Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus Christi sit in Eucharistia per conuersionem panis in ipsum, vel vtrum cum corpore Christi remaneat substantia panis
QUAESTIO PRIMA. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistia per conuersionem panis in ipsum, vel vtrum cum corpore Christi remaneat substantia panis. Thom. . . 75. . 4.
CIRCA quaestionem istam primo quaeritur, vtrum corpus Christi sit in hoc sacramento per conuersionem substantiae panis in ipsum, vel vtrum post consecrationem remaneat substantia panis & viqi ni. Et arguitur quod substantiae panis & vini remaneant, quia illud, ad quod sequuntur pauciores difficultates est magis eligendum, sed ponendo quod substantia panis & vini remaneat, sequitur vna sola difficultas quae non est multum magna nec insolubilis, scilicet quod duo corpora sint simul: ponendo autem quod non remaneant sequuntur multae difficultates, scilicet quomodo talia accidentia possint nutrire, corrumpi, & quomodo ex eis possit aliquid generari. Cum haec omnia fiant ex praesupposita materia, ergo (vt videtur) primum est magis eligendum.
Item illud solum efficitur in hoc sacramento, quod exprimitur per formam verborum, sed per haec verba, hoc est corpus meum, solum exprimitur existeatia, vel praesentia corporis Christi in hoc sacramento, & in nullo penitus fit mentic de desitione substantiae panis, vel de conuersione eius in corpus Christi, ergo istud non est ponendum.
IN CONTRARIVM arguitur, quia duo corpori non possunt esse simul, sed si substantia panis maneret post consecrationem, essent ibi duo corpora simul, scilicet corpus Christi & panis, quare &c.
Item impossibile est aliquid esse nunc vbi non fuit prius nisi vel ipsum mutet, vel aliquid in ipsum posset, nec posset etiam per miraculum aliud fieri. Cum habere se nunc aliter quam prius sit realiter idem quod mutari, sicut diffinitio & diffinitum, ergo cum corpus Christi sit nunc in isto sacramento & non prius oportet quod hoc fit per aliquem motum vel mutationem: sed nihil horum ponitur ex parte corporis Christi, quia non mouetur de loco suo, nec recipit nouam formam vel amittit: erge oportet quod aliquid aliud in ipsum mutetur: non species panis, quia illae manent, ergo substantia.
Item si substanta panis remaneret, non saluaretur veritas verborum sacramenralium: quia non esset verum dicere, hoest corpus meum, sed hic est corpus meum: hoc autem est inconueniens, ergo &c.
RESPONSIO. Ad declarandum seu persuadendu al qualiter illud quod in praecedente distinctione fuit omissum de modo existentiae corporis Christi in hoc sacramento, vtrum si ibi per conuersionem substantiae panis in ipsum, vel per alium modum. Aduertendum est qued cum inter omnia miracula qua continet fides nostra istud sit vnum de maximis, scilicet quod copus Christi manens in coelo localiter & circunscriptiue sit simul in hoc sacramento, non est intentionis nostrae dare modum euidentiae per quem hoc possit fieri: quia hoc est super omnem humanum intellectum cuiuslibet viatoris, sed intendimus solum dare modum persuasibilem per quem aliqualiter manu ducamur in illud quod tradit fides de hoc sacramento, & in illud quod tenet ecclesia de modo existentiae corporis Christi in ipso. nec glorietur aliquis si sciat arguere contra modum quem intendimus ponere: quia facillimum est impugnare per humanâ rationem & ph losophiam ea quae sunt fidei, & omnes modos declarantes fidem & difficillimum est, & forte impossibile est euidenter omnes tales impugnationes soluere: vt ostensum fuit primo lib. super prologum sententiarum: sed cui non placuerit ille modus quem ponere intendimus studeat alium ponere, & sciat quod forte patietur tovel plures calumnias quam noster. Nec sufficiat alicui dicere in generali quod est alius modus, quamuis nobis incognitus & occultus: quia hoc posset dicere quilibet idiota & ignarus. Procedetur ergo sic ad solutionem quaestionis, quia primo ostendetur quot modis aliquid potest esse in alio quantum pertinet ad propositum. Et secundo declarabitur aliqualiter secundum quem illorum modorum corpus Chrissi est in hoc sacramento.
