Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum aqua miscenda sit vino in sacramento Eucharistiae
POSTEA quaeritur vtrum vino sit admiscenda aqua in hoc sacramento. Et arguitur quod non, quia auadmistio aquae esset de necessitate sacramenti, vel de congruitate: non de necessitate, quia solum panis & vinum dicuntur esse materia huius sacramenti Nec de congruitate, vt per hoc significetur vnio populi cum Christo, quia sicut vnimur Christo per sumptionem sanguinis sub specie vini, ita vnimur ei per sumptionem corporis sub specie panis. Sed pani non apponitur aqua ad significandum praedictam vnionem, ergo nec vino est apponenda, vt videtur.
Item Christus instituens hoc sacramentum non legitur appofuisse aquam vino, nec ordinasse quod apponeretur, ergo temerarium videtur quod praeter eius institutionem, & ordinationem apponatur aqua vino.
IN CONTRARIVM est, quod dixit Alex. Papa, & habetur de consec. dist. 2. can. 1. in sacramentorum oblationibus panis tantum & vinum aquae permistum offerantur. Et in eaden distinctione ex dictis Cypriani quae etiam recitantur per magistrum in litera habetur sic: Calix domini non potest esse aqua sola, nec vinum, solum nisi misceatur vtrunque. Et sic videtu quod appositio aquae sit de necessitate sacramenti.
RESPONSIO. Dicendum est, quod aqua miscenda est vino. Eius tamen mistio non est de necessitate sacramenti, sec de congruirate.
Quod congrue apponatur persuadetur sic communiter ex duobus. Primo ex institutione, quia creditur probabiliter quod Christus in vinum de quo confecit apposuit aquam secundum morem illius terrae, quo homines temperati non vtuntur vinpuro sed aqua misto propter fortitudinem vini. Secundo ex significatione, quia effectus huius sacramenti est vnio populi Christiani cum Chrisso, vt membrorum cum capite, hoc autem significatur per mistionem aquae cum vino, vt Iulius papa dicit, & habetur de consecra distin. 2. can. omne crimen. vbi dicitur sic: vi¬ demus in aqua intelligi populum, in vino vero sanguinem Christi ostendi, ergo quum in calice vino aqua miscetur, populus Chr sto adunatur. Quicquid sit de secunda congruitate, prima tamen non est multum apta, quia si Christus apposuit aquam vino propter vini fortitudinem, sicut caeteri sobrij homines, non conuincit propter hoc quod illi qui celebrant de vino debili ponant aquam nec bibendo, nec celebrando. Item si Christus aquam posuit, illa appositio multum differt ab appositione qua vtitur ecclesia Quia quantumcunque esset in vino prius aqua apposita, siue ir dolio, siue in vase alio, cum in illa parte vini quae ponitur in calice, semper ponitur aliquid modicum aquae: quod autem Christus sic apposuerit aquam satis est incertum: imo forte toti vino a principio coenae fuit aqua apposita more quorundam hominum, & quarundam regionum, in quibus non venditur vini purum, sed aqua mistum, vel temperatur antequam in mensa ponatur, vnde congruitas secunda videtur aptior quam prima & forte est ex sola institutione ecclesiae. Aqua autem quae vinc apponitur congrue prius benedicitur per illa verba, In nomini patris, &c. cum signo crucis, quia omnia quae applicantur materia nuius sacramenti sunt benedicta sicut calix patena, corporalia, manus sacerdotis. Et ideo rationabile est quod aqua quae vino consecrando apponitur prius benedicatur.
Debet autem apponi aqua in tam parua quantitate quod non corrumpat vinum, quia sine vino non potest confici hoc sacramentum
Quod autem appositio aquae non fit de necessitate sacramen. ti, patet sic: quia hoc sacramentum confistit in consecrationi materiae, & non in vsu eius. Et ideo significatio quae pertinet ad eius vsum non est intrinseca sacramento, nec est per consequens de necessitate sacramenti. Talis autem est significatio propter quam apponitur aqua vino, vt dictum est, ergo appositio aquae ad vinum non est de necessitate sacramenti, vnde de vino sine aqua potest confici, peccaret tamen qui scienter non apponeret aquam. Dicitur etiam quod Graeci aquam non apponunt, & tamen vere conficiunt.
Ad primum argumentum dicendum quod appositio aqua non est de necessitate, sed de congruitate: nec est simile de vino & pane, quia pani apponitur aqua in sua confectione, non autem vino.
Ad secundum dicendum quod multa fecit Christus quae non sunt expresse scripta in euangeliis: probabile tamen est quod vine ipse apposuerit aquam, vel vsus est vino aqua prius apposita.
Auctoritates enim Alexand. & Cypriani quae tanguntu in argumento ad oppositum satis concludunt quod aqua est vino admiscenda. Sed illud quod dicit Cyprianus quod calix Domini non potest esse aqua sola, nec vinum solum, nisi vtrunq misceatur, glossandum est sicut Magister glossat in litera: non potest, id est, non debet.
On this page