Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum panis de frumenio et vinum vitis sint conueniens materia Eucharistiae

SVArSTIo QVAITA. Vtrum panis de frumenio & vinum vitis sint conueniens materia Eucharistiae. Tho. g. 4. 74. ar 3. 4. & 5.

DEINDE quaeritur de materia huius sacramenti vtrum panis de frumento & vinum de vite sint conueniens materia huius sacramenti. Et ari guitur quod non, quia materia cuiussibet sacramenti debet inueniri vbicunque sacramentum debet celebrari, sed panis de frumento & vinum de vite non inueniuntur in omnibus terris in quibus hoc sacramentum debet celebrari, imo multae regiones Christianorum carent pane frumenti, & vino vitis, ergo non videtur quod sint conueniens materia huius sacramenti.

Item hoc sacramentum est rememoratiuum passionis dominicae, sicut Christus dicit in eius institutione: hoc facite in meam commemorationem, sed rememorationi passionis Christi qui debet cum moerore & dolore recordari magis conuenit agresta vel acetum quae sunt mordicatiua quam vinum quod est laetificatiuum. Et panis de siligine, vel auena qui habet maiorem asperitatem quam panis de frumento qui habet maiorem suauitatem, ergo panis de siligine vel auena, & liquor agrestae, vel aceti essent conuenientior materia huius sacramenti quam panis de frumento & vinum de vite.

IN CONTRARIVM est quia Christus instituens hoc sacramentum instituit ipsum in vino & non in alio liquore vt habetur Matth. 26. & Marc. 14. & Luc. 22.

Item instituit ipsum in pane, vt habetur ibidem. Et in tali pane qualis comedebatur cum agno paschali post cuius esum hoc sacra mentum instituit. Sed ille panis secundum legem erat de frumento & panis azymus, ergo in talibus solum debet confici hoc sacramentum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam dicenda sunt duo. Primum est quod panis & vinum sunt conueniens materia huius sacramenti. Secundum est quod solus panis de frumento & vinum de vite sunt materia huius sacramenti.

HORVM autem duorum licet principalis causa sit diui na institutio, tamen assignari possunt quaedam congruentiae. Ratio primi est ista: quia sicut baptismus est spiritualis ablutio, sic eucharistia est spiritualis refectio, ergo sicut materia baptismi est illa quae magis proprie conuenit ablutioni, sic conueniens mate¬ ria eucharistiae est illa quae communius conuenit refectioni. Hoc autem sunt panis & vinum: panis per modum cibi, vinum per modum potus: ergo panis & vinum sunt conueniens materia huius sacramenti. Et confirmatur, quia hoc sacramentum est refectio viatorum (vnde & viaticum dicitur) refectio autem viatorum quibus no licet multa parare propter morae dispendium, sunt communiter panis & vinum: vnde & comuniter vulgo dicitur, quod panis & vinum cibus est peregrinantium, ergo panis & vinum sunt conueniens materia huius sacramenti.

Secundum probatur, que scilicet panis solus de frumento & vinum de vite sint materia huius sacramenti: quia res quae assumuntur ad quodcunque sacramentum sunt semper illae quibus primo competit ratio rationum, sicut aqua quae est materibaptismi est aqua elementaris, cui primo conuenit ratio aqua & non aqua rosacea, vel alius liquor qui solum dicatur aqua, propter aliquam similitudinem. Similiter in sacramento extremae vnctionis oleum est materia, & illud sulum cui primo conuenit ratinominis, scilicet oleum oliuarum: non autem oleum nucum ve quodcunque aliud quod secundario dicitur oleum. Cum ergi panis & vinum sint materia huius sacramenti, patet quod hoc est solum panis frumenti cui primo conuenit ratio nominis. Omni enim alius panis est ad supplementum defectus panis frumenti Similiter est de vino vitis, quia omne aliud dicitur vinum per quandam similitudinem ad vinum vitis, & non proprie ergo solus panis de frumento & vinum vitis sunt propria materia huius sacramenti. In huius confirmationem Christus dicit se ess panem Ioan. 6. & grano frumenti se comparauit Ioan. 12 Nisi granum frumenti, &c. Comparauit etiam se viti, vt habetur Io. 15 ad insinuandum quod panis de frumento, & vinum de vite sunt materia illius sacramenti, in quo ipse personaliter continetur.

Sed nunquid panis confectus ex farre & spelta potest essi materia huius sacramenti? Dicunt quidam quod sic, eo quod secundum eos frumentum est nomen generis ad triticum, far & speltam. Cum ergo de necessitate sacramenti sit solum quod panis sit de frumento, non refert de qua specie sit: an de tritico, farre ve spelta. Sed istud non videtur bene dictum, quia in caeteris sacramentis illud quod assumitur pro materia sicut est vnum nomine, ita est vnum specie: sicut patet de aqua baptisini & oleo extrema vnctionis, & in caeteris sacramentis: & in isto sacramento est idem quantum ad vinum, & vbi concurrunt plures materiae (vt in chrismate) oleum & balsamum, quaelibet est vnica secundum speciem, ergo panis qui est materia huius sacramenti est vnius rationis secundum speciem & non secundum genus.

