Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Qualis sit conuersio substantiae panis et vini in corpus Christi et eius sanguinem

CVAIITIO TIITIA. Qualis sit conuersio substantiae panis & vini in corpus Christi & eius sanguinem. Caiet. 3. g. 75. art. 4.

TERTIO quaeritur de modo conuersionis substantiae panis in corpus Christi qualis sit, vtrum totus panis conuertatur in totum corpus Christi, sic videlicet quod forma conuertatur in formam & materia in materiam, vel sic quod materia & forma panis conuertantur quodlibet in materiam corporis Christi, & quodlibet in formam corporis Christi, vel quo alio modo fiat conuersio. Et arguitur quod totum conuertatur in totum. Primo per dictum multorum doctorum qui sic scripserunt & docuerunt dicentes, conuersionem panis in corpus Christi differre a creatione & annihilatione & transmutatione naturali. A creatione quidem, quia illa fit ex nihilo, non autem ista conuersio, sed habet substantiam panis pro termino a quo. Al annibilatione vero, quia illa non habet terminum ad quem pe sitiuum, sed purum nihil, haec autem habet terminum ad quem positiuum, scilicet corpus Christi. A transmutatione vero naturali dixerunt eam differre, quia omnis transmutatio naturalis habet subiectum commune. Haec autem conuersio nullum habet commune subiectum, sed si sola materia conuerteretur, in corpus Christi corrupta forma panis & remanente materia non posset saluari praedicta differentia inter istam conuersionem, & transmutationem naturalem, quia vtraque haberet subiectum commune, igitur &c.

Item conuersio panis in corpus Christi dicitur esse summe miraculosa, sed hoc non esset verum, nisi totum conuerteretur in totum, ergo &c. Minor probatur, quia illa operatio est magis miraculosa, quae est miraculosa quantum ad substantiam facti, & quantum ad modum faciendi quam illa quae est miraculosa quantum ad modum faciendi & non quantum ad substantiam facti, sed si corrupta forma panis sola materia conuerteretur in corps Christi, talis conuersio non esset miraculosa quantum ad genus facti cum hoc factum fuerit pluries in ipso Christo virtute natura dum comederet & biberet mortalis existens, sed esset solum miraculosa quantum ad modum faciendi, quia subito fit & virtuti diuina, & remanentibus speciebus panis. Igitur ad hoc quod si summe miraculosa oportet dicere, quod conuertatur totum in totum

IN CONTRARIVM arguitur, quia quod conuertitur manet aliquo modo in eo in quod conuertitur, vt supra dictum fuit, sed totus panis quantum ad formam & materiam non potest manere saltem quantum ad formam quae nullo modo mane post conuersionem panis, ergo non totum conuertitur in totum