Quantum ad primum sciendum est quod refert aliquid praesens esse alteri, & esse in altero: & vt loquamur in proposito refert aliquid esse in loco, & esse praesens loco. Esse enim in loco importat habitudinem continentiae ex parte loci. Esse autem praesens loco non importat habitudinem continentiae, sed solum realem exh bitionem essentiae: vnde & locus est praesens realiter locato, sicut econuerso, quamuis locus non contineatur a locato sed econueso. Et quamuis proprie loquendo ita sit, vt dictum est, tamen large loquendo consueuit dici omne illud esse in loco quod est praesem loco: vnde & Deum dicimus esse in omni loco & angelum in ali quo, cum tamen Deus & angelus loco non contineantur, secundum hoc possumus dicere quod aliquid est in loco dupliciter: scilicet proprie ratione continentiae, vel large ratione solius praesentia ad locum. Primo modo aliquid potest esse in loco dupliciter. scilicet circunscriptiue, vt quantitas & ea quae quantitate extenduntur: & diffinitiue, vt ea quae sunt in quanto sed quantitat non extenduntur: sicut communiter ponitur de anima humana ex quo enim corpus cuius anima est actus loco terminatur & finitur tanquam termino & fine extrinseco, consequens est quod anima eodem termino finiatur sed non circumscribatur, quia non es quanta, nec secundum se, nec per accidens. Large vero dicitur essi aliquid in loco ratione solius praesentiae ad locum, sicut illuc quod nec est quantum, nec in quanto: sicut angelus qui dicitur esse in loco ratione ordinis quem habet ad locum vel ad corpus existens in loco, prout dictum fuit in primo lib. cum ageretur de loco angeli. Secundum autem omnes hos modos est realis praesentia vnius ad alterum, & hoc satis clarum est in duobus primis modis. Illud enim quod est in loco circum scriptiue vel diffinitiue modo quo dictum est, est realiter praesens loco (vt de se patet. Angelus autem realiter praesens est corpori quod mouetur loco i quo est corpus motum, quia semper oportet actiuum prius salti ordine naturae esse realiter praesens passiuo antequam realite agat in ipsum, vt patet primo de generatione. Et quamuis sint alij reales modi essendi, sicut causa est in effectu & effectus in causa, non sunt tamen ad propositum, sed potius ad oppositum vt dictum fuit dictinct. praecedente. Differunt tamen tres praedicti modi, quia quod est praesens loco diffinitiue vel circunscriptiue nor potest illis modis esse simul in pluribus locis. Quod autem est praesens loco tertio, potest simul esse praesens pluribus locis: sicut angelus est praesens omnibus corporibus quae potest mouere.
His supposius dicendum est quod corpus Christi non est in hosacramento primo modo scilicet circunscriptiue, nec secundo modo. s diffinitiue, sed solum tertio modo. Primum patet quia illud est alicubi circunscriptiue quod mensuratur loco continenti & configuratur ei, sed corpus Christi non commensuratur neque con¬ figuratur dimensionibus specierum panis & vini, nec loco earum, ergo non est ibi circunscriptiue. Secundum patet: quia corpus Christi non est in speciebus sacramentalibus, nec in aliquo alic subiectiue quemadmodum anima est in corpore vt per illud possit dici corpus Christi esse diffinituue in sacrameto quemadmodum anima dicitur d li itiue esse in loco in quo corpus animatum est circunscriptiue.
