Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum species sacramentales possint, aliquid naturaliter immutate

VABITTOCME. Vtrum species sacramentales possint, aliquid naturaliter immutate. Thom 3. 4. 17. ar 3. & sequentibus.

Vxta haec quaeritur verum species sacramentale possint aliquid natur aliter immutare. Et videtur (quod non, quia maioris virtutis est angelus quam sint species n sacramento remanentes, sed ange lus non potest immediate immutare aliquid quo ad formam, ergo nec tales species. Maior paret, quia angelus de se est subsistens, species autem sacramentales non subsistunt: se, sed diuina virtute: propter quod angelus sicut perfectior est in subsistendo absque materia, sic perfectior esse videtur in agendo circa materiam. Minor patet ex his quae dicta sunt lib. 2. di.7

Item omne agens naturale in agendo repatitur, si ergo species sacramentales possent aliquid naturaliter immutare sequeretu etiam quod possent ab alio naturaliter immutan, sed istud non vi detur, quia si immutarentur ita vt desinerent esse, aut cederent in potentiam materiae, aut annihilarentur: non potest dici quod cedant in potentiam materiae, quia nulla materia subest eis, nec quod annihilarentur, quia sicut virtus naturae non se extendit ad producendum aliquid ex nihilo, ita nec ad conuertendum aliquid in nihil.

INICONTRARIVM est quia omne quod sentitur immutat sensum, sed species existentes in sacramenco naturaliter sentiuntur, quia color videtur, & sapor gustatur, ergo immutant sensum.

Item apparet sensibiliter quod aliquid ex speciebus corruptis generatur, vt vermes ex putrefactione, & quaedam talia quod non esset nisi possent sensibiliter immutari, etiam vsque ad desitionem. 11

RESPONSIO. Videnda sunt duo Primum est vtrun species sacramentales possint aliquid naturaliter immutare. Secundum est vtrum naturaliter possint ab alio immutari¬

Quantum ad primum dicendum est quod species sacramentales possunt aliud immutare naturaliter immutatione accidental & etiam iminutatione substantiali. De immutatione accidentali patet sic: Illud quod habet idem esse naturale & naturaliter vi prius habet idem agere naturale & naturalicer vt prius, sed qualirates secundum quas est omnis immutatio accidentalis habent in hoc sacramento idem esse naturale quod prius habebant & modo naturali sicut prius, ergo sicut prius ante conuersionem substantiae panis & vini poterant aliquid immutare accidentaliter, ita possunt post conuersionem. Maior de se patet. Minor etiam non videtur dubia, quia qualitates manentes in hoc sacramento sunt idipsum quod prius erant & in eodem subiecto proximo sunt in quo prius erant, scilicet in quantitate, quod si quantita non subsistat naturaliter, nihil contra propositum, quia quantitas non est principium alicuius actionis nacuralis, quia motus & actio non sunt in mathematicis, & si esset adhuc naturaliter, ageret sicut naturaliter locum occupat, quamuis non naturalite subsistat: licet enim agere supponat esse non tamen sunt idem. Ei ideo illud quod habet suum naturale esse quod habebat prius (licet non eodem modo quo prius) potest naturaliter agere in aliud, si tamen sit alicuius actionis principiumi inil. in ab eiuonis

De immutatione vero substantiali potest idem probari per hunc modum, quia illud quod potest naturaliter in alterationem ad quam necessario sequitur corruptio potest ex consequenti in ipsam corruptionem, sed species sacramentales possung naturaliter in alterationem ad quam necessario sequitus corruptio: sicut species vini naturaliter possunt alterare modicam aquam sibi appositam totaliter quoad qualitates eius, vt statim probatum est. Ad hanc autem alterationem sequitur naturaliter comuptio aquae, vt patet ex secundo de generatione, vbi ostendit Philosophus qui elementa sunt inuicem transmutabilia quoad substantiam, eo quod sunt transmutabilia secundui qualitates, ergo species sacramentales vini possunt naturaliter transmutare paruam aquam sibi appositam corrumpendo ipsam. Generare autem in materia aqu corruptae aliquam formam substantialem naturaliter non videquod possint. Quia si possent aut hoc esset virtuce propria, aut virtute alicuius substantiae. Non virtute propria, quialtunc agerent vltra propriam speciem, nec virtute alicuius substantiae, quinon virtute substantiae cui insunt, quia sunt absque subiecto, netirtute substantiae vini in qua prius erant, quia secundum ordinem naturae nullum instrumentum potest agere in virtutae principalis agentis nisi sit ei actualiter coniunctum, vel nisi receperit ab eo formam immanentem per quam possitagerei sicut semen, quia recepit ab anima pacris formam aliquam immanentem, per quam post suam desitionem agij in virture principalis agentis, licet separatum ab eo. Sed species vini sunt a ctualires separatae a substantia vini in qua prius fuerunt, nec habent in se ali¬ quam formam immanentem libi impressam a substantia vini, ergo in virtute eius non possunt aliquid aliud substantialiter immutare introducendo in virtute eius formam substantialem. Oportes ergo quod corrupta forma aquae per actionem specierum vini, aut quod materia remaneat sine forma substantiali, quod forti non est possibile, vt declaratum est in secundo libro, dist. 12. Aut quod virtute diuina forma substantialis ibi in materia introducatur quod non est Deo impossibile. Si ergo introducatur forma substantialis oportet quod hoc sit concurrente actione diuina, vel potius hoc principaliter faciente.

Et sic intelligo id quod aliqui doctores dicunt, scilicet quod sicut virtute diuina accidentia habent illud idem esse quod prius habeban in substantia, sic eadem virtute habent omne agere non solum acciden taliter, sed substantialiter quod prius habebant. Constat autem quod accidentia non habent idem esse quod prius nisi concurrente actione diuina, imo hoc faciente. Non enim per se subsisterem: sublato subiecto nisi virture diuina hoc faciente, et sic conseruanie. Et eodem modo dicendum est de actione quam habent maxime respectu substantiae generandae. Et sic paret primum.

Quantum ad secundum scilicet vtrum tales species possint naturaliter immutari & totaliter corrumpi, dicendum est quod cum in speciebus sacramentalibus sint quantitas & qualitas, qualitas potest immutari naturaliter & totaliter corrumpi, non sic autem quantitas. De qualitate patet sic: ad alterationem & totalem corruptionem qualitatis sufficit contrarium praedominam & subiectum suscipiens. Sed respectu qualitatum existentium in speciebus sacramentalibus potest inueniri contrarium praedominans (vt de se patet) quia qualitatibus modici vini in sacramento contrariantur qualitates aquae magnae & cum praedominio. Est etiam ibi subiectum commune susceptiuum, quia quantitas quae subest qualitatibus vini quantum est de sej nata est aequaliter recipere qualitates aquae, quia non plus determinat sibi has quam illas, ergo qualitates specierum vini in sacramenro possunt naturaliter alterari & totaliter corrumpi.

De quantitate autem quomodo possit corrumpi naturaliter non sic pater, quia si corrumperetur naturaliter hoc esset, vel actione contrarij, vel corruptione subiecti, vel diuisione sui. Non primo modo, quia quantitas non habet contrarium: nec secundo modo, quia in hoc sacramento non habet subiectum: nec tertio modo, quia omne quod corrumpitur diuisione sui habet terminum, in minus, sed quantitas non habet terminum in minus, sed est de se diuisibilis in infinitum, ergo diuisio non corrumpit quantitatem per se, corrumpit tamen eam per accidens corruptiont subiecti, vbi est in subiecto, quod non potest seorsum in quantitate quacunque saluari. Excludendo ergo subiectum a quantitat nulla diuisio potest corrumpereipsam naturaliter, nullo ergo modo potest quantitas in hoc sacramento corrumpi naturaliter. Si ergo corrumpatur, oportet qui corrumpatur virtute diuinarquod potest esse in duobus casibus, scilices vt ad corruptionem qualitatum corrumpatur quantitas diuina virtule, quia quantitas nie subsistit sine subiecto nisi quatenus pertinet ad hoc sacramentum, hoc autem sacramentum desinit esse corruptis qualitatibus sicut infra dicetur, ergo conueniens est quod eis corruptis corri patur & quantitas diuina virtute. Et iterum conueniens est quod corrumpatur per diuisionem sui, per quam corrumperetur si esse in subiecto. Cum Deus det ei similem existentiam in se quam habeba in subiecto prius existente. Haec tamen corruptio non fit pure vir tute naturae, vt dictum est. Et quia corruptio specierum non est sine generacione. Videmus enim ex speciebus sacramenti incauti conseruatis vermes generari, oportet ergo quod virtute diuina adueniat materia qualitercunque hoc sit, quia genitum non est forma subsistens, sed est composirum ex materia & forma. Idem videtur esse sentiendum an species sacramentales possint nutrire, quia cum nutritio fiat per hoc quod materia alin sit sub forma nutriti & sub speciebus saciamentalibus nulla est materia, sed oporter que de nouo fiat ibi mataria virtute diuina ad hoc vt sit nuitio

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod non est simile de angelo & de speciebus, sa cramentalibus existentibus ir hoc sagramento quia angelus non potest immediate dare furmam iliquam, vt declatatum est in secundolibro; qualitates auttem corporales habent generare qualitates sibi similes & corrumpercontratias, propcet quas possunt transinutare aliquid sicut po terapt manente subiecto saltem stransmutatione accidentale & substantiali necestirio concomitane, vt est corruptio, quia nihil Sabioctum conferebanad actiones specierum quoad alterationem & corruptionem elarum renum nisi quod in ipso eranqualirates actiuae, & hoc idem fitia hoc sactamento per subiectum proximum, scilicet pen quantitatem.iil. arvSicuyvκoτωi Li Ad secundu dicendum, o species quae corrumpuntur naturaliter secundum qualitates norauxihilantur plusquam quaecunqo aliae formae quae cedut in potentiam materiae, qua & istae cedunt; potentiam subiecti cui immediate insunt, scilicet quantitates. Ipsa autem quantitas non corrumpitur naturaliter, vt ostensum est Et si corrumpatur vel desinat esse virtute diuina, potest dici annihilatur, nec est hoc apud Deum inconueniens quod aliquid per eum cedat in nihilum, sicut omnia per ipsum facta sunt ex nihilo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2