Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xiij. in generali & speciali.

SOlet etiam quaeri Superis determinauit magister dsacramento eucharistiae quantum ad esse & fieri. Hideterminat de eo quantum ad dispensationem. Et diuid tur in quatuor partes. Primo determinat de mini E stro dispensante. Secundo de sacramenti susceptione Tertio epilogat dicta in hoc tractatu. Quarto subiungit quoddam incidens. Secunda ibi, Illud etiam potest sane dici. Tertia ibi, De hoc coelesti mysterio. Quarta ibi, Ne autem ignores. Prima in duas Quia primo inquirit de ministerio dispensante. Secundo subiungit quae requiruntur in ministro vt hoc sacramentum possit conficere ibi, In huius autem mysterij explicatione. Prima adhuc in duas. Quia primo inquirit an facerdos malus possit conficere. Secundo vtrum praecisus ab ecclesia. Secunda ibi, Illi vero qui excommunicati sunt. Haec est diuisio, &c.

In speciali sic procedit. Et proponit primo vtrum mali sacerdotes possint hoc sacramentum conficere. Et respondet Magister quod bonitas vel malitia ministri nihil ad consecrationem facit: quia hoc non est in merito consecrantis sed in verbo efficitur creatoris. In hoc enim sacramento sub tegumento rerum visibilium diuina virtus secretius operatur salutem. Et hoc pluribus auctoritatibus confirmat. Postea dicit quod qui praecisi sunt per excommunicationem ab ecclesia (vt haeretici) non videntur hoc sacramentum posse conficere, quamuis sint sacerdotes: quia nemo dicit in consecratione huius hostiae offero, sed offerimus, quasi in persona totius ecclesiae, ipsi autem sunt extra ecclesiam Missa etiam dicitur, eo quod caelestis nuncius missus adueniat ad consecrandum hoc sacramentum. Non est autem praesumendum quod ad benedictionem haeretici Deus mittat coelestem nuncium, cum ipse dicat per prophetam: Maledicam benedictionibus vestris Postea dicit quod ad consecrationem huius ministerij requiritur q minister sit sacerdos, & quod habeat intentionem consecrandi (hanc saltem) quod intendat facere quod facit ecclesia. Postea dicit qui corpus Christi a brutis non sumitur, quid ergo fumunt quando species incaute seruatas comedunt, dicit se nescire, sed Deus scit Postea epilogat dicens, quod de hoc sacramento aliqua perstrinxit quibus illi qui contradicunt haeretici sunt censendi: quid sit autem haereticus diffinit, quod ille est haereticus qui falsas ac nouas opiniones contra fidem gignit aut sequitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum