Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus possit facere quodlibet. accidens sine subiecto

QVAESTIO PRIMA Vtrum Deus possit facere quodlibet. accidens sine subiecto. Thom. 3. 4. 77. art. L. & 2.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur quatuor. Primum est de modo existendi accidentium in hoc sacramento. Secundum est de mistione quae potes fieri cum speciebus vini consecrati. Tertium est de x effectu huius sacramenti. Et quartum de eius frequentatione. Quantum ad primum quaeritur vtrum Deus possit facere quodlbet accidens sine subiecto. Et arguitur quod non, quia sicut relatiui esse, est ad aliud esse, scilicet ad correlatiuum, sic accidentis esse, est in alio esse, scilicet in subiecto: sec nulla virtute potest fieri quod relatiuum sit, & non dicatur aaliud correlat iuum, ergo nullo modo potest fieri quod accidens sit & non sit in alio.

2. Item sicut se habet quantitas ad substantiam, sic qualitas ad quantitatem, sed qualitas nulla virtute potest esse sine quantitate, vt probabitur, ergo quantitas non potesi esse sine substantia. Probatio minoris, quia impossibile est quod aliquid participet naturam speciei & non generis, eo quod genus includitur in specie Sed istud sequeretur si qualitas posset esse sine quantitate. S enim albedo hostiae separaretur a quantitate, ipsa maneret ir specie albedinis, & tamen ipsa non esset in genere qualitatis sensibilis, non enim posset immutare visum, quare &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia sicut accidei tis esse, est in esse, ita esse substantiae completae est, per se esse. Sec Deus potest facere quod substantia completa non sit per se, sed in alio; vt est de humana natura in Christo, ergo potest facere de accidente, quod non sit in alio, sed per se¬

RESPONSIO. Intelligendum ost quod accidentium quaedam sunt absoluta, quaedam respectiua. Vocatur autem ad praesens accidens respectiuum non ex respectu ad subiectum, vel fur damentum in quo est, quia sic omne accidens est respectiuum & nullum absolutum. Sed vocatur respectiuum illud cuius essentis est ad aliud habitudo, & esse ad aliud se habere, vt est relatio & quaecunque includunt respectum essentialiter. Absolutum autem est cuius essentia non est habitudo ad aliud nec esse eius est ad aliud se habere, sed est in se quaedam natura & non solum modus naturae vt quantitas & qualitas.

Est autem inter haec accidentia duplex differentia. Prima efquod accidens absolutum est quaedam natura in se cui competialiquis modus essendi. Accidens autem respectiuum solum es modus essendi alterius partis. Secunda differentia est, quia accidentia absoluta proprie dicuntur esse in subiecto, sed respectiua in illa natura in qua immediate sunt magis dicuntur esse ficut in fundamento, quam sicut in subiecto.

His suppositis dicendum est quod accidens respectiuum nullo modo potest esse fine suo fundamento: accidens autem absolutum potest esse sine quocunque subiecto. Primum patet dupliciter. Primo sic: omne illud quod potest per se & in se existere est res habens modum & non solus modus rei. Ex quo enim est, res est, ex quo per se est, habet modum essendi, scilicet quod est per se. Sed accidenrespectiuum prout de ipso loquimur est solum modus rei, & nio res habens modum (vt dictum est) ergo non potest per se & in se existere. Item omne illud quod potest per se & in se existere si alij vniatur facit cum eo compositionem. Sed respectus, vel accidens respectiuum non facit cum suo fundamento compositione (vt probatum fuit in primo libro cum de relationibus ageretur) ergo accidens relatiuum non potest per se & in se existere Maior probatur: quia res per se & in se subsistens non est solu modus rei (vt dictum est) sed res habens modum. Talis autem est res simpliciter quae addita alij facit compositionem (vt dictum est similiter in primo lib.) ergo &c. Et sic patet primum.

Per idem patet quod numerus qui est quantitas discreta, & multitudo quae est de transcendentibus non possunt esse fine suo fundamento, quia non dicunt res sed modos rerum. Vnum enim quod est principium numeri, & vnum quod est principium multitudinis transcendentis circa materiam in qua fundantur non dicunt nisi indiuisionem, quae cum sit priuatio non est accidem separabile. Numerus autem & multitudo transcendens non dicunt nisi diuisionem circa res quibus conueniunt: diuisio auten non est res habens modum, sed solum modus rei, propter quod nec numerus potest esse sinerebus numeratis, nec multitudo sine his quae multa dicuntur. Simili modo dicendum est de motu quod nullo modo potest esse sine eo in quoimmediate fundatur. Fundatur autem motus localis in mobili mediante quantitate secundum quam habet prius & posterius, quae sunt partes intrinsecae motus. Motus vero alterationis fundatur in mobili mediam te qualitate habente gradus intentionis & remissionis, sed motus localis super quantitatem non diciz nisi modum se habendi con rinualiter & aliter respectu loci, & motus ad formam non dicit nisi modum quo mobile habens formam aliquam se habet continue aliter respectu formae quo ad gradus eius, propter quod lice motus localis possit esse sine substantia mobili, non potest tamen esse sine quantitate, & similiter motus alterationis potes esse sine substantia sed non sine qualitate in qua immediate fundatur. Patet ergo primum, scilicet quod accidens respectiuum & quodcunque aliud quod non est res nisi quia est modus rei, no potest quacunque virtute a suo fundamento separari.

Secundum est, scilicet quod Deus possit facere omne accides absolutum sine subiecto: quod probatur a quibusdam nouis doctoribus hoc modo. Deus potest facere quamlibet rem sine causieius extrinsecis, licet non possit eam facere sine causis intrinse cis, sicut potest facere hominem, qui non generetur ab alio homine: tamen non potest facere hominem, sine anima & corpore, quae sunt causae eius intrinsecae. Hoc enim implicat contradictionem, sed non primum: subiectum autem non est causa in trinseca accidentis absoluti, ergo Deus potest facere quodcunque accidens absolutum sine subiecto. Maior declarata est. Mino probatur, quia materia in qua nunquam est causa intrinseca, sed solum materia ex qua: subiectum autem respectu accidentis solum est materia in qua, & non ex qua, ergo &c.

Quicquid sit de conclusione, ratio tamen ista non valet: aequaliter enim concludit quoe accidens respectiuum possic esse sine suo fundamento, sicut accidens absolutum sine suo subiecto: quia sicut subiectum non est causa intrinseca accidentis absoluti, quinon est materia ex qua, sed in qua: sic fundamentum non est causa intrinseca accidentis respectiui, quia non est eius materia ex qua, sed in qua, ergo si propter primum accidens absolutum potest esse sine subiecto, eadem ratione accidens respectiuum poterit esse sine suo fundamento, hoc autem est falsum; vt statim probatum fuit supra, quare &c. Quod ergo dicitur quod Deus potest facere omnem effectum sine causis extrinsecis: dicendum est quod quamuis Deus possit supplere vicem euiuslibet causae efficientis, vt sine ea ita possit facere quicquid facit ea mediante non potest tamen alias habitudines extrinsecas causarum vel non causarum supplere. Non enim posset facere velle sine cognoscere, nec videre sine obiecto terminante visionem, & tamen istorum vnum non est intrinsecum alteri. 2

Ideo dicendum est aliter tenendo eandem conclusionem, sed probando per aliam rationem quae talis est. Illud de cuius intrinseca ratione non est habitudo ad alterum potest diuina virtute absque quocunque altero. Sed omne accidens absolutum eo modo quo expositum est, est tale quod de eius intrinseca ratione non est habitudo ad alterum, vt in quo sit tanquam in subiecto, ergo omne accidens absolutum potest esse diuina virtute sine quocunque subiecto. Maior patet, quia Deus potest facerquicquid non implicat contradictionem, vel repugnantiam intellectuum, quo idem est. Sed o illud non includit in ratione sua intrinseca habitudinem ad alterum possit esse sine illo altero no implicat contradictionem (vt de se patet) quia non est repugnantia intellectuum, vbi aliquid intelligitur absque eo quod non est de sua ratione, ergo Deus potest facere quodcunque ens di cuius ratione non est habitudo ad alterum sine illo altero. Minor similiter patet ex his quae dicta sunt prius, quia vocamus accidens absolutum illud cuius essentia non est respectus, nec esse est ad aliud se habere. Et ideo de fatione intrinseca ralis accidentis non est habitudo ad aliud, licet consequatur. Et sic pate minor, sequitur ergo conclusio.l

Ad primum argumentum dicendum quod relatiuum potest ac cipi dupliciter. Vno modo pro extremo relato. Alio modo pro ipso relatiuo. Si primo modo, sic maiore est vera. Quia sicut se habet album vt sit alteri simile, vel quodcunque extremum relationis, vt actualiter referatur ad aliud, sic se habet quodcunque accidens, vt fit in subiecto actualiter. Et tunc minor est falsa, quia Deus potest facere qo extremum relationis non referatur actualiter ad aliud, sicut quod album sit, & ad nihil referatur relatione similitudinis, quod fieret si vnicum album esset. Et eodem modo potest Deus facere quod accidens absolutum non sit actualiter in subiecto, puta sacramento: si vero relatiuum accipiatur pro respectu relato, sic maior est falsa, quia talis relatius esse, est ad aliud esse: & haec est praedicatio per essentiam diffinitionis de diffinito, sed cum dicitur quod accidentis esse, est inesse: intelligendum est non per essentiam, sed per concomitantiam, quia naturaliter loquendo accidens non esset nisi inesset, quae autem sunt vnum per concomitantiam nihil prohibet ea separari, quae autem sunt vnum per essentiam semper sunt inseparabilia, nu

Ad secundum dicendum quod qualitas separabilis est a quantitate, sicut quantitas a substantia. Et quum dicitur quod tunt aliquid esset in specie quod non esset in genere, quia albedo separata non esset qualitas sensibilis, quae est genus ad albedinem. Dicendum quod qualitas sensibilis non est nomen generis ad colorem & caeteras qualitates, sed est circumlocutio proprij nominis quod est nobis ignotum: quia nomen generis solam importat ea quae sunt intrinseca rei, esse autem sensibile dicit habitudinem non vei, sed rationis ad alterum, scilicet ad sensum, sicuo scibile dicit habitadinem rationis ad scientiam, ve dato quod qualitas sensibilis esset nomen generis ad colorem & caeteras qualitates motiuas sensuum, posset vere dici quod albedo separata esset qualitas sensibilis: nec obstat quod sic existens non posset sentiri, quia multa impediunt actum, qua non collunt potentiam, & requiruntur ad actum praecer potentiam. Quia secundum ordinem naturae sicut non quodlibet agit in quodlibet, ita nec quolibet modo sed determinato: propter quod licet albedo separata quantum est de se sit motius sensus, non tamen habet modum tahs existentiae, vt actu possit moueri ipsum, quia sicut organum sensus est quantum, ita oportet mortuum esse quantum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1