Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum corpus Christi in Eucharistia possit videri ab oculo glorificato

QVAESTIO QVIRT. Vtrum corpus Christi in Eucharistia possit videri ab oculo glorificato. Tha 3. 4. 76. ar. 7.

QVARTO quaeritur vtrum corpus Christi existens, in hoc sacramento possit videri ab oculo glorificato. Et videtur quod sic, quia corpora nostra glorificata erunt conformia corpori Christi, vt dicitur Phil. 3. Sed oculus Christi videt se in hoc sacramento, cum sit idem videns & visibile, ergo &c. 3.

Item sancti erunt aequales angelis, vt dicitur Matth. 22. Sed angeli vident corpus Christi in hoc sacramento, ergo oculus glorificatus ipsum videt.

Item in hoc sacramento quandoque apparet species carnis vel pueri. Sed tunc vt videtur, apparet ipsummet corpus Christi. Alioquin esset deceptio, sicut in praestigiis, quare &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia nihil potest videri, nisi possit immutare visum, sed corpus Christi non potest in hoc sacramento immutare visum. Si enim posset immutare visum etiam nos videremus ipsum quum videamus sacramentum, quare &c.

RESPONSIO. Intelligendum est quod oculus dupliciter accipitur. Vno modo proprie pro oculo corporali. Alio modo metaphorice vel similitudinarie pro intellectu qui dicitur oculus mentalis. Loquendo de oculo corporali dicendum est quod corpus Christi in hoc sacramento non videtur ab oculo nec suo nec alieno. Quod patet, quia nihil potest videri ab oculo corporeo, nisi sit quantum & coloratum, & sic oculo repraesentatum. visibilia enim per se, sine quibus nihil aliud videri potest, sunt communia & propria. Communia vt quantitas: propria, vt color vel lux, sed eorpus Christi in hoc sacramento, aui non est ibi quo ad quantitatem & colorem, vt dicit vna opinio aut si sit ibi quo ad quantitatem & colorem non est ibi per modum quantitatis & coloris, vt dicit alia opinio, ergo corpus Christi in hoc sacramento non potest ab oculo corporali videri. Aliam rationem adducunt quidam dicentes, quod quia corpus Christi est in hoc sacramento velatum speciebus opacis vltra quas acies visus figi non potest, ideo oculus saltem corporalis non glorificatus ipsum videre non potest, sicut medicina cooperta nebula non videtur. Sed istud esset pueriliter dictum, & pueriliter imaginatum, quia corpus Christi in hoc sacramento non est velatum speciebus, quasi sit infra species, & species circunstent ipsum, sed est praesens speciebus secundum totas species, & secundum quamlibet partem specierum, nec tamen videtur propter causam iam dictam. Sed species videntur quae sunt ibi secundum naturam suae quantitatis, & sui coloris.

Si autem loquamur de oculo mentali, hoc est de inrellectu, sic dicendum est, quod corpus Christi videtur in hoc sacramento, oculo mentali glorificato, non autem ab alio. Primum patet, merito fidei succedit praemium visionis. Quum ergo credamus Christum in hoc sacramento esse realiter, consequens est quod beati clare videant ipsum in hoc sacramento. Secundum patet, quia intellectus qui dicitur oculus mentalis, aut est humanus, aut angelicus: de intellectu humano, quod non videat ipsum in hoc sacramento patet, quia intellectus humanus nihil videt nisi sensibilia vel deducta ex sensibilibus, sed corpus Christi in hoc sacra mento, nec est sensibile, nec eius existentia potest in ipso deduci ex sensibilibus, ergo &c. Intellectus autem angelicus forte potest ex sua natura cognoscere an in hoc sacramento sint accidentia sine subiecto, quum angelus ex natura sua perfecte cognoscat omnia naturalia, sed quod non existente ibi substantia panis sit corpus Christi, nullus angelus potest ex naturalibus cognoscere, quum hoc non subiaceat ordini & cursui rerum naturalium. Quod autem aliqui angeli mali aliquando exhibuerint reuerentiam huic sacramento non fuit, quia ex naturalibus nouissent corpus Christi esse in eo, sed quia ex verbis & factis hominum, & miraculis contingentibus circa hoc sacramentum crediderunt illud quod nos credimus, sicut scriptum est Iac. 2. daemones credunt & contremiscunt.

Ad duo prima argumenta patet responsio.

Ad tertium dicendum, quod quando apparet aliquid tale in hoc sacramento, aut apparet vni tantum, aut pluribus. Si vni tantum, sit videtur contingere propter immutationem factam circa oculum videntis, & non circa species panis, quia si esset talis mutatio circa species panis, eadem ratione qua apparet vni appareret omnibus ibi praesentibus: quando autem apparet omnibus, aut apparet ad horam & transitorie, & statim post videtur sub pristiua specie, & sic adhuc videtur fieri talis apparitio ex immutatione ndentium, & non ex immutatione specierum, nec tamen hoc pertinet ad aliquam deceptionem sicut fit in praestigiis, quia talis immutatio diuinitus fit in oculo per aliquam speciem ad aliquam virtutem figurandam. Hanc. s. vt credatur quod in hosacramento non sunt solae species, sed aliquid aliud propter ipsas. Vnde & Aug. dicit lib. de quaestionibus euangelij, quod cum fictio nostra refertur ad aliquam significationem non est mendacium, sed figura veritatis, in tali etiam apparitione non desinit corpus Christi esse sub speciebus, cum sit facta aliqua mutaticirca ipsas. Quando vero apparet forma carnis vel pueri nosolum ad horam, sed deinceps durat toto tempore. Tunc dicum aliqui quod est ibi propria species corporis Christi. nec obsta quod non videtur totus, sed aliqua pars, nec in quantitate virili sed paruuli, quia in potestate corporis gloriosi est vt ostendat se secundum partem vel secundum totum. Sed istud non vi detur, quia si ibi esset Christus in propria specie, esset ibi circi scriptiue, & sic oporteret quod desineret esse in coelo, & vlteriu. non posset fieri in pluribus faeramentis simul talis apparitio.

Ideo dicendum est aliter secundum duas opiniones. Vna est c manentibus primis dimensionibus fit miraculos e circa alia accidentia immutatio scilicet circa figuram & colorem, ita quod videtur carc vel puer, nec est ibi deceptio propter causam prius dictam, manet etiam sub dimensionibus illis corpus Christi vt istis videtur.

Alij dicunt probabilius quod facta tali immutatione corpus Christi non remanet ibi, quia cum sacramentum sit signum sensibile quando circa accidentia seu species sacramenti talis fit immutatio quod secundum naturam non maneret sub eis substantia panis, tunc non manet sub eis corpus Christi. Cum igitur substantia panis secundum naturam non possit manere sub accidentibus carnis vel pueri, non videtur quod facta tali immutatione circa species sacramenti quod in eis continue appareat forma carnis vel pueri quod pro tunc remaneat in eis corpus Christi, nec adorandae sunt tales species sub praedicta apparitione tanquam verum corpus Christi, sed solum tanquam preliquiae nobis miraculose ostensae. Secus autem esset si circa species fieret immutatio de calido in frigidum vel de albo in nigrum propter quam immutationem substantia panis vel vini non desineret esse ibi, quia propter consimilem immutationem non desineret ibi esse corpus Christi.

Sed quid debet facere sacerdos in tali apparitione, nunquid debet tales sumere secundum statutum ecclesiae quod dicit, quod celebrans sumat sacramentum vt habetur de conse. distin. 2. cap peracta, & capitulo relatum? Dicendum est quod non: quia cum vsus huius sacramenti sit manducatio vt prius dictum fuit, non debent sumi species quando non apparent vt aptae ad manducandum, quod fit quando apparet caro cruda vel puer vel huiusmodi, sed sunt tales species seruandae cum reliquiis. nec tamen talis sacerdos est transgressor praecepti ec clesiae, quia non intelligitur nisi quando facramentum apparet in specie consueta, leges enim aptantur ad ea quae communiter accidunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4