RESPONSIO. Comuniter dicitur sic: o in conuersione substantiae panis in corpus Christi totum conuertitur in totum. Quod exponitur dupliciter. Vno modo quod materia conuertitur in materiam, & forma in formam, & sic totum in totum secundum propositionem partium. Alio modo quod materia panis conuertitur in materiam & formam corporis Christi, & forma panis similiter, vt sit quasi cahos Anaxagorae, qui posuit quodlibet in quodlibet. Quantum autem ad rationem vtraque opinio idem habet fulcimentum, quia quaelibet opinio dicis, o quaelibet recreata potest conuerti in quamlibet aliam rem creatam. Vtraq tamen opinio ponit, quod nec materia, nec forma panis maneas in se, vel in corpore Christi post conuersionem. Nam in corpore Christi, nec plus nec minus est post conuersionem quam ante. De primo videlicet an forma possit conuerti in formam, vel materia in materiam, vel quodlibet in quodlibet dictum fuit in pr cedente quaestione. Quantum autem ad id quod pertinet ad iquod est proprium huic quaestioni videtur secundum positione statim dictam quod substantia panis vere annihiletur, & non conuertatur. Pruno, quia illud quod prius fuit aliquid, & postea est nihil vere est annihilatiu. Sed secundum hanc positionem substantia panis ante consecrationem fuit aliquid, post consecrationem autem est nihil, ergo substantia panis est vere annihilata, Maior de se patet ex rationem terminorum. Minor probatur: quia illud quod non est aliquid in se vel in alio est nihil, quia non aliquid & nihil aequipollent. Sed substantia panis post consecrationem non est aliquid in se, quia desiit esse, neae est aliquid in alio . s. in corpore Christi, quia post consecrationem nihil plus est in corpore Christi quam ante secundum hanc positionem, ergo &c. Et sit probata est minor, & per consequens tota ratio. Secundo quia sicut supra arguebatur, si de duabus hostiis substantia panis vnius annibilaretur manentibus speciebus, & substantia panis alterius conuerteretur, eo modo quo dicit praedicta opininon plus maneret de substantia panis hostiae vnius quam alterius, ergo si prima non dicitur conuersa sed annihilata, pari ratione nec secunda. Tertio quia si remanente corpore Christi ir nullo mutato, rediret eadem substantia panis quae fuit prius ipsa crearetur vere, quia de nihilo fieret, non enim fieret de substantia corporis Christi, nec de alia, vt supponimus, ergo si praeexistente corpore Christi & nihil de substantia panis in eo remanente panis desinat esse, vere annihilatur. Consequentia probatur quia eodem modo se habet aliquid vt sit terminus ad quem annihilationis, & vt sit terminus a quo creationis. Et ideo sicut existentia corporis Christi non impediret quin esset creatisubstantia panis redeunte, sic existentia vel praeexistentia eius non impedit quin sit vera annibilatio. Ex quo nihil de substantia panis remanet in ipso. Quarto quia si in corruptione materia desineret quemadmodum & forma iam non esset corruptised annihilatio, ergo similiter in hac conuersione si desinit ess materia sicut & forma iam non esset conuersio, sed annihilatio Item si forma conuertitur in formam, tunc forma panis conuertitur in animam rationalem supposito quod in Christo sit vnica forma substantialis. Et econuerso anima rationalis Chr sti poterit conuerti in formam panis, sed si anima sua conuersione desineret esse ipsa annihilaretur. Quia sicut non incipit esse nisi per creationem, ita non desinit esse nisi per annihilationem, ergo idem censendum est de forma panis nisi remanea saltem secundum potentiam materiae. Similiter quod materia conuertatur in materiam non potest esse nisi quia materia desinit esse in se. manet tamen in suo simili scilicet in materia alterius, aut quia ex ipsa & materia alterius efficitur vnum. Primum non potest dici quia conuersio non differret ab annihilatione. Annihilata enim materia in aliquo nihilominus remanet similis materia in alio, nec tamen esset ibi aliqua conuersio, imo secundum hoc non diceretur materia vnius magis conuerti in materiam alicuius determinati quam in materiam cuiuscunque alterius, cum omnes essent eiusdem rationis. Si vero secundum dicatur cum materia non distinguatur a materia nisi per formam sub qua est, quia in fundamento naturae nihil est distinctum, sic nor potest effici vna cum materia alterius nisi quia vtraque efficitur sub eadem forma, ergo materia panis non potest conuerti in materiam corporis Christi nisi efficiatur sub eadem forma. Et sic aliquid quod fuit sub forma panis efficietur sub forma corporis Christi, & non desinet totaliter esse.