Quantum ad tertium dicela sunt ria. Primum ess, qui substantia panis & vini conuertuntur in subslatiam corporis Christi. Secundum est, quod mediante tali conuersione corpus & sanguis Christi virtute diuina habent talem ordinem leu habitudinem ad species sub quibus fuerunt panis & vinum, quod sunt eis realiter praesentes. Tertium est, quod quauis iste modus sit de facto, non est tamen negandum quin alius modus sit Deo possibilis, ita videlicet quo Deus posset facere quod remanence substantia panis & vini corpus & sanguis Christi essent in hoc sacramento. Primum patet auctoritatibus sanctorum, & ex determinatione ecclesiae. Dicit enim Ambrosius lib. de sacramenti sic licet figura panis & vini videatur, nihil tamen aliud quam caro Christi & sanguis post consecrationem credendum est. Item in eodem, sermo Christi creatura mutat & sic ex pane fit corpus Christi. A ug. etiam in li. sententiarum Prosperi: & recitatur de consec. dist. 2. ca. Nos autem. dicit sic: Cum fideliter fateamur ante consecrationem esse pane & vinum quae natura formauit post consecrationem vero carne Christi & sanguinem quae benedictio consecrauit. Item Eusebius, & habetur de consecr. di. 2.c. quia corpus. dicit sic, inuisibilis sacerdus visibiles creaturas in substantiam corporis & sanguinis sui, verbo suo secreta potestate commutat. & quam plurimae aliae auctoritates sunt quae expresse idem sonant. Item expresse habetur hoc ex determinatione ecclesiae de summa trinitate & fide catholica, cap. Firmiter credimus.
Quantum ad secundum notandum est, quod omnis limitatio ad locum & distantia & propinquitas localis est ratione quantitatis. Nam sublata omni quantitate non remaneret locus, nec esse in loco, nec per consequens esse propinquum, vel distans secundum locum. vnde & si annihilatis omnibus rebus quantis remanerent sulae res spirituales Deus videlicet & angeli, nulla esset alteri propinqua, vel distans localiter, & tamen vna esset alteri praesens realiter secundum gradum suae naturae, & se cundum ordinem quem haberent ad inuicem, nam & tunc & existentibus rebus quantis res, spirituales (vt angelus) qui se cundum suam essentiam non est in loco ita vt sit alteri rei propinquus localiter, vel distas propinquitate, vel distantia quae sit in eo subiectiue est rei corporali praesens. In plus est ergo realis praesentia quam localis quae es solum ratione quantitatis. non sequitur ergo corpus Christi non est praesens localiter speciebus panis & vini, ergo 1on est eis praesens realiter. Quod autem pe ssit eis esse praesens realiter aliquo modo sicut angelus est realiter praesens rei corporali persuadetur sic quia similis comparatio est substantiae corporalis ad locum ciur cunscripta quantitate, qualis est comparatio substantiae spiritualis ad locum: & hoc apparet ex praemissis corpori enim non plus competit situs nec locus, quam spirituali substantiae, nisi ratione quantitatis qua amota non aliter comparatur ad locum substantia corporalis quam spiritualis: sed substantia spiritualis (vt angelus) potest simul esse praesens omnibus locis vel corporibus, ad quos ve ad quae potest habere simul immediatum ordinem, ergo idem es censendum de substantia corporali circunscripta quantitate, scilicet quod potest praesens esse omni rei ad quam virtus diuina daret ei immediatum ordinem. Viterius sic arguitur: illud quod habe spiritualis substantia de se, vel substantia corporalis si non esset. quanta, dato sibi ordine ad aliquas alias res, hoc potest habere substantia manens quanta ratione qua substantia, non ratione qua quanta diuina virtute, sed substantiae spirituali vel corporali si esset actualiter non quanta conueniret, quod esset praesens realiter cuilibet rei ad quam haberet realiter immediatum ordinem, vi declaratum est, ergo hoc idem potest diuina virtute conuenire substantiae quantae ratione qua substantia est. Minor iam patet sed maior probatur, quia eorum quae sunt distincta secundum essentiam, quamuis sint idem subiecto, vnum tamen potest habere habitudinem ad aliquid ad quod aliud non habet consimilem, vt patet fere in omnibus: quamuis ergo substantia corporis Chrissi & sua quantitas sint vnum subiecto, tamen nihil prohibet quod Deu det ei (vt substantia est & non vt quanta) talem habitudinem ad species panis in ipsum conuersi ratione conuersionis, vel ex alicausa qualem habitudinem ipse haberet, vel habere posset diuinvirtute, si non esset quanta actu. Sed illa habitudo esset, vel esse pol set habitudo realis praesentiae ad illam rem ad quam haberet immediatum ordinem, vt declaratum est, ergo substantia corporis Christi quamuis sit actualiter quanta vel per quantitatem suam sit localiter tantum in caelo, tamen ipsa vt substantia, & non vt quamta potest diuina virtute habere talem habitudinem vel ordinem ad species panis in ipsum conuersi, vt ipsa est eis realiter praesens. Et hic modus quamuis non fit demonstratiuus, nec euidens, quia nihil istorum est possibile in materia quae est pure fidei, imo contra omnia talia plura possunt argui quam euidenter responderi, tamen inter omnes modos adhuc inuentos videtu probabilior & traditioni ecclesiae concors. Cui autem hic modus non placet, inueniat aptiorem.
