Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum corpus Christi moueatur ad motum hostiae

QVAISTIO TBATIASI. Vtrum corpus Christi moueatur ad motum hostiae. Tu., . 36. a. 6.

TERTIO quaeritur, vtrum corpus Christi moueatur ad motum hodiae. Et videtur quod sic: quiquod desinit esse vbi erat prius, & incipit esse vb non erat, videtur esse motum, sed corpus Christi qj per motum hostiae definit esse in altari vbi priuerat, & incipit esse in ore hominis vbi prius non erat, ergo &c.

Item quod vehitur seu portatur, mouetur saltem per accidens, sed corpus Christi existens in hoc sacramento dicitur vehi seu portari per facerdotem ad infirmum: ergo mouetur saltem per accidens.

IN CONTRARIVM est, quia contradictoria non possunt simul verificari de eodem, sed motus & quies circa subiectum aptum natum contradicunt sibi: quia sicut affirmatio & negatio se habent circa omnem rem, sic habitus & priuatio, cuiusmodi sunt motus & quies circa subiectum aptum natum. Cum igitur corpus Christi maneat quietum in loco suo, nulle modo potest ei conuenire quod moueatur in hoc sacramento.

Item quod non est in loco, nec per se nec per accidens non mouetur localiter nec per se, nec per accidens: sed corpus Christi vt existens in hoc facramento non est ibi vt in loco, nec per se nec per accidens: ergo non mouetur nec per se nec per accidens localiter.

RESPONSIO. Dicendum quod corpus Christi in hoc sacramento nullo modo mouetur ad motum hostiae, neper se, nec per accidens. Quod patet primo: quia quando aliqua duo sic se habet quod non sunt vnum secundum subiectum, nec se habent vt continens & contentum, nec habent colligationem vel contactum, nullo modo vno moto mouetur alterum: sed corpus Christi & species sacramenti non sunt vnum secundum subiectum, nec vnum continetur in altero, nec colligatur alteri, nec tangit ipsum: ergo ad motum specierum nullemodo sequitur motus corporis Christi. Maior patet inducendo in omnibus; in quibus ad motum vnius sequitur motus alterius. Minor patet ex praedictis. Secundo patet idem sic: quia vnum & idem non potest simul moueri moribus oppositis: maxime quando vterque motus conuenit ei eodem modo. Sed istud contingeret, si corpus Christi moueretur motu hostiae ergo, &c. Minor probatur, quia vno eleuante hostiam sursum alius ponit eam deorsum. Si ergo corpus Christi moueretur ad motum hostiae, simul moueretur sursum & deorsum. Tertio quia si corpus Christi moueretur mota hostia, eadem rationi frargeretur facta hostia: sed hoc est falsum, ergo & illud. Item corpus Christi existens in coelo localiter fit de nouo in hoc sacramento non per motum localiter, nec per se, nec per accidens ergo fortiori ratione existens in hoc sacramento, nec deferen: locum suum in coelo non mouetur ratione motus specierum localiter, nec per se, nec per accidens.

Ad argumentum in oppositum dicendum, quod maior est falsde modo quo aliquid est in hoc sacramento, vbi est solum ordo ad species huius sacramenti. Sicut enim corpus Christi non motum incepit esse in hoc sacramento, & corruptis speciebus. desinit ibidem esse absque motu suo: sic translatis speciebus desinit corpus Christi esse vbi fuerunt species, & incipit esse vbi fuerunt species per solam translationem specierum, & non pe motum suum, quia non est praesens loco, nisi quia est praesenspeciebus existentibus in loco: eadem autem est ratio praesentiae Christi ad species, siue motae sint siue quiescentes. Posse etiam dici ad minorem, maiore concessa, quod corpus Christi in "hoc sacramento non desinit esse vbi prius erat, nec incipit esse vbi prius non erat per motum hostiae, quia corpus Christi solum praesens ex hostiae ex vi sacramenti, sed ad locum hostia nullam praesentiam habet ratione qua est in hoc sacramento, quia per aliam rationem comparantur species ad locum & corpus, ad species vt ad sacramentum, & ideo manentibus speciebus quantumcunque transferantur de loco ad locum, corpuChristi quod est praesens eis, semper est vbi erat, quia est in colo localiter & cum speciebus. Ad nihil autem aliud habentr realen praesentiam: & potest poni exemplum satis conueniens, quia angelus realiter praesens est corpori quod mouet. Ista tamen praesentia secundum aliquos non est localis, sic quod angelus sit ill corpori propinquus, & ab alio distet, propter quod moto corpore de loco ad locum angelus non mouetur in se, nec per se nec per accidens, nec efficitur in aliquo loco de nouo: sic cun praesentia corporis Christi in sacramento non sit localis quantumcunque species moueantur localiter, ipsum tamen non mouetur, nec per se, nec per accidens, nec acquirit nouum locum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3