Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum sacerdos possit consecrare panem et vinum in quantacunque quantitate
CVAISTIO 11X14. Vtrum sacerdos possit consecrare panem & vinum in quantacunque quantitate. Thom. 3. q4. 74. 4r. 2.
OSTEA quaeritur de quantitate materiae qua potest consecrari per sacerdotem, videlicet vtrum sacerdos possit consecrare panem & vinum in quantacunque quantitate. Et videtur quod non, quia Cactio gratiae non minus est ordinata, quam actio naturae, sed effect cuiuslibet actionis naturalis est determinat, quantitatis. Omnium enim natura constantium positus est certus terminus, & ratio magnitudinis & augmenti (vt habetur secundo de anima) ergo effectus gratiae seu actionis sacramentalis est solum ad consecrationem determinatae quantitatis panis & vini
Secundo, ministris ecclesiae non est data potestas ad ea quae pertinent ad irrisionem fidei & sacramentorum eius secundum illud Apost. 1. Corinth. 4. secundum potestatem quam mihi dedit Deus in aedificationem, & non in destructionem. Sed hoc esset in derisionem fidei & sacramenti, si sacerdos totum panem qui est in foro consecraret, & totum vinum, quod est in cellario, ergo hoc facere non potest.
IN CONTRARIVM est, quia multum opponitur pauco, & paruum magno: sed non est ita parua quantitas, quae non possit consecrari, ergo non est ita magna multitudo vel magnitudo quae consecrari non possit.
RESPONSIO. Hic est duplex modus dicendi. Vnus est quod sacerdos non potest consecrare materiam nisi in determinat. quantitate, scilicet quantum credere debet in vsum fidelium. Cuius ratio est, quia secundum Hug. de S. Vict. sacramentum irritum reputatur si contra institutionem celebretur, ergo intentio ministri debet concordare institutioni sacramenti: sed institutio eiu fuit propter vsum fidelium, ergo si minister tantum intendat consecrare quantum potest in vsum fidelium credere verum est sacra¬ mentum, aliter non. Sed istud non videtur. Primo quia magis est contra institutionem huius sacramenti, si conficiatur solum intentione faciendi ex eo beneficium, vel sacrilegium, quam si conficiatur absque intentione quod cedat in vsum fidelium, sed manea sic confectum: sed primum non euacuat sacramentum, ergo nec secundum. Item intentio ministri requi ritur ad sacramentum, non quaecunque, sed illa tantum quae est de iis quae intrinsece pertinent ad ipsum, & non illa quae est de consequentibus. Si enim aliquis baptizet puerum, non ea intentione vt puer per baptismum consequatur salutem, sed pecuniae cupiditate, vel alia occasione, defectus debitae dictae intentionis non euacuat sacramentum, sed vsus sacramenti Eucharistiae non est de illis quae sunt intrinseca sacra mento. Cum istud sacramentum praecise consistat in consecratione materiae, ergo intentio de vsu non est necessaria ad confectionem sacramenti. Item dato quod intentio de vsu esset necessaria ad conficiendum sacramentum, non tamen sequeretur o sacerdos posset consecrare panem & vinum in determinata quantitate tantum, quia vsus iste non deberet determinari secundum fidelium numerum, qui principaliter occurrunt, quia tunc hoc sacramentum non posset confici, vel confectum conseruari ad communicandum aliquem in posterum, quod est falsum, ergo oportet quod iste vsus determinetur secundum vsum fidelium qui occurrere possunt, sed talis numerus non est determinatus. nec quantitas in qua licitum est hoc sacramentum sumere est determinata, quia quilibet fidelis potest licite sumere vnam hostiam vel plures, ergo quantitas in qua potest confici non est determinata.
Quod autem dicit Hugo de S. Vict. quod sacramentum irritum habetur, si contra institutionem celebretur, intelligendum est quando celebratur cum omissione eorum quae instituta sunt ob seruari tanquam pertinentia ad intraneitatem sacramenti, de quorum numero non est intentio de vsu¬
Dicendum ergo qo quilibet sacerdos potest consecrare panem & vinum in tanta quantitate quantam potest habere prae sentem. Cuius ratio est, quia concurrentibus omnibus quae sunt de necessitate sacramenti est verum sacramentum. Sed quantacunque quantitate panis & vini praesente sacerdoti, si sacerdos intendat eam consecrare, & proferat verba, tunc concurrunm omnia quae pertinent ad hoc sacramentum intrinsece, ergo totum est vere consecratum. Dico autem de materia non quantacunque absolute, sed quantacunque praesente, quia forma verborum cum conti neat in se pronome demonstratiuum, requirit praesentiam materiae consecrandae, vnde sacerdos existens in campo non posset consecrare panem existentem in foro. Ad quantum autem se extendat talis praesentia incertum est omni homini, nec puto quod extendat se ad tantam distantiam ex quanta posset videri materia, si nis esset medium opacum interpositum. Nec requiritur tanta praesentia quod materia manibus tangi possit. Quamuis enim Christus pane consecrandum acceperit manibus, hoc tamen non fecit tanquam necessarium ad consecrationem. Alioquin sacerdos in paschate non consecraret ni si hostias quas tangeret, tame consecrat multo plures pro communicando populo. Et ideo non potest praecis e diffiniri quantum se exte dat praecis e illa praesetia materiae, quae requiritur ad consecrandum
Ad primum argu. in oppositum dicendum quod actio sacramentalis fit virtute diuina, quae est infinita. Et ideo non oportet 9 effectus eius fit limitatus ad tantam quantitatem determinate qu non possit in maiorem, sicut oportet limitari effectum naturalem, propter limitationem virtutis naturalis: limitatur tamen ex ordinatione diuina ad materiam praesentem, licet quantita illius praesentiae non sit homini plene nota.
On this page