Quantum ad tertium dicendum est quod quamuis iste modui fit de facto tenendus scilicet quod corpus Christi est in hoc sacramento altaris conuersa substatia panis in ipsum: non est tamer negandum quin alius modus sit Deo possibilis, videlicet quod Deus posset facere quod remanente substantia panis corpus Christi esset in hoc sacramento, quia secundum omnes Deus potest facere quicquid non implicat contradictionem, sed corpuChristi esse in hoc sacramento sine conuersione substantiae pauis in ipsum, non plus implicat contradictionem quam ipsum esse in sacramento facta conuersione, ergo sicut vnum est possibile ita & reliquum. Minor probatur: quia omnis repugnantia vel contradictio quae vsque modo inuenta est ad probandum quod corpus Christi non possit esse in hoc sacramento sine conuesione substantiae panis in ipsum procedit ex aliqua trium causarum quae tanguntur in tribus argumentis factis ad quaestionem. Et ideo sufficit respondere ad tria argumenta praedicta
AD PRIMVM eorum dicendum est quod argumentum impedit semetipsum, quia corpus Christi quod potest simul esse cum aliena quantitate potest simul esse cum substantia subiecta illi quantitati, non enim repugnat duobus corporibu, esse simul nisi ratione quanticatis cuius est excludere ab eodem situ aliam quantitatem, sed corpus Christi potest simul esse cum quantitate panis, vt ponit omnis opinio quae ponit corpus Christi verum esse in hoc sacramento, ergo aeque faciliter potest ess cum substantia panis manente sub sua quantitate.
Ad secundum dicendum quod vtraque propositio tam maioram minor est falsa. Ratio etiam magis concludit oppositum quam propositum. Quod maior sit falsa patet, quia Deus posset facere q supra vltima sphaeram quae nunc est esset alia continens ipsam in qua esset sicut in loco, & sic vltima sphaera quae nunc est, esset in loco vbi prius non fuit absque mutatione sui, & absque mutatione alterius in ipsam: quamuis enim sphaera de nouo creata esse mutata large accipiendo mutationem pro creatione, tamen non esset mutata in priorem sphaeram. Et similiter posset Deus facere corpus Christi esset de nouo in sacramento altaris absque mutatione sui & absque mutatione alterius in ipsum, facta tamen aliqua mutatione circa panem vel aliquid aliud. Nec sequitur si cica panem fit aliqua mutatio quod illa fit conuersio panis in corpur Christi, qa potest esse aliqua alia, sed esset fallacia consequenus a superiori ad inferius affirmando. Minor etiam est falsa, quia corpus Christi existens de nouo in sacramento non est vbi prius nor fuit, quia esse in sacramento non est habere nouum vbi. Nam vbi est circum scriptio corporis a circum scriptione loci procedens. Cum igitur corpus Christi non sit in sacramento circunscriptiue, patet quod non est in eo tanquam in aliquo vbi, nec per consequens est vbi prius non fuit. Cuius oppositum assumit minor propositio. Ratio eorum etiam magis concludit oppositum quam propositum, quia diffinitio non potest conuenire nisi cui conuenit diffiditum. Si ergo aliter se haberet nunc quam prius, sic diffinitio eius quod est moueri, vel mutari non conueniet alicui nis cui conueniet esse motum vel mutatum: si ergo corpus Christ hoc quod est de nouo in sacramento se habeat aliter nunc quan prius prout isti arguunt, sequitur quod ipsum sit motum, vel mutatum, & non panis in ipsum, cuius oppositum ipsi intendunt concludere. Et sic patet quod illa ratio non cogit. 2