Dicendum est ergo aliter, quod si spelta & far sint eiusdem speciei cum tritico vel frumento, quod idem est, differentes solun in accidentibus sicut vina diuersorum colorum solum differunt in acci dentibus, tunc de pane confecto cum spelta vel farre potest confici sacramentum eucharistiae, si vero non, non. Credunt autem aliqui quod spelta Leodiensium sit eiusdem speciei cum frumento differentes solum in accidentibus. Dicitur enim quod tritico semi nato in partibus illis nascitur spelta, quod est argumentum identitatis secundum species: quia ex granis seminatis vt communite similes secundum speciem generantur: patet ergo quod materia huius sacramenti sunt panis triticeus & vinum de vite. Et sicut nirefert ad necessitatem sacramenti anvinum sit album aut rubeum, sic non refert ad necessitatem sacramenti vtrum panisit azymis, an fermentatus: refert autem quo ad necessitatem praecepti, & in hoc est differentia inter Graecos & Latinos. Latini enim conficiunt in azymo, Graeci vero in fermentato.

Causa autem diuersitatis est: quia dominus qui non veni legem soluere, sed adimplere (vt dicitur Mat. 5.) comedit agnum paschalem cum azymis iuxta legis praeceptum Exo. 12. Sed tun instituit & confecit hoc sacramentum, ergo confecit in azymo Hoc etiam expresse dicunt tres euangelistae Mat. Marc. & Luc qui dicunt eum hoc sacramentum instituisse luna 14. ad vesperam quando in domibus Iudaeorum secundum legem non debebat esse fermentatum. Et ita in primitiua ecclesia tenebant apostoli, quem morem ecclesia Romana ab his qui eam fundauerum accepit, sicut dicit Inn. tertius. Postea incidente haeresi Hebioni tarum qui dicebant simul cum euangelio legalia obseruanda, sancti patres ne eis consentire viderentur voluerunt ad tempus instinctu spiritus sancti hoc sacramentum de fermentato confici. Sed cessante illa haeresi ecciesia Romana ad pristinum morem rediit. Graeci vepro noluerunt redire asserentes non posse, vel non debere confici in azymo, sed tantum in fermentato. Ad quod probandum adducum testimonium Io. euangelistae qui dicit Io. 13. quod Christus confecit ante diem festum paschae, hoc est (vt dicunt) luna 13. quia luna 14. ad vesperam incipiebat pascha. Cum ergo luna 13. esset panis fermentatus in domibus Iudaeorum dicunt Christum confecisse in fermentato, & in eodem deinceps esse conficiendum

Et quia tres euangelistae dicunt Christum instituisse hoc sacramentum prima die azymorum, quidam Graeci in tantam in¬ saniam prorumpunt vt dicant tres euangelistas falsum scripsisse, & a Ioanne fuisse correctos. Sed istud est inconueniens, quia eadem ratione qua non crederetur euangelistis in hoc dicto, nec in quocunque alio. Nec est verum quod Io. eos correxit, vel ei in aliquo contradixerit: sed decipiuntur Graeci per aequiuocationem nominis, eo quod pascha dicitur quatuor modis. Primo accipitur pro agno paschali secundum illud Luc. 20. Venit dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha. Et secundo pro die immolationis Mar. 13. Erat pascha & azyma post biduum. Tertio pro primo die azymorum postquam sero praecedente fuerat immolatus agnus paschalis, & hic erat dies festus & celeberrimus de quo Ioan. 13. ante diem festum paschae, &c. Quarto pro panibus azymis Io. 18. vbi dicitur quod Iudaei non introierunt in pretorium vt non contaminarentur, sed manducarent pascha, id est panes azymos: quod ergo Io. dicit quod Christus fecit coenam cum discipulis suis ante diem festum paschae non est intelligendum de luna decimatertia, sed de luna decimaquarta cuius vespera in qua occidebatur agnus paschali praecedebat primum diem azymorum qui dicebatur celeberrimus. Et haec erat luna 15. Et ita non contradicit aliis sed concordat in idem. & sic patet secundum.

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod licet panis de frumento & vinum de vite non crescant in omni regione, possunt tamen de facili haberi quantum sufficit ad hoc sacramentum. Consuetudo autem quae est apud aliquos quod intigunt pannum in vinum rubeum, & exsiccant intinctum, & post modum lauant aqua & de aqua per intinctionem colorata consi ciunt, est erronea, quia non est ibi vinum quod ex necessitate requiritur ad hoc sacramentum. Sed est mera aqua colore pann intincta. Et reprobatur de consecra. distin. 2. cum omne crimen

Ad secundum dicendum, quod per panem qui fit ex multis granis in area prius excussis deinde in mola attritis & per vinum quod confluit ex multis racemis in torculari compressis sufficienter repraesentatur amaritudo passionis Christi. nec obstat quod vinum laetificat & panis confirmat cor hominis, quia ista pertinent ad spiritualem effectum quem ex passione Christi consequimur

Argumentum in oppositum bene concludit quod in solo vino de vite, & in solo pane de frumento azymo est conficiendum sicut Christus confecit, sed non concludit quin in pane de frumento fermentato possit confici, quia esse fermentatum & esse azymum non variant speciem circa panem, sicut album & rubeum non variant speciem circa vinum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4