Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum sacerdos intendens consecrare tantum decem hostias, si inueniat vndecim an vndecima sit consecrata

QVAESTIO SEPTIMA. Vtrum sacerdos intendens consecrare tantum decem hostias, si inueniat vndecim an vndecima sit consecrata. Thom. 3. 9. 64. 4r. 8. & 10.

VXTA hoc quaeritur vtrum sacerdos intendenconsecrare tantum decem hostias, si inueniat vndecim, an vndecima sit consecrata. Et arguitur q non, quia cum intentio ministri requiratur ad saei cramentum tot & non plures consecrat sacerdos, quot consecrare intendit, sed non intendit, consecrare nisi decem hostias, vt in quaest. supponitur, ergo non consecrat vndecimam.

CONTRA, quia in sacramentis non debet laqueus parari, sed si illa vndecima non esset consecrata, pararetur laquenus con¬ secranti, quia eadem ratione qua dubitat de vna an sit consecrata potest dubitare de qualibet, ergo videtur quod omnes sint consecratae.

RESPONSIO. Quaestio ista respicit particulare factum quod variari potest ex variatione diuersarum circumstantiarum, & secundum hoc debet variari iudicium. Dicendum ergo quod sacerdos celebrans qui habet ante se vndecim hostias & non credit ibi esse nisi decem. Aut intendit consecrare totum quod habe ante se, quamuis erret in opinione qua credit ibi esse tantum decem cum in veritate sint vndecim. Aut scit per certitudinem ibi esse vndecim hostias, sed non intendit consecrare nisi decem ex eis, aut ignorat numerum, praecise tamen intendit consecrare decem tantum In primo casu quando intendit consecrare quicquid est ante se, quamuis erret in opinione, quia credit quod non sint ibi nisi decem cum in veritate sunt vudecim, dicendum est quod omnes sunt consecratae, quia concurrentibus omnibus quae sunt de essentia sacramenti scilicet materia, forma, & minister cum intentione applicandi formam materiae vere perficitur sacramentum. Sed in casu posito omnia praedicta concurrunt, quia talis sacerdos intendit consecrare quicquid est ante sed, et illud est debita materia. Supponimus etiam quod iste sit vere sacerdos, & quod profera debita verba consecrationis cum intentione consecrandi totum pane qui est ante se, ergo totum est consecratum, nec error ipsius de numero hostiarum impedit consecrationem alicuius hostiae dum modo intendat consecrare totum quod est ante se, quia talis ignorantia, vel scientia numeri hostiarum se habet omnino per acci dens ad sacramentum, ex quo nihil variat de intentione ministri

In secundo autem casu quando sacerdos per certitudinem sci ibi esse vndecim hostias, & tamen non intendit consecrare nis decem tantum ex eis: aut ipse in speciali mente signat illas decquas consecrare intendit, & illam vndecimam quam consecrari non intendit. Verbi gratia, sacerdos habens aute se vndecim hostias sibi inuicem suppositas potest mente signare quod ipse intendit consecrare omnes nisi supremam, vel nisi infimam, & si de qualibet alia prout placet. Et tunc illa vndecima quam menti signat & a consecratione excludit non est consecrata. Omnes autem aliae sunt consecratae, & hoc de se patet. Quia illud quod in speciali cadit sub intentione sacerdotis consecrantis consecratur. sic autem est in proposito, quare &c. Si autem sacerdos sciens ib esse vndecim hostias & non intendens consecrare nisi tantum decem non signet mente illas decem quas consecrare intendit, nec illam vndecima quam consecrare non intendit sed stat intentio sua in tali generalitate, scilicet quod non intendit consecrare omnes vndecim, sed solum decem ex eis: dicendum est quod talis sacer dos nullam illarum hostiarum consecrat quantumcunque proferat verba cum praedicta intentione generali. Cuius ratio est, quiconstat quod iste non consecrat omnes vndecim, quia oppositum est in eius mente, scilicet nullo modo consecrare omnes vndecim nec consecrat decem tantum. Probatio: quia illa intentio non suffi cit ad consecrationem alicuius hostiae sub qua aequaliter quaelibet hostia includitur & excluditur. Quia si dicatur consecrat: quia sub illa intentione includitur, eadem ratione dicetur non consecrata quia ab illa intentione excluditur. Sed sic est in proposito, quia si intentio sacerdotis stat in hac generalitate quod intendit consecrare tantum decem hostias eas mente non signando, tunc quaelibet vndecim hostiarum potest esse vna de dece, & potest excludi de decem, quia qualibet exclusa adhuc sunt decem aliae, ita quod exclusio cuiuslibet ponit exclusionem omnium aliarum sub numero denario. Et inclusio cuiuslibet sub numero denario excludit aliquam aliam ab eodem numero. Cum ergo nulla fit signata per intentionem sacerdotis, sequitur quod aequaliter quaelibet sit inclusa, & non inclusa quod est contradictio, 8 per consequens aequaliter consecrata & non consecrata, quod " est impossibile, nulla ergo consecratur.

In tertio autem casu scilicet quando sacerdos ignorat nu merum hostiarum intendit tamen consecrare decem de total numero: dicendum est sicut dictum est in secundo casu, nisi quod si talis sacerdos signet mente decem hostias quas consecrare intendit tunc cessat in eo ignorantia numeri & incidit casus iste totaliter cum secundo, & ideo eadem est responsio.

Ad primum arg. dicendum quod bene concludit partem negatiuam, scilicet quod non omnes vndecim consecrantur propter intentionem contrariam, quando scilicet sacerdos non intendiconsecrare totum quod est ante se, sed praecise decem hostias quia si intenderet consecrare totum quod est ante se minor esset falsa. Sed partem affirmatiuam non concludit nisi intentieius sit in speciali de decem signatis. Si enim intentio stet in generali tantum, cum per illam applicationem non fiat applicatioformae ad consecrationem alicuius determinatae hostiae. Quia sul illa generali intentione quaelibet hostia aequaliter includitur, vt declaratum est, tunc nulla hostia consecratur.

Ad rationem alterius partis dicendum est quod ex parte sa¬ cramenti nullus paratur laqueus. Sed quilibet indiscretus mini ster potest sibiipsi parare laqueum, quod facit talis sacerdos quando non determinat intentionem suam ad aliquem numerum determinatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7