Cum ergo conuersio non sit necessaria ad existentiam corporis Christi in sacramento quantum ad eius permanentiam, sed solum quantum ad fieri de nouo, quia corpus Christi permanet in sacramento quandiu permanent species, conuersio autem non semper fit, sed solum in prolatione verborum, satis etiam durum est, & derogare videtur immensitati diuinae potentiae dicere, quo Deus non possit facere corpus suum esse in sacramento per alium modum quam per conuersionem substantiae panis in ipsum, maxime cum ponendo conuersionem fieri, difficillimum est videre qualiter ipsa faciat aliquid ad hoc quod corpus Christi fit in sacramento. Quia sicut se habet substantia ad substantiam, sic se habet quantitas ad quantitatem, sed si quantitas panis conuerteretur in quantitatem corporis Christi, non propter hoc quantitas corporis Christi fieret vbi fuit quantitas panis, ergo similiter propter conuersionem substantiae panis in corpus Christi, non apparet quod corpus Christi debeat esse vbi fuit substantia panis, nec quod ad hoc talis conuersio aliquid operetur. Item conuersio in aliquid praeexistens magis videtur facere quod conuersum sit in illo, in quod conuertitur quam econuerso, sicut alimentum fit in alito, & non econuerso, sed secundum hoc conuersio panis in corpus Christi magis videtur facere quod panis esset vb est corpus Christi, quam quod corpus Christi esset vbi fuit substantia panis. Patet ergo quod est temerarium dicere quod corpu Christi diuina virtute non possit esse in sacramento nisi per conuersionem panis in ipsum. Tenet enim fides quod humanitas quae de se nata est constituere proprium suppositum fuit in alieno supposito per solam habitudinem existendi in alio ipsi datam a Deo quare ergo non poterit dici quod corpus Christi non mutatum secundum locum, nec secundum formam aliquam absolutam possit esse de nouo in sacramento per nouum ordinem seu habitudinem ipsi datam a Deo inquantum est substantia & non inquantum est quanta, quia secundum quod substantia est, non est limitata ad aliquem locum, vt dictum fuit in praecedente quaestione.
Propter tertium similiter non oportet dicere quod substantia panis non remaneat, quia ex quo ponitur corpus Christi rea liter esse in hoc sacramento, pro ipso potest reddi vera locutio vt non solum dicatur corpus Christi est hoc, sed dicatur hoc, id est, contentum sub hoc est corpus meum, quia indefinita verificatur pro vno solo. Nec oportet quod demonstraretur substantia panis dato quod esset ibi, sicut non oportes quod fiat demonstratio specierum ibidem existentium. Si autem iste modus esset verus de facto, multae dubitationes quae occurrunt circa hoc sacramentum (tenendo quod substantia panis non remaneat) essent solutae. Dubitatur enim qualiter ex hoc sacramento potest aliquid nutriri, & quomodo species possunt corrumpi, & ex eis aliquid generari: quae omnia saluarentur naturaliter eo modo sicut saluarentur si naturae panis & vini non assumerentur ad naturam sacramenti, ponuntur enim manere post consecrationem sicut ante. Sed quia hic modus non debet teneri de facto, cum ecclesia determinauerit oppositum quae non praesumitur errare in talibus, ideo tenendo de facto aliam partem respondendum est ad argumenta quae sunt in contrarium.
Ad primum in oppositum dicendum est quod in his quae sunt fidei non est semper eligendum illud ad quod sequuntur pauciores difficultates, sic enim poneremus in diuinis vnum suppositum, & illud absolutum, ad quam positionem nulla difficultas sequitur secundum humanam rationem. Sed est ponendum magis illud quod est consonum dictis sanctorum, & traditioni ecclesiasticae, licet plures difficultates occurrant. oportet enim intellectum nostrum captiuare in obsequium fidei.
Ad secundum dicendum est quod illud solum efficitur in hoc sacramento principaliter quod significatur per formam verborum, sed secundario efficitur quicquid ad illud antecedit, vel illud concomitatur, ad existentiam corporis Christi in hoc sacramento antecedit transsubstantiatio panis in ipsum, concc mitantur autem diuinitas vnita corpori & quantitas cum caeteris accidentibus, vt dicunt tenentes istum modum. Et ideo vtrunque efficitur in hoc sacramento scilicet existentia corporis Christi & conuersio panis.
On this page