Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum plures sacerdotes possint eandem hostiam consecrare

Vtrum plures sacerdotes possint eandem hostiam consecrare. Ttux, x1.xi.

(RTA hoc quaeritur vtrum plures sacerdotes posint eandem hostiam consecrare. Et videtur quod non: quia vbi vnus facit totum, plures ad actionem concurrere non possunt, quia agens non concurrit ad actionem nisi faciendo aliquid, vbi autem vnus totum facit alij nihil faciunt, sed vnus sacerdos proferendo verba supra materiam totum consecrat, ergo alij non possunt cum eo eandem materiam consecrare.

Item sicut est in actionibus naturae, ita est in actionibus gratiae, sed in actionibus naturae plura agentia non possunt concurrere immediate ad vnum effectum, ita quod quodlibet faciat perfecte totum: non ergo plures possunt consecrare eandem hostiam, cum quilibet per se possit perfecte consecrare eam.

IN CONTRARIVM arguitur, qa vnus plures hostias potest consecrare, ergo a fortiori ratione plures possunt consecrare hostiam vnam. Antecedens patet ex his quae determinata sunt prius. consequentia probatur, quia plus possunt plura agentia supra vnum passum quam vnum agens supra plura passa

RESPONSIO. Quaestio ista potest intelligi dupliciter. Vno modo quod plures sacerdotes simul consaecrent vnam hostiam. sic quod vnus consecret vnam partem hostiae, & postmodum alius aliam, hostia tamen integra remanente. Alio modo quod quilibe consecret eam totam. Primum potest adhuae intelligi aupliciter. Vno modo quod quilibet intendat solum consecrare medietatem hostiae non signando illam medietatem, Alio modo signando eam sensu vel imagine vel quocunque alio modo.

Si primo modo sic dicendum est, quod plures sacerdotes non possent consecrare eandem hostiam si nullus eorum signet, quam medietatem intendit consecrare, sed solum in generali intendit de medietate quaecunque sit illa, & non de tota: quod patet sic, quia qua ratione talis sacerdos consecraret hanc medietatem, puta quae est a dextris, eadem ratione & illam quae est a sinistris, quia intentio sua non est magis de hac quam de illa, sed est absolute de medietate quae indifferenter se habet ad hanc & ad illam: igitur, aut vtranque aequaliter consecrat, aut neutram. non vtranque, quia tunc consecraret totam quod non potest esse, cum non intendat nisi medietatem consecrare, ergo neutrum consecrat, quod est propter defectum intentionis, quae debet esse determinata de materia consecranda

Si autem intelligatur secundo modo scilicet quod sacerdos signet medietatem quam intendit consecrare sic posset videri alicui si consecratio fiat per transsubstantiationem panis in corpus Christi, nullo modo possibile est (hostia manente integra) vnam partconsecrari sine alia parte. Primo, quia talis consecratio non est pol sibilis nisi vna pars substantiae panis possit conuerti sine alia parte, sed hoc non est possibile, vt phabitur, ergo &c. Probatio minoris, quia substantia panis sub quantitate hostiae non debet partem, & partem nisi per quantitatem, imo quantitas sua est essentialiter sua partialitas: non enim praeter partes quantitatis sunt alí¬ quae materiae, vt aliqui imaginantur, nisi diceremus quod alia esse extensio materiae quantitatis quod non est verum, ergo non potest eo uerti pars substantiae panis, nisi simul conuertatur sua quantitas quae est essentialiter & intrinsece sua partialitas, quo facto hostia non remanet integra, quare &c. Secundo, quia vnum numero non potest fieri multa nisi diuisione, quantitatis, cum diffinitio quantitatis sit quod quantum est diuisibile in ea quae insunt: vt dicitur 5. Metaphy. Sed si pars substantiae panis conuerteretur quantitate manente integra vnum numero.I. substantia panis diuideretur in plures partes .s.in partem conuersam, & in partem non conuersam absque diuisione quantitatis, ergo hoc non est possibile.

