Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum desinat esse sanguis Christi per admistionem noui vini speciebus vini consecrati
aiario Tiaria Vtrum desinat esse sanguis Christi per admistionem noui vini speciebus vini consecrati. Tv. 3 47722.8.
SECVNDO quaeritur si speciebus vini consecrati admisceatur alius liquor an desinat ibi esse sanguis Christi. Et videtur quod sic: quia idem accidens in numero non potest simul esse in subiecto & sine subiecto, sed hoc sequeretur si post admistionem alicuius liquoris ad species vim consecrati remaneret ibi sanguis Christi, ergo &c. Maior patet, quia esse in subiecto, & non in subiecto contradicunt. Et ideo simul esse non possunt Minor probatur, quia admisto vino speciebus vini consecrati effiicitur vna quantitas continua vtriusque, scilicet vini admisti & specierum praeexistentium. Si igitur sub speciebus praeexistentibus maneret sanguis Christi cum non afficiatur eis tunc sunt sine subiecto. Species autem vini admisti sunt in subiecto Cum ergo fit vna quantitas huius & illius, sequitur quod sit sine subiecto & in subiecto.
Item quaelibet pars misti est misti. Si ergo aliquis liquor misceatur speciebus vini consecrati, quaelibet pars totius misti eri mista. Non ergo erit seorsum signare liquorem appositum & species praeexistentes, ergo per totum mistum est substantia liquoris appositi, sed sanguis non est in hoc sacramento cum substantia alterius corporis, ergo per talem admistionem desinit ibi esse sanguis Christi.
IN CONTRARIVM arguitur, quia manentibus speciebus consecratis manet sanguis Christi sub eis. Sed non per quamcunque admistionem alterius liquoris desinunt ibi esse species vini consecrati, vtpote si admisceatur modicum de vino, vel modicum de aqua, ergo per talem admistionem non definit ibi esse sanguis Christi.
RESPONSIO. Circa materiam istam oportet procedere ex vno principio, scilicet quod sangnis Christi manet in hosacramento quandiu manent species consecratae. Et rationabiliter, quia cum sanguis Christi non sit ibi nisi ratione consecrationis, manente consecratione quae semper manet stante materia consecrata, manet ibi & sanguis Christi. Quo supposito dicendum est ad quaestionem quod liquor appositus speciebus sacramenti aut est alterius speciei aut eiusdem: si alterius vtpote cum aqua admiscetur vino consecrato, aut appositum est majus illo cui apponitur vel aequale, aut minus: si sit majus vel aequale non solum quantitate, sed virtute corrumpitur species vini & desinit sul his sanguis Christi secundum principium praeassumptum: quod autem desinat ibi esse species quantum ad qualitatem saporis, coloris & huiusmodi non est difficile videre, quia vt dicitur 1. Physic. ad agendum sufficiunt duo contraria, vnum vero subiectum ad patiendum. Sed hic est dare contrarietate inter qualitates eius quod apponitur, puta aquae vel illius cui apponitur, subiectum vero passibile sub vtraque qualitate contraria est quantitas quae de se nata est subiici contrariis, ergo ista sufficiunt ad hoc vt qualitates specierum vini per admistionem contrarij puta qualitatis aquae corrumpantur.
De quantitate autem eis subiecta qualiter corrumpatur per admistionem cuiuslibet liquoris non clare patet. Non enim corrumpi potest per actionem contrarij, nec per corruptionem sub. iecti, nec per diuisionem vt deductum est in praecedente quaestione. Et ideo si corrumpitur diuina virtute, corrumpitur modis quibus dictum fuit prius, sed esto quod non corrumperetur, corruptio tamen qualitatum sufficeret ad hoc vt sanguis Christi defineret esse ibi propter duo. Primum est quia species vini pertinet ac sacramentu quatenus repraesentat substantiam vini quae conuersa est, sed substantiam vini magis demonstrant & repraesentant qualitates quam quantitates, quia quantitas est omnibus communis. Qualitates autem aliquae sunt propriae secundum naturam formae specificae, ergo qualitates vini magis pertinent ad sacramentum quam quantutas, ipsis ergo corruptis desinit sacramentum. Secundum est, quia sacramentum est signum sensibile vt patet ex eius diffinitione. Est enim inuisibilis gratiae visibilis forma. Sed species sunt magis sensibiles ratione qualitatum quam ratione quatitatis, ergo magis pertinent ad sacramentum quam quantitas vt eorum corruptio sufficiat ad corruptionem sacramenti. vnde Innocentius tertius dicit quod vbi similitudo deficeret, sacrame tum non esset: similitudo autem attenditur secundum qualitates
Si autem quod apponeretur esset minus, puta parua aqua, sic dicendum est quod corrumperetur a speciebus vini quae possunt alterare totaliter aquam, ad quam alterationem sequeretur corruptio aquae, vt dictum est in praecedenti quaestione. Et quia materia aquae non maneret sine forma aliqua, oportet qued virture diuina in materia aquae corruptae introduceretur forma substantialis non alia quam vini, quia illa est magis concors qualitatibus quae corrupunt aquam, & sic aqua facta vinum admisceretur speciebus vini. Et haec admistio esset similis secundum speciem, propter quod concidet cum secundo membro, de quo dicendum est, quod aut liquor appositus speciebus vini est eiusdem speciei quo ad naturam substantiae & qualitatum, vepote si de eodem dolio primo consecraretur vinum & postea consecrato apponeretur simile non consecratum, aut est eiusdem speciei quo ad substantiam, sed non quo ad aliquas qualitates vt si vi no rubeo consecrato apponeretur vinum album non consecratum In primo casu dicendum est quod siue illud quod apponitur speciebus vini consecrati fit majus, siue aequale, siue minus species vini praeexistentis non desinunt esse, nec sanguis Christi sub eis Cuius ratio est, quia simile non corrumpit simile. Sed contingic: liquor appositus speciebus vini fit per omnia similis ei, & sic ponitur in proposito vt cum de eodem dolio vtrunque vinum accipitur, ergo per appositionem talis liquoris species praeexistentes non corrumpuntur. Viterius ex hoc arguitur sic, quotienscunque quantum additur quanto manente quantitate vtriusque quantumcunque fiant vnum continuum, semper tamen distinguuntur secundum positionem & situm: quia duae quantitates etiam si sint partes vnius quantitatis continuae necessario distinguuntur situ & positione. Sed sic est in proposito vt ostensum est, quia vnum appositum & species quibus apponitur manent quo ad quantitatem suam & quo ad qualitates, orgo quantumcunque faciant vnum secundum continuitatem, eo quod sunt sensibilia secundum speciem & vtrunque liquidum propter quod de facili continuantur, semper tamen distinguuntur secundum situm. Hanc autem continuationem quantitatis & nihilominus distinctionem secundum situm non sic incelligo o cotum vinum appositum sit ex vna parte, & species vini consecrati ex alia, & continuentur solum secundum vnum latus in quo applicentur, quemadmodum in insitione ramus appositus trunco continuatur ei solum secundum extremitatem vnam, si tamem sit ibi vera continuatio. Quia talis modus continuationis est contra naturam liquidorum, sed subi intrat vnum alterum secundum paruas partes porosas, & cedit vnum alteri. Semper tamen distinguuntur situ partes vtriusque vini licet imperceptibiliter propter paruitatem partium & simil tudinem earum, & ideo sub partibus specierum vini praeexistentis manet sanguis Christi & non sub partibus vini appositi. Et confirmatur, quia omnes doctores communiter dicunt que sanguiChristi non desinit esse sub speciebus vini consecrati nisi per tale alteratione seu immutatione per quam desineret ibi esse substantia vini si subesset. Sed constat quod per appositionem vini omnino similis, substantia vini praecedens nullo modo definere ibi esse, ergo per appositionem vini similis in substantia & qua litate vino consecrato & speciebus eius non desinit corpus Christi esse sub speciebus prioribus vini consecrati.
Si autem liquor appositus sit eiusdem speciei quo ad substantiam non autem quo ad aliquas qualitates, sicut si vino rubeo consecrate apponeretur vinum album non consecratum, tuno videtur per talem appositionem si fiat in notabili quantitate quod quantitates vini consecrati corrumpantur: sensus enim docet od color mutatur. Sed nunquid propter hoc desinit ibi esse sanguis Christi? Videtur quod sic per rationem prius factam, quia desinunt ibi esse qualitate quae demonstrabant vinum prius consecratum. Illud enim fuit vinum tubeum, sed hoc non obstante probabiliter potest teneri u adhuc remaneat sanguis Christi ac si fuisset appositum vinum te taliter simile. Quia praecedens color non est corruptus nec nouus generatus secundum rem, sed solum secundum apparentiam per 4 secuspositionem paruarum partium vtriusque liquoris qod ex eo posset hoc aliquis credere, quia color qui resultat ex appositione vini albi cum rubeo nunquam apparet ita purus, nec ita vniformis in suis partibus, sicut si esset naturalis, vel dato quod praecedens color corrumpatur non obstat quo ad propositum, quia corruptio vel variatio illarum specierum quae se habent per accidens ad sacramentum non immutat ipsum. Sed variatio albi & nigri circa vinum se habet per accidens ad sacrametum, potest enim confici de vno sicut de alio. Istae etiam qualitates non proprie demonstrant speciem vini cum possint in aiis rebus inuenin. Non sic aum est de sapore vel aliquo tali, ergo corruptio vel mutatio talium o alitatum non mutat sacramentt. & potest confirmari per racionem immediate prius factam, quia substantia vini non defineret esse per solam alterationem de colore in colorem, & eodem modo nec sanguis Christi secundum principium praesumptum.
Ad primum argu. dicendum qud nihil prohibet quin accidems quod habet partes extensas, vt est quantitas, secundum vnam partem sit in subiecto & secundum aliam non fit in subiecto, nec est hic aliqua contradictio, quia licet idem sit in subiecto & non fit in subiecto, non tamen secundum idem: & sic est in hoc sacramento quando apponitur ei liquor similis secundum speciem
Ad secundum dicendum est quod in appositione similium non est mistio proprie dicta secundum quem quaelibet pars misti est mista, de qua loquitur Ari. primo de generatione. Illa enim mistio diffinitur secundum ipsum quod est miscibilium alteratorum vnio. Et loquitur de alteratione quae inducit corruptionem sic enim alterantur elementa quando veniunt in compositionem misti, quia non manent actu, neque secundum suas formas substam tiales, neque secundum suas qualitates actiuas & passiuas, sed virtute tantum quatenus forma misti & qualitates eius vircuali perfectione continent formam miscibilium, & qualitates eorum. Si milia autem secundum speciem si sint quoad omnia similia nullo modo se alterant: si vero sint similia secundum speciem substantiae, & dissimilia secundum qualitates aliquas, sicut vinum album est dissimileruber, sic possunt se alterare aliquo modo, sed non corrumpere. mistio ergo talium est per secuspositionem partium, ita quod nulla pars est ibi mista; sed totum dicitur mistun quatenus continet partes diuersorum.
On this page