Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus possit conuertere quodlibet in quodlibet
SECVNDO quaeritur, vtrum Deus possit conuertere quodlibet in quodlibet. Et arguitur qui sic, quia agens quod habet potestatem super totum esse huius & illius potest conuertere vnum ui in aliud, sed Deus habet hanc potestatem super esse cuiuslibet creaturae, ergo potest conuertere quamlibet in aliam.
Item majus est facere aliquod ens ex nihilo quam conuertere vnum ens in aliud, sicut maior est distantia inter nihil & ens quam inter duo entia. Sed Deus potuit facere & fecit omnia entia ex nihilo, ergo a fortiori ratione potest conuertere quodcunque ens in aliud.
Ad idem est quod dicit Ambrosius super epistolam priman ad Cor. 10. vbi dicit sic: Sermo Dei qui ex nihilo potuit facere quod non erat, potest ea quae sunt mutare in id quod non erant. Non enim minus est dare nouas naturas rebus quam mutare.
IN CONTRARIVM arguitur ex auctoritate August. 7. super Gene. ad literam qui dicit, quod corpus in corpus posse mutari sunt qui asserunt. corpus vero mutari in spiritum fierique naturam incorpoream nec aliquos sensisse scio, nec fides habet. Boetius etiam in libro de duabus naturis & vna persona Christi dicit, quod illa sola inter se transmutari possunt quae habent vnius materiae communem substantiam
RESPONSIO. Circa quaestionem istam an quodlibet in quodlibet possit conuerti. Sciendum est quod conuersio differt a creatione & ab annihilatione. Quod enim creatur omnino prius non erat nisi in potentia agentis, quod vero annihilatur omnino non remanet. Sed quod conuertitur in aliud prius erat aliquid in quo differt a creatione, & postquam conuersum est manet aliqualiter in eo in quod conuersum est, in quo differt ab annihilatione. E haec conuersio potest fieri vel in praeexistens, sicut couuertitur alimentum in corpus animalis: vel in non praeexistens sicut fit in generatione & corruptione, sicut conuertitur aer in ignem qui ex eo generatur.
Quo supposito dicendum quod non quodlibet potest conuerti in quodlibet, sed tantum ea quae communicant in materia. Quoc probatur sic: quia conuersum oportet manere in eo in quod conuersum est, vt patet ex dictis, sed non manet in eo actu, quia tun non esset conuersum, ergo manet in potentia: non in potenti: actiua solius Dei, quia tuc non differret ab annihilatione. Potes enim Deus annibilata redintegrare (vt videtur quibusdam) vel si hoc non potest, vt aliis videtur, multo fortius habetur proposi tum: quia tunc oportet omne conuersum manere in eo in quod conuersum est non solum in potentia actiua Dei, sed in potentia aliqua passiua: hoc autem est in potentia materiae, ergo non possunt conuerti in inuicem nisi illa quae communicant in materia Cum ergo corpus & spiritus non communicent in materia, nec corpus corruptibile cum incorruptibili secundum communiorem opinionem, sequitur quod nec corpus potest conuerti in spiritum, nec corpus corruptibile in incorruptibile, neque in no praeexistens, neque in praeexistens: vnde nulla virtute potest fieri quod lapis conuertatur in angelum, vt fiat nouus angelus ex lapideAngelus enim non potest fieri nisi per creationem quae est ex nihilo quamuis enim Deus possit annihilare lapidem praeexistentem & creare nouum angelum, non tamen videtur possibile quod posset ex lapide angelum facere, nisi diceretur aliquid fieri ex altero, quia fit post alterum, quod non est proprie dictum.
Rursus non videtur possibile quod panis conuerteretur in angelum praeexistentem, quia nihil de pane, nec quo ad materiam, nec quo ad aliquod eius accidens potest esse in angelo: vndes duo panes essent, & vnus totaliter annihilaretur, & alius diceretur conuerti in angelum secundum positionem illorum qui dicunt quodlibet posse conuerti in quodlibet, non esse differentia inter istos duos panes nec quo ad se, quia nihil remaneret de quolibet eorum in se nec quo ad angelum, quia nihil plus esset in angelo de pane qui diceretur conuerti in ipsum, quam de alio pane annihilato. Et ideo contra rationem esset quod vnus diceretur conuersus & alius non conuersus, sed vterque vere esset annihilatus. Adhuc absurdius est dicere quod angelus posset conuerti in lapidem, quia lapis est aliquid constitutum ex materia & forma: quorum erge vicem posset supplere angelus qui est natura simplex perfecta in sua specie? certe non est facile fingere, nisi diceretur illa ab surditas ab antiquo reprobata: videlicet quod vna natura posset fieri alia (vt quod albedo possit fieri nigredo) quod implicat contradictionem in omnibus naturis contrariis seu disparatis.
Item si natura corporalis potest conuerti in spiritum & econ uerso, simili vel fortiori ratione poterit conuerti spiritus in spi ritum: puta vnus angelus in alium, & omnes in vnum, quod es satis in intelligibile: quia angelus non incepit esse nec potuit incipere esse nisi per creationem. Et similiter videtur quod non potest desinere esse nisi per annihilationem & non per conuersionem in alterum.
Ad hoc autem quidam respondent quod conuersum manet in eo in quod conuersum est, non in actu proprio, nec in solpotentia Dei agentis, nec in potentia passiua materiae, sed in potentia obiectiua secundum quam Deus potest facere de re qualibet quicquid rei non repugnat. Sed ista responsio non valet quia potentia obiectiua non est aliquid positiuum pertinens ad essentiam rei, sed est sola non prohibitio ad esse secundum quam res fuerunt ab aeterno in potentia, quia Deus potuit eas facere esse cum non repugnaret eis esse. Et secundum istam potentiam vna res non dicitur esse in alia, sed omnes dicuntur esse in Dei potentia propter quam ipsae res dicuntur esse in potentia obiectiua quae non est in rebus, sed est sola denominatio rerum a potentia Dei. Et sic patet quod non quodlibet potest conuerti in quodlibet, sed solum illa quae communicant in materia secundum quam vnum potest manere in alio.
Ad argumenta in oppositum dicendum. Ad primum quod ron ex hoc potest aliquod agens conuertere vnu in aliud, quia habet potestatem super totum, nisi illa quorum vnum debet conuerti in aliud communicent in materia ratione cuuis vnum potest dici manere in altero. Talis autem communitas non est inter corpus & angelum, vel inter corpus corruptibile & incorruptibile, vel inter duo corpora per naturam incorruptibilia.
Ad secundum dicendum quod non est majus aliquid facere ex nihilo, modo quo expositum est secundo lib. distin. I. quam conuertere corpus in angelum, vel quae non communicat in materia, quia illud non implicat aliquam contradictionem, vt tundeclatatum fuit. Istud autem implicat, quia oportet conuersum manere aliqualiter in eo in quod conuersum est: quod non potes esse nisi ratione materiae communis, vt probatum est supra. Ei quando dicitur quod plus distat ens a non ente quam quodcunque ens ab alio ente. Potest dici quod entis a non ente non est aliqui distantia propri? loquendo. Et si esset non plus concluderet nisi quod facilius esset conuertere quodcunque creatum in aliud quam conuertere non ens, vel nihil in ens, quod potest concedi, quia vtrumque est impossibile. Sed non concluditur quin facilius sit creare aliquid ex nihilo quam conuertere vnum angelum in lapidem, vel econuerso: quia istae actiones sunt diuersarum rationum, & in talibus aliquid repugnat vni quod non repugnat alteri.
On this page