Quid ergo dicetur ad quaestionem propositam de conuersio. ne substantiae panis in corpus Christi? Saluo meliori iudicio pe test existimari quod si in isto sacramento fiat conuersio substantia panis in corpus Christi, quod ipsa fit per hoc quod corrupta forma panis materia eius sit sub forma corporis Christi subiro & virtute diuina sicut materia alimenti fit sub forma nutriti virtute naturae. Et hoc tangit Damas. lib. 4. cap. 5. quod quemadmodum naturaliter per comestionem panis & per potum vinum & aqua in corpus & in sanguinem comedentis trasnutatur, ita proportionabiliter panis, vinum, & aqua per inuocationem & aduentum spiritus sancti supernaturaliter transit in corpus domini & sanguinem, non tamen oportet propter hoc corpus domini in aliquo mutari substantialiter, quia nec per aduentum alimenti mutatur corpus nutriti substantialiter in aliquo, vt visum est lib. 2. dist. 30. Et si videatur alicui mirum quod materia de nouo adueniat corpori saltem glorioso, attendat hanc esse intentionem Aug. 13. de ciuitate Dei vbi dicit: non potestas sed egestas edendi corporibus resurgentium auferetur. Et Beda dicit quod Christus post resurrectionem manducauit potestate non egestate, ita quod alimentum vere fuit in corpus Christi conuersum, alias non fuisset vera comestio quam fecit post resurrectionem cum discipulis suis: nec verum argumentum identitatis carnis. potest ergo secundum hanc viam probabiliter teneri quod conuersio substantiae panis in corpus Christi est miraculosa quantum ad modum faciendi, sed non quantum ad substantiam facti, quia per virtutem naturae fit similis conuersio alimenti in naturam animalis sed non eodem modo: & eadem est potentia materia qua potest vno modo vel alio conuerti seu fieri sub forma alterius. Sed illa potentia dicitur naturalis per comparationem ad agens naturale prout ab ipso est transmutabilis secundum deter miratas leges naturae. Supernaturalis vero dicitur per compa¬ rationem ad agens diuinum cuius est in eam inducere quantamcunque formam possibilem in ea recipi modo quo voluerit absque legibus naturae, & sic est idem factum quantum ad substantiam facti, sed diuersum quantum ad modum faciendi. Praedictus autem modus conuersionis substantiae panis in corpus Christi constat quod est possibilis. Alius autem modus qui communius tenetur est in intelligibilis, nec vnus istorum est magis per ecclesiam approbatus, vel reprobatus quam alius. Nec oportet difficultates fidei difficultatibus superaddere quin potius iuxta documentum scripturae conandum est obscuritates elucidare. Ei ideo ex quo vnus modus est clare possibilis & intelligibilis, alius autem non est intelligibilis, videretur probabiliter o ille qui est possibilis & intellgibilis esset eligendus & tenendus.

AD PRIMVM argumentum patet responsio: quia quam uis illud sit commune dictum multorum, tamen ex quo non est per ecclesiam confirmatum licitum est opinari oppositum.

Ad secundum dicendum quod praedicta conuersio est summe miraculosa quantum ad modum faciendi, & non simpliciter seu quantum ad substantiam facti. vel potest dici quod nulla conuersio potest dici esse miraculosa quantum ad substantiam facti, cum non possit conuerti quodlibet in quodlibet, sed solum illa quae conmunicant in mareria quae possunt conuerti in inuicem secundum leges naturae & tunc non est miraculum, vel subito ex diuina virtute & tunc est miraculosum solum quantum ad modum faciendi. Ex his patet quod proprius modus loquendi in hac materia est? dicatur quod substantia panis conuertitur, vel est conuersa in corpus Christi. Cum verbo autem essendi vel fiendi propositiones aut non sunt verae, aut non sunt propriae, vt si dicatur panis est corpus Christi falsa est, quia panis non est seu non manet. Si tamen dicatur quod panis fit corpus Christi vel ex pane fit corpus Christi falsae sunt vel valde impropriae, quia illud quod praeexistit factioni non fit per illam factionem. Sed corpus Christi praeexistit conuersioni panis in ipsum, ergo non fit ex pane conuerso, nec panis fit corpus in quod conuertitur. Quia in permanentibus quod fit quando factum est, sed quando paniest conuersus in corpus Christi non est verum dicere qud panis sit corpus Christi, vt dictum est, ergo in conuersione non est verum dicere quod panis fiat corpus Christi. Veruntamen quia sancti non semper obseruant proprietatem locutionis, ideo aliquae de praedictis locutionibus inueniuntur dictae a quibusdam sanctis, & maxime ab Ambrosio vt dictum fuit supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3