Sed ad hoc dici potest, quod si pars quae conuertitur maneret actualiter, & non corrumpitur, ipsae rationes procederent loquendo naturaliter, sed quia pars quae conuertitur sua conuersio¬ ne desinit esse pars (nec mirum) quia desinit actu esse. Ideo non oportet quod conuersione talis partis quantitatis conuertatur, nec ad diuisionem totius in tales partes quarum vna corrumpitur & alia manet requiritur diuisio quantitatis quia tam forma substantialis, quam accidentalis per quantitatem extensa potest corrumpi non diuisa quantitate, nec corrupta: sicut videmus quod albedo per quantitatem extensa corrumpitur secundum partquantitatiuam quantitate manente incorrupta. Actio enim corrumpentis naturaliter, licet non sit nisi aliquid quantum, tamer recipit qualitatem vt terminum qui abiicitur & corrumpitur quantitatem vero vt subiectum quod manet, nec corrumpitu nisi per accidens, quatenus corruptis qualitatibus corrumpitur substantia & per consequens quantitas quae inest substantiae vt subjecto. Et sicut fit naturaliter corruptio partis quantitatiuae albedinis absque corruptione & diuisione quantitatis, sic virtute diuina potest fieri corruptio partis subsiantiae panis, & per consequens conuersio eius in corpus Christi absque corruptione 8 diuisione quantitatis. Posset etiam virtute diuina fieri quod par substantiae panis maneret & fieret sub alia quantitate prima non corrupta, nec diuisa: quia licet diffinitio quantitatis sit, quod quantum est diuisibile in ea quae insunt, hic tamen non esset diuisio, sed aliud genus actionis videlicet corruptio & conuetsio, vt nunc fiin sacramento, vel translatio eiusdem subiecti de vno accidente i aliud. sicut enim Deus posset facere quod substantia quae est nunc sub vna quantitate fieret sub alia prima non corrupta nec diuisa, sic, vt videtur, posset facere quod pars substantiae existentis sub parte vnius quantitatis fieret sub parte alterius quantitatis.

Propter quod dicendum est aliter, quod si media pars hostiae integrae posset sensu, imaginatione vel intellectu signari absque real diuisione, tunc media pars posset consecrari sine alia: quia concurrunt omnia quae pertinent ad sacramentum, scilicet forma, materia, minister, & intentio: si non, non. Est autem difficile videre quomodo sensus, intellectus, vel imaginatio inter partes continuas possit distincte signare vnam partem nihil capiendo de altera.

Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet an plu res sacerdotes possint consecrare vnam hostiam, ita quod quilibe consecret eam totam, sic est duplex modus dicendi. Quidam enim dicunt quod sic, & si non simul proferant verba consecrationis, sed vnus post alium: quorum ratio est, quia sacerdos cum ordinatur constituitur in gradu eorum qui in coena acceperumt potestatem a Dno consecrandi, sed apostoli qui tunc hanc potestatem acceperunt Christo coenanti concoenauerunt, & ideo noui ordinati secundum quarundam ecclesiarum consuetudinem episcopo celebranti concelebrant, & per consequens consecran eandem materiam cum episcopo: nec per hoc iteratur consecratio super eandem materiam, quia licet diuersis temporibus proferant verba vnus & alius: tamen, sicut dicit Innoc. 3. intentio debet ferri ad idem instans consecrationis, & forte ad illud in quo consecrat episcopus

Sed hic sunt aliqua dubia. Primum est, & si apostoli Christ. coenanti concoenauerunt, non tamen celebrauerunt: quare simi liter ordinati episcopo communicante communicare debent, quod & fit secundum consuetudinem omnium ecclesiarum, non tamer debent concelebrare. Et quod dicitur secundo, quod hoc est consuetudo aliquarum ecclesiarum: dicendum quod bene est consuetu do in aliquibus ecclesiis, quod illi qui ordinantur in sacerdotes episcopo incipiente canonem missae, ipsi incipiunt & perficiunt totum exceptis verbis consecrationis quae non dicunt, & supe hoc specialiter iustruuntur, & cum in verbis illis consistat consecratio constat quod non consecrant cum episcopo. Et si in aliquibus locis sit consuetudo quod dicant verba consecrationis, non est dubium quod est periculosa & magis est abolenda quam seruanda, quivix vel nunquam potest heri quod omnes simul proferant verba consecrationis, cum multi qui ordinantur sint parum sciente & parum discreti, nec vnus expectat alium in dicendo verba C: nonis & consecrationis, nec illa verba dicuntur in alto vt vnus possit alium audire, & se ei conformare: & sic contingit quod vnum profert verba consecrationis ante alium, & primus consecra totum si tunc consecrare intendit & reliqui nihil faciunt, sed dicunt verba consecrationis supra materiam iam consecratam.

Nec valet quod dicitur, quod intentio omnium fertur ad vnum instans consecrationis scilicet ad illud in quo episcopus profert verba quia intentio non facit quod verba habeant suam efficaciam antequi proferantur vel postquam prolata sunt. Alioquin effectus consecrationis posset anticipari vel differri secundum voluntaten sacerdotis, ita quod proferens verba consecrationis in mane inter dens quam haberent effectum suum non tunc, sed circa horam tertiam, consecraret circa tertiam horam virtute verborum praecedentium, quod non videtur conueniens, sed periculosum & erro. neum, ergo verba consecrationis habent effectum suum in prim instanti in quo prolata sint vel nunquam: si ergo non omnes simu verba consecrationis proferant, qui prius profert totum consecrat si pro tunc intendat consecrare, sequentes autem nihil faciunt, sesolum verba consecrationis iterant super materiam consecratam

Et ad hoc dicunt quidam quod qui proferunt prius quan episcopus non intendunt tunc consecrare, & ideo non consecram cum desit intentio consecrandi, sed virtus verborum transeuntium manet diuina virtute in aere vsque ad instans in quo episcopus profert verba consecrationis & tunc concurrunt omnes virtutes verborum praesentium, & sic omnes consecrant eandem materiam. Cum enim ecclesia regatur spiritu sancto, credibile es quod consuetudines approbatae ab ecclesia sint conformes voluntati Dei, & ideo vbi est talis consuetudo quam ecclesia Roma na scit & Innocentius qui fuit papa sciuit nec reprobauit, imo approbauit, temerarium videtur tales consuetudines reproba re quamuis enim intentio sacerdoris non possit anticipare vel retardare effectum verborum, diuina tamen virtus cui concordesunt tales ordinationes potest effectum verborum suspendere e retardare. Quod autem Innocentius talem consuetudinem approbet confirmatur per aliud quod ipse dicit de officio missa par 3. ca. 19. vbi dicit sic: consueuer ut pres byteri cardinales cir cunstare Romanum pontificem & cum eo pariter celebrare Cumque consummatum est sacrificium de manu eius communionem accipere signantes apostolos qui cum domino parite discumbentes de manu eius eucharistiam acceperunt.

Primum autem istorum. Ique virtus verborum praesentium remaneret in aere vsque ad initas verborum in quo episcopus consecrat, est adeo derisorium quod non est reprobatione dignum. Quod enim Deus propter particularem consuetudinaliquarum ecclesiarum transferat accidens de subiecto in subiectum, scilicet virturem quam ponunt in verbis quae transeunt & conseruet eam in aere & mutetritum sacramentorum qua ipse inflirunt est pure fictum: sed illud quod vniuersalis ecclesitenet de satramentis & articulis est a spiritu sancto.

Quod autem dicitur de Innocentio qui videtur approbasse illam consuetudinem, potest dici quod approbat, vt doctor & non vt Papa, nec doctrina sua tenetur in omnibus, nec ecclesia Romana tenet illud quod ipse dicit de presbyteris cardinalibus concelebrantibus cum Papa, & si fiebat tempore suo, nunc tamen non fit, quia visum est periculum posse facile contingerin tali celebratione, imo vix fieret quin periculum contingeret & ideo illa consuetudo a bolita est, sicut nobis constat, qui in curia Romana longo tempore stetimus & adhuc ibidem sumus, & missis summorum pontificum interfuimus in quibus illa consuetudo nunquam fuit obseruata, & si obseruaretur non esset necessarium credere quod bene fieret, quia secundum Hieron, mum non quod fit Romae, sed quod fieri debet attendendum es

Alius modus est, quod plures sacerdotes eandem hostiam possunt consecrare, dum tamen verba coniecrationis simul pro ferant, aliâs, non, sed primo proferens totum consecrat & sequennihil facit. Quod probatur sic: concurrentibus omnibus quae sum de necessitate sacramenti vere perficitur sacramentum, sed quar do sacerdos profert verba consecrationis super debitam materiam cum intentione consecrandi tunc concurrunt omnia quae sun de necessitate sacramenti: ergo vere consecrat, sed qua rationi iste consecrat eadem ratione & alius qui eadem verba simul pro fert simili intentione, quare &c. Nec sunt duae consecrationes sed vna, quia virtus diuina potest secundum suum beneplacitum pro ducere aliquem vnum effectum per ministerium vnius vel plurium

Ad primum argumentum dicendum, quod quando plure proferunt simul verba consecrationis super eandem materian nullus eorum facit totum, sed virtus diuina assistens est quae facit totum quandoque cum ministerio vnius, quandoque cum ministerio plurium, sicut habetur prima causa quaestione I. ca. non nocet. vbi dicitur sic: eucharistia & alia quaecunque in altario ponuntur non ab homine, sed a Deo sanctificationem accipiunt.

Ad iecundum argu. dicendum, quod ratio bene procederet si in sacramentis esset virtus creata quae secundum se sufficere ad effectum huius sacramenti, hoc est ad faciendum, quod cor pus Christi esset in hoc sacramento, sed non est ita, imo ad hoc solum attingit virtus diuina. Deus enim nihil facit frustra, & ideo ex eius ordinatione non est quod plures virtutes concurant vbi vna sufficit & totum facit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3