Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum effectus Eucharistiae sit augmentum gratiae seu charitatis

VATITIS LVIII. Vtrum effectus Eucharistiae sit augmentum gratiae seu charitatis. Tuom 3. 4. 19.

TERTIO quaeritur de effectu huius sacramenti. Et videtur quod effectus eius no sit auginentu charitatis, vel gratiae: quia sicut baptismus est spiritualis regeneratio, sic confirmatio est spirituale augmenAtum. Sed spirituale augmentum est per charitatem vel gratiam, ergo augmentum charitatis & gratiae debet attribui confirmationi & non eucharistiae. 1

Item spirituale augmentum charitatis & gratiae non videtu impediri per peccatum veniale, eo quod neutri opponitur, sed effectus sacramenti eucharistiae impeditur per peccatum veniale, vt communiter ponitur, ergo effectus eius non est augmentum charitatis, & gratiae.

INI CONTRARIVM arguitur, quia Dion. attribuit huic sacramento virtutem perfectiuam, sed perfectio spiritualis non est nisi per augmentum gratiae & charitatis, ergo &c.

RESPONSIO. Aduertendum est quod proprie loquendo aliud est quaerere de effectu huius sacramenti, & aliud est quaerere de effectu quem facit materia consecrata in digne suscipiente. Sacramentum enim istud consissit in sola consecratione materiae siue postea veniat in vsum alicuius suscipientis, siue non Et ideo totus effectus eius consistit in hoc quod per consectationi sunt ibi corpus & sanguis Christi. Iste tamen sensus communiter non intenditur a mouentibus praedictam quaestionem, sed intendunt quaerere de effectu quem habet materia consecrata in illo qui eam digne suscipit. Ipsa enim materia consecrata frequenter vocatur sacramentum. Sic ergo intelligendo quaestionem dicendum quod proprius effectus eius posiciuus est conseruatio vitae spiritualis, & eius fortificatio cum augmento. Cuius ratio est, quia istud sacramentum sumitur per modum alimenti, igitur qualem effectum corporalem habet alimentum corporale in suscipiente ipsum debite, talem effectum spiritualem habet hoc sacramentum in suscipiente ipsum digne, sed per alimentum corporale debite sumptum conseruatur vita ressaurando deperditum, confortatur, & roboratur natura, & augmentum recipit quandiu durat tempus augmenti, ergo per hoc sacramentum tanquam pe alimentum spirituale conseruatur vita spiritualis per restaurationem feruoris charitatis & deuotionis quandoque deperditi. Confortatur etia, & augmentatur, quandiu durat vita praesens, quia tandiu durat tempus augmenti spiritualis. iustus enim in via semper potest proficere, licet tempus augmenti corporalis non tantum duret, & iste est primus positiuus effectus huius sacramenti in illo qui sacrametum digne suscipit. Et sicut natura roborata per alimentum debite sumptum melius resistit nociuis non solum mortem inferentibus, sed etiam ad eam disponentibus, sianima per istud sacramentum digne sumptum spiritualiter con fortata & roborata melius cauet a peccatis mortalibus &: venialibus quae ad mortalia dispunut, sicut scriptum est in Psalmo; Parassi in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribuAnt me, Sicut esuxagni paschalis seruauit populum Der ab angelo exterminatore, & manna ab infirmitate, quia non erat in tribubus eorum infirmus.

Omnis autem alius effectas et conisequutius ad praedicdo, principales effectus, vt est remissio venialium quae consequitur ad augmentum deuotionis & feruoris inquantum homo digne accedens ad hoc sacramentum per debitam deuocionem detestatur omne illud quod displicet Deo. Dico autem de effectu hu¬ ius sacramenti quem habet in suscipiente inquantum est sacramentum. Sed inquantum est quoddam sacrificium Deo acceptissimum habet vim satisfactionis ad tollendum poenam debitam illi pro quo offertur siue fit pro peccato mortali, siue veniali, tam in viuis, quam in mortuis, nec illam totam semper tollit. Sed quantum extendit se deuotio ministri offerentis, & virtus sacrifici secundum beneplacitum Dei & dispositionem illius pro quo offertur. Culpam autem mortalem non delet in suscipiente, sed potius multiplicat. Quia qui manducat & bibit &c. I. Cor. 11. In illo autem pro quo offertur valet ad dimissionem peccati mortalis non per modum sacramenti quod solum prodest suscipienti, sed per modum sacrificij quo ipsi venia impetratur, non immediate sed mediante contritione: quia ex merito Christi, & virtute huius saciificij, & intentione ac deuotione offerentis pro ipso prae dictum facrificium ipsi contrito impetratur quandoque.

Ad primum argumentum dicendum quod augmentum corporale fit dupliciter. Vno modo per solam intentionem nullo alio addito. Et sic fit augmentum etiam in non viuentibus, per hunc etiam modum fit aliquo modo augmentum gratiae per omne sacramentum quando in suscipiente praeexistit gratia. Et sic angere gratiam primo conuenit confirmationi quae est secundum sacramentum post baptismum, sed supponit gratiam baptismalem & eam auget si eam inueniat. Alio modo fit augmentum specialiter in viuentibus per conuersionem alimenti in alitum. Et hoc modo augere gratiam conuenit sacramento eucharistiae quod sumitur per modum alimenti; nisi quod tale alimentum debite sumptum non conuertitur in nos, sed conuertio nos in seipsum. Et per hoc fit in nobis spirituale augmentumd .t a Ad secundum dicendum quod effectus huius sacramenti impeditur per peccatum veniale, non quidem si fit in nobis solum secundum teatum, sed quando est in nobis secundum actum: rale enim peccatum veniale impedit debitam deuotionem quam actualiter debet habere suscipiens hoc sacramentum & per consequens impedit eius effectum, quia quamuis non opponitur gratiae, vel charitati, opponitur tamen eius feruori & deuotioni accidentali quam requirit sacramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4