantitatiue ad ipsum corpus quantum, nec ad eius locum, imo ipsa tota est in toto corpore & in qualibet parte corporis. Et consimiliter se habet ad locum continens corpus suum, erge similiter quantitas quae de se & de sua natura intrinseca est diuisibilis, quia habet partes positione differentes, quamuis sit ir substantia quae de se non est quanta nec diuisibilis, non potest ratione substantiae compatari ad aliquid indiuisibiliter, sed neces sario comparatur quantitatiue & diuisibiliter, ita quod necessaridiuisibiliter se habet ad totum & ad quamlibet eius partem. Et sisi quantitas corporis Christi est in sacramento per concomitan tiam ad substantiam, non apparet possibile qualiter ipsam tota pos sit esse aequaliter praesens speciebus & cuilibet parti specierum
Item vbicunque est substantia in se realiter ibi est substautialiter, quia iste modus est ab ea inseparabilis, ergo similite rbicunque est quantitas in se realiter ibi est quantitatiue, qui iste modus est ipsi essentialis & inseparabilis: sed illud quod es quantitatiue alicubi non potest comparari ad totum vel eius partem consimiliter, ergo idem quod prius.
Item & videtur tangi causa & ratio omnium praedictorum quia nihil potest comparari ad aliud modo incompossibili sua naturae. Sed indiuisibilitas est modus incompossibilis natura quantitatis, cum ipsa de sua natura intrinseca sit diuisibilis, ergo quantitas non potest comparari ad aliquod aliud quantum nisi diuisibiliter, ergo non consimiliter se habebit ad totum & ad partem, & sic si quantitas corporis Christi est in hoc sacra mento non poterit totum corpus Christi esse aequaliter sul speciebus panis & sub qualibet parte specierum, cuius opposi ium tenet ecclesia.
13 Ad quasdam autem dictarum rationum respondent aliqui dicentes, quod procedunt ex falsa imaginatione, videlicet quod corpus Christi sit in sacramento situaliter & circunscriptiue quas inclusum intra concauitates specierum, quia vt dicunt, licet sit impossibile duo quanta simul esse, saltem per naturam, vel magnum contineri intra paruûm secundum modum essendi in alio situalirer, tamen secundum alium & alium modum essendi non es impossibile: nam secundum modum essendi in, sicut causa est in effectu duo ignes calefacientes idem corpus possunt esse simil in eodem quantum ad istum modum essendi. Et magnum secundum istum modum potest in paruo esse, & econuerso, & totum in toto, quia ignis magnus potest calefacere paruum corpus, vel ecomuerso: & certum est quod totus ignis secundum qualibet partem sui calefacit, & totum corpus calefactum secundum quamlibet partem sui calefit, ita quod secundum istum modum essendi in, & plura possunt esse sim il, & magnum in paruo & econuerso, & totum in toto, & quaelibet pars in qualibet parte. Dicunt ergo quod lice situaliter non possint esse plura quanta simul, vel magnum in paruochoc tamen potest fieri secundum alium modum essendi in. Nunautem modus quo corpus Christi est in hoc sacramento non est modus situalis, sed alius modus qualiscunque sit ille modus
Haec autem responsio nihil valet, quia rationes non supponunt quod corpus Christi sit in hoc sacramento situaliter, nec ex ista imaginatione procedunt, nec aliquis vnquam hoc posuit, imo omnes tenent quod non est ibi situaliter, nec circunscriptiue sed rationes deducunt ad hoc tanquam ad inconueniens. Quoc si quantitas corporis Christi est in hoc sacramento realiter secundum se, quod ipsa est ibi situaliter accipiendo situm pro ordine partium in toto. Cum ab hoc quantitas nulla virtute possit absolui, & etiam per comparationem quantitatiuam ad quantitates specierum panis, ita quod tota quantitas corporis Christ non potest aequaliter se habere ad species, & ad quamlibet partem specierum. Et ad hoc nihil est responsum, nisi quando dicitur quod secundum modum essendi in quo causa est in effectu possibile est magnum esse in paruo, & plura in eodem, & idem in pluribus, vt patet ex dicto eorum. Et aliquis talis modus potes esse ille quo corpus Christi quantum est in hoc sacramento, vi dicunt. Istud autem est periculosum, quia modus quo causa est in effectu, puta sol in herba quam facit florere, vel in fructu quem facit maturescere non est sic realis quod corpus solis secundum se realiter sit in herba vel in fructu, ita vt comedens herbam vel fructum dicatur comedisse solem realiter, sicut comedens species sacramentales dicitur sumpsisse vel comedisse realiter corpus Christi. Et ideo comparatio modi essendi in quo causa effectiua est in solo effectu vno vel pluribus ad modun effendi quo corpus Christi est in hoc sacramento realiter est inepta & periculosa, & dans occasionem errandi circa realem modum essendi corporis Christi im hoc sacramento. Et sic patet quam difficile est sustinere quod quantitas corporis Christi fit secundum se realiter in hoc sacramento.
TENENTES autem oppositum hanc dificultarem non patiuntur, sed solum illam quae tangitur in argumento facto in oppositum. Ad quod potest sic responderi, quod sicut non oportet corpus Christi separari a loco suo per hoc quod est in, hoc sacrameto, cui tamen locus proprius corporis Christi non est praesens, ita non oportet corpus Christi separari a sua quar titate realiter, licet corpus Christi sit praesens huic sacramento, & non eius quantitas. Cum ergo dicitur vbi est pars ibi & totum, nisi ab inuicem separentur, verum est in his quae sunt in loco localiter, quae autem sunt in loco per solam habitudinem ad locum, quemadmodum corpus Christi praesens est speciebus, nihil prohibet vnum eorum quae sunt coniuncta realiter habere habitudinem ad locum, & sic sit ci praesens, aliud autem non habere habitudinem ad ipsum, nec esse ei praesens, & sic est in hoc sacramento de substantia corporis Christi & eius quantitate. Qui autem tenent alium modum qui est communior respondent ad duas rationes factas in arguendo.
AD PRIMVM sic, quia cum dicitur quod Christu est maior speciebus sacramenti, verum est secundum se. Quoc vero additur quod non est major, quia contentum non est maius continente, dicunt quod haec est mala imaginatio, non enim continetur Christus a speciebus quali species sint concauae, infra quas continetur corpus, nec eis commensuratur; nec eas excedit, nec exceditur per consequens, vt ponit communis opinio; sed solum est praesens speciebus abíque commensuratione sui ad species.
Per idem paret responsio ad secundum, quia licet cor pus Christi quantum sit in hoc sacramento, tamen non est in ipso ratione quantitatis, quia sic esset ibi circunscriptiue, sed solum ratione substantiae: & per consequens est ibi quantitas per modum substantiae. Contra istas dispositiones fueri iectiones factae prius quas valde difficile est euitare.
On this page