Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XII .n. generali & speciali.

I autem quaeritur de accidentibus. Superius determinauit magister de confectione huius sacramenti. Hic autem determinat de consequentibus ij ad eius confectionem. Et diuiditur in tres partes. quia primo inquirit de modo existentiae accidentium in hoc sacramento. Et secundo de actu sacerdotis conficientis hoc sacramentum. Tertio inquirit de effectu huius sacramenti. Secunda incipit ibi, Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos Tertia ibi, Institutum autem est hoc sacramentum. Prima diuiditur in tres, quia primo inquirit de modo existendi accidentium in hoc sacramento. Secundo inquirit de fractione quae ibi apparet. Et ponit diuersas opiniones. Tertio de significationi partium fractionis. Secunda ibi, Solet etiam quaeri de fractione. Tertia ibi, Quid autem illae partes significent. Tertia autem par principalis, in qua determinat de effectu huius sacramenti diuiditur in duas. Quia primo determinat huius sacramenti effectum. Et secundo inquirit de modo vtendi ibi, Si autem quaeritur vtrum quotidie. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali sic procedit, & primo ponit quod in hoc sacramento remanent accidentia sine subiecto, quia ibi non est nisi substantia corporis & sanguinis Christi, quae non afficitur talibus accidentibus, remanent tamen accidentia ad ministerij ritum, ad fidei suffragium, & etiam propter gustum, qui est vsus sacramenti. Postea quaerit vtrum in hoc sacramento sit vera fractio. Et ponit opinionem aliquorum dicentium quod non, licet videatur ibi fractio esse, non tamen est propter hoc illusio, quia non fit ad deceptionem, sed ad fidei vtilitatem. Alij vero dicun quod ibi vere frangitur corpus Christi, & tamen remanet integrum per miraculum. Quod confirmant ex confessione Berengarij quae ponitur in litera. Magister tamen tenet, quod est ibi vera fractio in speciebus sacramenti, & non in substantia corporis Christi, imo sub qualibet parte fractionis est totus Christus quod confirmat per auctoritatem Hilarij in litera. Postea dicit quod partium fractionis vna significat corpus Christi quod iam resurrexit, & est in coelo. Alia siguificat corpus Christi viuens ir mundo. Tertia vero significat corpus Christi iacens in sepulchro: quae significatio potest adaptari corpori Christi mystico Deinde quaerit vtrum illud quod gerit sacerdos celebrando missam possit dici sacrificium, vel immolatio Christi. Et dicit quod sic sub hoc sensu, quia est memoriale sacrificij & immolationis quibus Christus fuit immolatus in cruce. Et non quod Christu singulis diebus occidatur. Quod confirmat multis auctoritatibus. Postea dicit quod hoc sacramentum duabus de causis institutum est, scilicet in augmentum charitatis, & in remedium nostrae infirmitatis. Quia quum quotidie labimur in peccatum saltem veniale, indigemus hoc sacramento per quod delentur. Vltimo inquirit de modo vtendi hoc sacramento, an videlice sit quotidie communicandum. Et dicit ex sententia August. quod quotidie communicare, nec est laudabile, nec vituperabile: diuersae tamen consuetudines ecclesiae fuerunt circa hoc. Quia primo communicabant fideles singulis diebus dominicis. Postea propter minorem deuotionem statutum fuit quod communicaren in anno ter, scilicet in paschate, in natali, & in pentecoste. Vltimo refrigescente charitate statutum est saltem quod semel in anno communicent omnes fideles, scilicet in paschate, vt habetur extia de poenit. & re. capi. Omnis vtriusque sexus. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum