Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum consecratio huius sacramenti proprie conueniat sacerdotibus

QVAESTTO PRIMA. Vtrum consecratio huius sacramenti proprie conueniat sacerdotibus. Taa ; 4 8. x..

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus in generali. Primo de dispensatione huius sacramenti. Et secundo de haeresi de qua Magister facit mentionem. Circa primum quaeruntur quatuor. Primum est quis possit hoc sacramentum consecrare. Secundum est an liceat sacerdoti omnino a consecratione seu celebratione cessare. Tertium est cui liceat hoc sacramentum dispensare. Quantum ad primum quaeritur vtrum consecratio huius sacramenti proprie conueniat sacerdotibus. Et arguitur quod non: quia in institutione huius sacramenti dixit Christus apostolis. Hoc facite in meam commemorationem, per quod videtur commisisse confectionem huius sacramenti solis apostolis, sed simplices sacerdotes non succedunt loco apostolorum, sed episcopi tantum, ergo videtur quod confectio huius sacramenti conueniat solis episcopis.

Item dicit Aug. quod extra ecclesiam catholicam non est locus veri sacrificij: & habetur prima causa quaest. 1. can. quod quidam. sed multi sacerdotes sunt extra ecclesiam saltem schismatici & haeretici, ergo tales non debent hoc sacramentum conficere.

Item eadem est potestas sacerdotis qua potest hoc sacramentum conficere, & absoluere in foro poenitentiae. Sed sacerdo: excommunicatus, vel degradatus non potest absoluere in foro poenitentiae, ergo nec consecrare

IN CONTRARIVM est determinatio ecclesiae quae habetur extra de summa Trinitate & fide catholica, cap. 1.0 vbi dicit sic, hoc sacramentum nemo potest conficere nisi solus sacerdos qui rite fuerit ordinatus.

Et arguitur sic per rationem. Quia digniora sunt sacrificia no. le. quam vete. Sed offerre sacrificia veteris legis fuit proprium sacerdotibus, ergo fortiori ratione offerre sacrificium nouae legis conuenit solis sacerdotibus.

RESPONSIO. Cum proprium sit quod conuenit sol & omni, dicendum est quod conficere hoc sacramentum encharisticonuenit proprie sacerdotibus, quia conuenit solis sacerdotibus & omnibus sacerdotibus. quo conueniat solis sacerdotibus patet sicuius est potentia eius est actus, sed potestas consecrandi est in solis sacerdotibus, ergo actus consecrandi solum competit eis. Maior patet per Arist. ae som. & vi. Minor probatur, quia potestas qu datur per consecrationem solum est in consecrato. Sed potestas conficiendi sacramentum eucharistiae datur in consecratione sacerdotali, vt patet per formam verborum quam dicit episcopus consecrando sacerdotem & tradendo ei calicem quae sunt ista: accipe potestatem sacrificium offerendi, missamque celebrandi tam pro viuis quam pro defunctis in nomine domini, ergo soli consecrati consecratione sacerdotali habent potestatem conficiendi hoc sacramentum.

Quod autem conueniat hoc sacramentum conficere omnibus sacerdotibus ita quod si seruent omnia quae sunt de necess tate sacramenti verum sit sacramentum, patet sic: Si non omnis sacerdos posset hoc sacramentum conficere hoc esset aut propte demeritum vitae, quia esset malus, aut propter defectum in fide quia esset haereticus, vel propter seutentiam ecclesiae, quia esset excommunicatus, vel propter depositionem ab ordine, quia esset degradatus. Sed nullum istor um impedit quin sacerdos possit vere conficere, ergo &c. Maior patet. Maior probatur secundum quatuor articulos in ea contentos, quod enim malitia vitae non impediat probatur sic: quia sicut dictum fuit supra dist. 5. cum ageretur de baptismo bonitas moralis & bonitas ministerij sunt bonitates omnino separatae, ita quod vna aliam non requirit necessario sicut potest deduci in omni ministerio humano. Et multo amplius potest hoc dici de ministerio sacramentorum Dei quia in eo totus effectus interior est, a Deo & non a ministro sed solum exterius ministerium. Et ideo interior bonitas, vel malitia moralis ministri nihil facit ad ministerium. Cum igitur sacerdo in confectione huius sacramenti non habeat potestatem nisi simplicis ministerij, patet quod eius malitia non impedit effectum sacramenti dum tamen concurrant alia quae ad sactamentum sunt necessaria. Nam secundum Augustinum; & est auctoritas canonizata 1. quaest. 1. Hoc sacramentum non in merito consecrantis, sed in verbo conficitur creatoris,

Quod aurem defectus in fide non obsistat confectioni huius sacramenti patet sic: Si ad sacramentum requireretur fides ministri maxime requireretur ad sacrificium baptismi qui per excellentiam dicitur sacramentum fidei. Sed ad baptismum non requiritur fides ministri vt probatum fuit supra, ergo nec ad confectionem huius sacramenti. Dico autem de fide, & non de sacramento quo quis primo asscribitur fidei videlicet de baptismo quia sine eo nullus esset sacerdos, nec per consequens ministe huius sacramenti. vtrunque praedictorum probari potest, vna communi ratione sic? Ad eliciendum aliquem actum quantum ad essentiam actus nunquam necessarius est habitus. (Habitus enim solum ponit modum sicut ad concupiscendum non requiritur temperantia, sed ad bene concupiscendum) sed gratia & sfi des per quam est bona vita ponuntur esse quidam habitus, erge non sunt necessarij ad actum consecrandi quantum est de substantia facti, sed solum ad digne & bene consecrandum ita vt sit ad meritum consecrantis.

Quod autem dicitur a 4 quaest.. can. audiuimus quod quicunque fuerit ab ecclesiae vnitate alienus execrare potest, consecra re non valet, non obuiat praedictis: quia in quaestione illa vt pate ex eiustitulo, & in praedicto can. vt patet ex eius conclusione ni intenditur aliud nisi quod haeretici non possunt alios excommunicare, vel absoluere, quod vtique est verum, quia priuati funt omni iurisdictione. Quod autem interseritur in canone praedicto quod alienus ab vnitate ecclesiae execrare potest consecrare non valet, non intelligitur de consecratione ordinis, vel confectione sacramenti eucharistiae sicut glossa bene exponit, sed de execratione, vel consecratione excommunicationis, vel absolutionis de quibus in illa quaestione & in illo canone solum agitur, vel si intelligeretur referendum esset solum ad illos qui formam ecclesiae non obseruant.

Quod autem excommunicatus vel degradatus possit vere consicere patet sic: quia si non posset hoc esset, vel quia esset priuatu potestate consecrandi, vel executione non solum iuris, sed & facti Sed non potest dici quod sit priuatus potestate, quia illa datur peconsecrationem, talia autem manent quandiu manent res consecratae etiam in rebus inanimatis, sicut calix consecratus quandiu manet integer manet consecratio eius. Hoc etiam patet, quia si excommunicatus absoluatur, & degradatus reconcilietur ecclesiae non reordinatur, nec priuatur executione facti quin si conficiat, vere sit confectum. Quia plus impedit ministrum a ministerij sui debito culpa perpetrata per eum quam poena ipsi inflicta per alium. Sed propria culpa non priuat ministrum ab executio. ne facti, ergo nec poena inflicta per alium: excommunicatio autem & degradatio sunt quaedam poenae, ergo &c. Solum ergo per excommunicationem & degradationem priuatur quis executione iuris, quia non digne exequitur, sed differenter. Quia cum ex communicatio sit medicinalis, ideo excommunicatis non aufertur executio potestatis sacerdotalis quasi in perpetuum, sed ad correctionem vsque ad tempus: degradatis enim aufertur executio quasi in perpetuum condemnatis. Quod autem dicit canor I. q. 1. can. quod quidam. quod degradatus non habet potentiam consecrandi licet habeat potentia baptizandi non est accipiendun tanquam assertiue dictum, sed inquisitiue sicut patet ex circunstantia lirerae, & sinaliter residet in hoc quod degradati habeant potestatem baptizandi, sed executionem non habent ad saluten sed ad suam perniciem tam ipsi quam suscipientes ab eis

AD PRIMVM argumentum dicendum quod illud verbum Christi: Hoc facite in meam commemorationem, dictum fuit apostolis non tantum pro se, sed pro posteris qui succedere debebant in eodem officio, non quoad apostolatum, sed quoad simplex sacerdotium: & hoc obseruat ecclesia quae hanc traditionem accepit ab apostolis quibus dicta fuerunt illa verba.

Ad secundum argumentum dicendum que extra ecclesiam non est locus veri sacrificij quando non obseruatur forma ecclesiae, vel non est verum sacrificium quantum ad effectum: quia tam consecrantequam ab eis sumentes non habent illud ad salutem, sed ad perniciem

Ad tertium dicendum que non est simile de consecratione & absolutione in foro poenitentiae, quia quod excommunicatus ve degradatus non possit absoluere in foro poenitentiae, hoc est 11 quia totaliter subtrahitur ei materia quae est peccator subditu excommunicato autem & degradato nullus est subditus quoa iurisdictionem ecclesiasticam, vel quia recipiens ab eis absola tionem ipso facto peccat mortaliter: committendo nutem vnur peccatum non potest absolui ab aliis, quia, de necessitate huiu sacramenti est subditus vere poenitens. Qui autem non est poenitens de omnibus, non est vere poenitens. In confectione autem sacramenti eucharistiae supponimus omnia concufrere de necessitate sacramenti, scilicet materiam & formam, & ministrum & intentionem, quibus concurrentibus, verum est sacrametum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1