Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum sit laudabile sumere sacramentum Eucharistiae omni die

QUAESTIO QVINTA. Vtrum sit laudabile sumere sacramentum Eucharistiae omni die. Thom. 3. q. 80. art. 10... .iu5.

QVARTO quaeritur de frequentatione huius sacramenti, vtrum sit laudabile hoc sacramentum sumere omni die. Et videtur quod non, quia si esset laudabile frequenter hoc sacramentum sume G re quanto frequentius sumeretur, tanto esset laudabilius, sed maior esset frequentantia si pluries in die sumeretur, ergo laudabilius esset pluries in die sumere, quod non est verum, cum consuetudo ecclesiae habeat contrarium, ergo &c.

Item sicut baptismus repraesentat dominicam passionem, ita hoc sacramentum, imo plus: quia Christus instituens hoc facra mentum dicit. Hoc facite in meam commemorationem Mat. 26. Sed non licet pluries baptizari, sed semel tantum, quia, Christus pro peccatis nostris semel tantum mortuus est, ergo non licet pluries hoc sacramentum sumere, sed semel tantum

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. de ver. de mini. Panis quotidianus est, accipe quotidie quod tibi prosioe¬

RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quod quotidie sumere hoc sacramentum est laudabile & expediens quantum ex genere facti. Secundum est quod abstinere a sumptione eius est quandoque laudabile ratione facientis. Tertium est quod inter laudabiliter sumentem & laudabiliter abstinentem melius facit qui sumit quam qui abstinet.

Primum patet sic istud sacramentum est spirituale nutrimentum, vnde sub speciebus ad nuttitionem pertinentibus hobis proponitur. Et ideo loquendum est de eo ad similitudinem nutrimenti corporalis. Ex hoc sic Sicut nutrimentum corporalem ordinatur ad vitam corporis sic sacrametum hoc ordinatur ad vitam animae Sed quotidiana sumptio alimenti corporalis expediens est ad conseruationem vitae corporalis, ne propter continuam deperditionem naturalis humidi (si non fieret ressauratio deperditi per sumptionem alimenti) sequeretur mora naturae. ergo similiter ad conseruationem vitae spirisualis est expediens, & laudabilis quoridiana sumptio huius sacramenti. Alioquin cum ex concupiscentia nobis innata & occupatione circa exteriora fiat deperditio deuotionis, & feruoris secundum quae homo in Deum colligitur, uili per hoc sacramentum frequenter sumptum fiere restauratio de deperditorum de facili potest contingere quod homo totaliter a Deo alienaretur & spiritualiter moreretur: vnde dicit Innocentius, quod cauendum est ne si nimium huius saciamenti sumptio differatur, mortis periculum incurratur.

6. Quantum ad secundum sciendum est, quod hoc sacramentum requirit in suscipiente deuotionem ad suscipiendum, & reuerentiam ad sacramentum. Primum facit amor qui incitat ad frequenrationem huius sacramenti, sed secundum scilicet reuerentiam facit timor qui retrahit ab eius frequentatione. Si ergo aliqui cognoscat ex quotidiana sumptione deuotionem augeri & reuerentiam non minui, expedit ei quotidie communicare: si autem sentiat reuerentiam minui & deuotionem non multum augeri aliis laudabiliter interdum abstinet vt cum maiori reuerentia & deuotione postmodum accedat: vnde quantum ad hoc vnusquisque est suo iudicio relinquendus vt faciat quod secundum fidem suam pie credit faciendum esse ficut dicit Aug. quod probat per exemplum Zachaei & Centurionis quorum vnus excepit Christum gaudens, alius vero dixit: non sum dignus vt intres sub tectum meum Hoc autem videtur attendisse ecclesia in statutis suis, quia in pr mitiua ecclesia quando vigebat maior deuotio ex vicinitate passionis Christi indictum fuit fidelibus, vt singulis diebus communicarent. vnde Anacletus Papa dicit, & habetur de conse. dist. 2 peracta consecratione omnes communicent, & qui nolunt, ecclesiasticis careant limitibus. Sic enim & apostoli docuerunt & sancta Romana ecclesia tenet. Postmodum indictum fuit tepescente deuotione quod in anno communicarent saltem ter, scilicet in pascathe, pente coste, & natali Domini: vt dicit Fabianus Papa, & habetur de consecrat. dist. 2. Si vero frequentius. Postremo vero refrigescente deuotione multorum statuit Innocentius tertium vt saltem semel in anno scilicet in paschate fideles communicent. extra de poen. & re, cap. Omnis vtriusque sexus. Et adhuc pauci inueniuntur. & sic patet secundum.

Tertium patet, scilicet quod inter laudabiliter sumentem & laudabiliter abstinentem melius facit qui sumit quam qui abstinet, quod patet primo ex genere facti sic: melius est quod est bonum per se quam quod est bonum per accidens, sed sumere hoc sacramentum est bonum & expediens de se (vt patet ex primo articulo) abstinere autem non est bonum nisi per accidens, scilicet ex conditione recipientis, ergo sumptio huius sacramenti praeemine abstinentiae. Secundo patet idem ex parte effectus, quia duplex bonum praeeminet vni vbi vnum includitur in duobus, sed recipiens digne sacramentum recipit effectum sacramenti ex opere operato & habet meritum ex deuotione ex qua suscipit. Abstinens vero & si possit habere meritum ex reuerentia abstinendi non percipit tamen fructum qui est sumptione sacramenti, ergo plus proficit qui digne suscipit quam qui abstinet. Tertio patet idem ehabitu inclinante ad vtrunque, quia sicut se habet habitus ad habtum sic actus ad actum. Sed amor qui inclinat ad fusceptionem sacramenti praeeminet timori, qui retrahit a susceptione eius, ergo suscipere melius est quam abstinere. Adhuc suscipiens sacramentum in aliquo se disponit ad id quod melius est. Abstinens vero ex reuerentia non propter hoc se disponit ad aliquid melius. Relinquitur ergo o melius est hoc sacramentum laudabiliter sumere quam laudabiliter abstinere.

Ad primum argu. dicendum, quod supposita dispositione congrurecipientis melius esset quantum est ex genere facti communicare pluries in die quam semel, nisi consuetudo ecclesiae esset in contrarium quae videtur satis rationabilis, quia satis est difficile quod vno die aliquis praeparet se sufficienter ad suscipiendum hoc sacramentum, vix autem inuenietur qui pluries eodem die praeparet se ad ipsum. Et iterum quia hoc sacramentum est rememoratiuum passionis dominicae. Congruit ergo vt saltem per hoc quod semel in die communicatur, repraesentetur vnitas passionis.

Ad secundum dicendum, quod baptismus repraesentat passionem Christi secundum quod generat in nobis spiritualem vitam. Et quia generatio vniuscuiuscunque non est nisi semel, ideo baptismnon repetitur, sed Eucharistia repraesentat eandem passionem secundum quod nos reficit quasi spirituale alimentum. Et ideo debet iterari, sicut alimentum corporale frequenter iteratur.

Auctoritas autem August. quae allegatur in oppositum supponit conuenientem dispositionem suscipientis, vnde postquam dixerat verba praedicta subiunxit: sic viue vt quotidie merearis accipere. In casu autem in quo est dubium de suscipientis dispositione dicit in libro de ecclesiasticis dogmatibus: quotidie Eucharistiam accipere nec laudo, nec vitupero. Singulis autem diebus dominicis communicandum hortor. Et habetur de consecratione distinct. 2. can. Quotidie.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5