Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XI. in generali & speciali.

IAVTEM quaeritur qualis sit. Superius magister determinauit de sacramento eucharistiae quantum ad esse: hic determinat de eo quantum ad fieri. Et diuiditur in duas, quia primo determinat ea squae ad consecrationem huius sacramenti pertinent. Secundo de consequentibus huiusmodi, di consecra. dist. 12. Si autem quaeritur de accidentibus. Prima est principalis lectio. Et diuiditur in duas. Primo determinat modum quo sacramentum conficitur. Secundo explanat ibi: Sub alia autem specie. Prima diuiditur in duas. Primo determinat veritatem. Secundo tangit circa hoc aliorum opiniones ibi, quibusdam videtur esse substantialis. Haec secunda diuiditur in tres secundum tres opiniones quas tangit. Secunda ibi, quidam vero sic dicunt. Tertia ibi, Alij vero putant. Primo diuiditur in tres. Quia primo proponit primam opinionem. Secundo obii cit in contrarium & soluit. Tertio ostendit quae locutiones sunt concedendae vel negandae secundum hanc opinionem. Secunda ibi, sed huic sententiae. Tertia ibi, non tamen concedunt quidam. Secunda pars principalis in qua determinat de speciebus sub quibus fit conuersio diuiditur in quatuor. Primo determinat quaedam de speciebus, Secundo incidenter determinat de admissione aquae. Tertio ostendit qualiter aqua apponitur. Quarto concludit quaedam correlaria. Secunda ibi, sed quare sub duplici specie. Tertia ibi, aqua vero eis admiscenda est. Quarta ibi, Colligitur vero ex praedictis.

IN SPECIALI sic proceditur. Et quaerit primo qualis sit illa conuersio panis & vini in corpus Christi verum scilicet an sit conuersio substantialis, an formalis, an alterius generis. Et dicit quod non est formalis, quia species quae prius erani manent: postea dicit quod quibusdam videtur quod conuersisit secundum substantiam vel substantialis, hoc modo dicentibus in substantias conuerti substantiam, quia substantia panis & vini totaliter fit substantia corporis & sanguinis Christi. Postea ponit circa hoc quorundam obiectionem: si enim sic intelligatur conuersio, tunc quotidie fit aliqua substantia corpus Christi, & sanguis Christi quae ante non fuerat, & sic corpus Christi quotidie augetur, & ex materia aliqua formatur quae in conceptio. ne non fuit, & dicit magister ad hoc responderi posse quod panis fit corpus Christi, nec tamen propter hoc corpus Christi augetur, nec fit ex noua materia, praeter eam ex qua in conceptione fuit formatum, quia non fit ex pane tanquam ex materia, sed per transsubstantiationem miraculosam: & sic eonceditur quod panis fit corpus Christi, sicut farina fit panis. Vnde bene conceditur quod illud quod erat panis est corpus Christi, non tamen manens panis, sed mutatus. Postea dicit quod alia opinio est hanc conuersionem sic esse intelligendam, quod sub accidentibus sub quibus erat prius substantia panis & vini post consecrationem est substantia corporis Christi, & prior substantia panis & vini resoluitur in praeiacentem materiam vel annihilatur. Tertia opinio est, quod substantia panis & vini remanet cum substantia corporis & sanguinis Christi. Et verba consecrationis ex hoc solo verificantur, quia vbi est vna substantia est & alia. Magister autem probat per aliquas auctoritates quod post consecrationem non remanent nisi species vini & panis, sub quibus est corpus & sanguis Christi. Postea assignat triplicem rationem, quare cor pus Christi sub aliena specie sumitur. Prima est ad augendum meritum fidei quae est de visis. Secunda ad vitandum horrorem. Tertia ne detur infidelibus occasio irridendi, sumitur etiam hoc sacramentum sub duplici specie, quia Christus duplicem naturam assumpsit animam & carnem, & hoc sacramentum est ad tuitionem vtriusque, & quamuis sit duplex species, vnum tamen est sacramentum & sub vtraque specie vnus Christus: nec dicitur benedictio iterari, quia virtute conuersionis non est sub specie panis, nisi corpus, nec sub specie vini, nisi sanguis, nec sunt eadem verba super vtramque speciem prolata. Postea dicit quod hoc sacramentum non potest in aliis rebus confici, nisi in pane & vino, etiam admiscenda est aqua si tamen per ignorantiam vel negligentiam omittatur, verum est sacramentum, sed ille qui omisit est puniendus. Vitimo dicit quod Christus dedit discipulis suis tale corpus, quale tunc habuit. Spassibile & mortale: nos autem sumimus tale corpus quale nunc habet, & addit quod eucharistia intincta non est danda populo, quia soli Iudae dedit buccellam intinctam, nec tunc dedit ei corpus suum sed prius dederat cum aliis discipulis. Et in hoc terminatur sententia lectionis &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum