Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum liceat sacerdotibus penitus cessare a celebratione missae

QVAESTIO SECVNDA Vtrum liceat sacerdotibus penitus cessare a celebratione missae Tbum. ἐ. a 8 aig: maaa nuilIe mallieda

Dsecindum sic proce dius: tia iudetura uiecar i cerdoti penitus cessare a celebi atione missae. Qui ordo episcopalis non minus obligat episcopum quam sordo sacerdotalis sacerdotem, sed episcopo totaliter licet abstinere ab executione ordinis episco sufficit euim quod per alium episcopum faciat celebrar ordines, confirmare, consecrare ecclesias & virgines & alia ad pfficium episcopalis ordinis pertinentia, ergo similiter licitum est sacerdoti penitus abstinere a celebratione missae ab alijs quae sunt ordinis sacerdotalis.

Item exempla sanctiorum licie pocunt imitani, ea uvi tis patrum legitur de quodam sancto patre quod ordinatus in sacerdotem nunquam post celebraut, ergo licitum est ordinate in sacerdotem exemplo illius nunquam celebrare.

IN contrarium arguitur, quia no est licitum simpuci laico penitus abstinere a communione, ergo similiter, non est licitum sacer doti penitus abstinere a celebratione. Antecedens patuit supra consequentia probatur, quia sacerdos ex hoc quod recipit sacerdotium, recipit officium celebrandi, & sic videtur se obligare ad celebrandum, sed simplex laicus (vt videtur) non est obligatus acomunicandum nisi quatenus obligatur per ius positiuum, ergo &c

Et confirmatur per Ambrosium qui dicit sic: graue est quod a mensam tuam mundo corde & manibus innocetibus non venimus, sed grauius est si dum peccata metuimus sacrificium noi reddimus, sed primum est peccatum mortale, ergo & secundum

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sun duo. Primum est vtrum liceat sacerdoti omnino a celebratione missae cessare. Secundum est si celebret quem ritum debet ij celebratione seruare

Quantum ad primum dicendum est qui quamuis visum fueri quibusdam quod sacerdos non tenetur celebrare missam nis habeat populum subiectum, probabilius tamen tenetur quod sacerdos non potest sine graui peccato totaliter abstinere ab omn celebratione missae nisi haberet tale impedimentum corpcral vel mentale per quod excusaretur legitime, quod non posset, au non deberet celebrare. Cuius ratio est, quia potentia est propte actum, & ideo recipiens potentiam frustra recipit eam nisi cessante legitimo impedimento quandoque exeat ig actum: cum igitur potestas ordinis sacerdotalis sit principatus ad consecrandi corpus Christi quae est dignitas maxima quam Christus contulit hominibus, recipiens talem potestatem frustra & delusorieam videtur habere, si cessante legitimo & perpetuo impedimento nunquam exit in actum seu executionem talis potestatis celebrando missam quandoque: frustrare autem seu deludere ea quae ad sacramenta pertinent non est leue peccatum, generat etiam in aliis scandalum, & ideo non videtur quod liceat sacerdoti omnino cessare a celebratione missae nisi habeat legitimum impedimentum corporale vel spirituale: corporale quidem est si fia paralyticus, aut alias impotens, spirituale vero si post suam ordinationem aduertat se esse irregularem tali irregularitate ir qua non consueuit dispensari, sicut est irregularitas homicidij vel non potest commode adire dispensantem, vel non praesumit quod secum dispensetur

QVANTVM ad secundum videlicet qui rius debeam in celebratione missae seruari. Aduertendum est quod circa celebrationem missarum multa obseruanda sunt scilicet tempus, locus, vaestes . & vala, & quaedam aliae minores circunstantiae. Quantum ad tempus sciendum est quod missa debet celebrarn de die non accipiendo diem naturalem, qui includit diem & noctem, sed pro die artificiali qui distinguitur contra noctem, quia hoc sacramentum cum sit contentiuum ipsius Christi, qui dicit de scipso: Ego sum lux mundi, sic est etiam speciale memoriale passionis dominicae, qua in die facta est, & per cuius meritu dies gratiae mundo illuxit non debet nisi de die celebrari, excepta nocte natalis domini in qua claritas diei passoribus effulsit Angelis nunciantibus Christi no tiuicatem, & excepta rigilia paschae quod in paucis ecclesiis obseruatur, primu tamen obseruatur quasi in omnibus. Extra autem praedicta, noctes, non licet alicui celebrare de nocte, nisi habeat super hoc priuilegium quod multi impetrant, & esset hoc superfluum si de iure co nuni liceret de noctae celebrare: die; autem artificialis, qui contra noctem distinguitur incipit non solum ab ortu solis, sed ex quo incipit apparere aliqua claritas se lis, & extunc vsque ad horam ponam in qua completa fuit mor Christi cuius istud sacramentum est rememoratiuum possunt, cs. lebrari missae priuatz, missae aurem solennes regulariter debeni celebran in collegiatis ecclesus hora tertia quado spiritus sanctus descendit supra apostolos, & qua hora Christus linguis Iudaeorum crucifixus est. Et sexta quando realiter in cruce pro situs est. Et nona in ieiuniis & ordinibus quando Christus in cruce expirauit, ex causa tamen rationabili aliud potest fieri.

QVANTVM ad locum in quo missa celebran debet, sciendum est quod non debet celebran nisi in ecclesia consecrata absquel centia espiscopi, vel superioris, vel in necessitate quando ad ipsum non posset haberi recursus. vnde de consecratione di.i. dicitur. missarum solennia non vbique, sed in locis ab episcopo consecratis, & vbi ipse permiserit celebranda esse censemus; si tamen ecclesia fit polluta sanguinis & seminis essusione, aut interdict: non licet in ea celebrare, celebr ans tamen in tali ecclesia, licet peccet grauiter non est tamen irregula is nisi fit interdicta, sicut habetur extra de sententia excommunicationis, is qui, c.lib. 6. Altare etiam super quod celebratur siue sit immobile siue fit portabile debet esse de lapide, & consecratum. Quia sepulchru Christi cuius altare est significatiuum fuit de lapide, & hoc habetur dconse. dist. i. can. altaria. Calix autem & patena, debent esse de auro vel argento, vel saltem de stanno, non autem de aere, aut de auricalco, quia rubiginem contrahunt, & vomicum prouocant. nec de aliquo alio metallo, puta de plumbo vel cupro, quia Canon limitat materiam calicis, & patenae ad aurum, argentum & stannum, sicut habetur de conse. dist. 1. can. vt calix domini cum patena. non debent etiam esse de ligno, aut de vitro, vt ibidem hapetur: quia vitrum est frangibile, in ligno autem propter eius porositatem subintraret vinum consecratum. Pallae altaris debent esse duae, quia respondent linteaminibus quibus corpus Christi inuolutum fuit, quae pluraliter in euangelio nominantur Corporale etiam debet esse de lino simplici, & non de serico, nec de alio panno quantuncunque pretioso, quia licet ista plus valeant in foro, linum tamen magis congruit significationi: nam sicur linum multis tunsionibus ad candorem deducitur, sic corpus Christi multis passionibus deductum est ad candorem immo talitatis, & ideo tam pallae quam corporalia debent esse de lino, & in corporalibus quidem semper obseruatur. Sed quida attendentes magis ad pompam quam ad significationem congruam ponunt in magnis festiuitatibus vnam pallam de sericin aliquibus suis partibus deauratam, quod non est bene factum.

Missa non debet celebrari sine sacratis vestibus, de consecratione distin. I. c. vestimenta. specialiter sine stola, & manipulo, alba, amictu, cingulo, & casula, quae omnia ista benedicuntur, non si: autem est de camisia seu iocheto, quia non benedicitur. Non debent etiam missam celebrare fine lumine, vnde depositus fuit sacerdos, qui sine lumine celebrauit extra de cele. mis. capitulo vltimo. Iste tamen grauius in aliis deliquerat celebrando in cypho ligneo, & in pane fermentato. Sacerdos etiam celebrandebet habere duos coadiutores secundum ius antiquum quod habetur de consecratione distin. I. canone hoc quoque statutum est. quia dicit dominus vobiscum, & orate pro me pluraliter, & pluralis locutio ad minus duos exigit: quia tamen consuetudo est optima legum interpres, ideo vnus adiutor sufficit, quia sic fieri consueuit. Adiutor sacerdotis celebrantis debet esse vir & non mulier, quia mulieri non licet ministrare, nec ac cedere ad altare nisi pro offerendo vel communicando. extra de cohabi. cleric. & mulie. cap. i.

AD primum argumentum dicendum, quod non est simile de ordine episcopali & sacerdotali, quia executio ordini¬ episcopalis respicit populum, seu corpus mysticum, vt confirmare, ordines facere, consecrare ecclesias & virgines, & ista siue quis faciat per seipsum, siue per alium episcopum non referi quantum ad populum cui est episcopus obligatus, sed per ordinem sacerdotalem obligatur, quis Deo ad offerendum sacrificium altaris ad quod per susceptionem sacerdotalis ordinis se obligauit, a qua obligatione non liberatur, si alius sacerdos celebret qui consimiliter ad illud idem est obligatus. I1 Ad secundum dicendum, quod ille de quo fit mentio in vitis patrum potuit habere impedimentum occultum, vel specialem reuelationem spiritus sancti de non celebrando; & talia non debent trahi ad consequentiam ab illis qui non habent similem causam. vaiS I1I1.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2