Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum solis sacerdotibus liceat sacramentum Eucharistiae populo ministrare
QVAESTIO QVARTA. Vtrum solis sacerdotibus liceat sacramentum Eucharistiae populo ministrare. Thum. 3. 4. 8a. an. 3.
TERTIO quaeritur, vtrum solis sacerdotibus liceat sacramentum eucharistiae populo ministrare. Et arguitur quod non: quia ad integritatem sacraamenti eucharistiae pertinet consecratio corporis Christi sub specie panis, & sanguinis sub forma vini, sed diaconi habent officium dispensandi sanguinem ergo similiter habent officium dispensandi cyrpus Christi. NMinor patet per illud quod dicit beatus Laurentius diaconus beato Sixto papae: videlicet quod ei commiserat dominici sanguinis dispensationem.
Item dispensatio huius sacramenti non consistit in materi, consecratione quae requirit ordinem sacerdotalem in consecra ce (vt dictum suit prius) sed consistit in sola tradi.igne. Sed istud vt videtur, potest competere simplici laico qui potest eum digne suscipere. cum non sic majus digne tradere quam digne suscipere. ergo videtur quod hoc sacramentum conuenit simplici laico ministrare. Et sic confirmatur, quia si simplex laicus inueniret corpus Christi cecidisse in lutum, graue esset dicere, quod non liceret ei ipsum leuare, sed qua ratione posset hoc facere, posset eadem ratione alteri ministrare, ergo &c. 2
IN CONTRARIVM arguitur sic, per illud quod habetur in decretis de conse. dist. 2. ca. peruenit. vbi inhibetui expresse ne etiam infirmi sacerdotes per laicos hoc sacramentum transmutant. & 23. dist. dicitur, quod non oportet diaconum dare panem, id est corpus Christi. Et si diaconus hoc non debet, multo minus inferiores ministri vel laici.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est an laicis liceat corpus Christi aliis ministrare. Secundum est an hoc liceat diaconis & inferioribus ministris an soli sacerdoti. Tertium est an recipiens hoc sacramentum a sacerdote excommunicato, vel haeretico, vel fornicario peccet.
QVANTVM ad pri dicen. est quod nulli laico quantuncun que sancto, licet hoc sacramentum aliis ministrare. Cuius ratiest, quia secundum Diony. lex diuinitatis est infima ad suprema pe media reducere. Cum ergo populus laicus reducatur in Deum pe administrationem sacramentorum in quibus confertur gratia suscipientibus ea si sint bene dispositi. Haec reductio secundum diunam ordinationem debet fieri per ministros ecclesiae, qui sunt medij inter Deum & populum, & non per laicos, qui in giadu ecclesiastico tenent infiaium locum quantuncunque sint magni ieriti. Veruntamen quia baptismus est sacramentu sumnmiae nec. ssitatis maxime quantum ad paruulos, qui sine baptismo saluari non possunt, ideo vbi non est praesens sacerdos, aut alius minister, & periculum mortis euidenter imminet paruulo, licitum est tuie laico paruulum baptizare, sed sacramento eucharistiae non est tatae necessitatis quia vbi deest minister sufficit deuotio & coritio recipiendi ipsum, propter quod in nullo casu licitu est laico eucharistiam ministrare.
QUANTVM ad secundum sciendum est, quod diacouus cum ordi natur, consecratur ad ministerium, sicut habetur in decretis 23. di c. diaconus. est enim proprius minister sacerdotis, vnde sicut diaconi est conferre materia consecrandam, sic eius est seruire seu ministrare sacerdoti circa materiam consecratam: vnde vbi consuetudo est, quod sacerdos communicat extra altare, sicut semper facit papa in missis solennibus diaconus portat ei sanguinem in calice, & sic ministrat ei sanguinem ad communicandum mediante tamen calice, cor pus autem Christi sumit papa per scipsum, & non per ministerium diaconi, quia cum omnia quae immediate tangunt hoc sacramentum sint & debeant esse consecrata propter excellentiam sacramenti, diaconus cuius manus non sunt consecratae non debet hoc sacra metum immediate tangere, & fortiori ratione inferiores ministri
Vidimus tamen oculata fide pluribus vicibus; quod in missis in quibus diaconi cardinales communicant de manu papae quod postea vnus de diaconis cardinalibus manibus pi opriis accipiebat cor pus Ch. isti & dabant clericis capellae papae, quauis essent praesentes presbyteri cardinales & multi piaelati qui potuissent hofacere, vtrum autem hoc esset bene factu an male relinquatur iud cio meliori: credo tamen quod decentius fuisset factum si per vnum ex presbyteris cardinalibus fuisset corpus Christi caeteris mini stratum. Verum si sacerdos non sit praesens vel sit infirmus seu impotens & aliquis paroecianus de cuius vita probabiliter timetur, petat hoc saci amentum sibi ministrari, in hoc casu credibile est quod liceat diacono corpus Christi ministrare, maxime si super hoc extet licentia episcopi vel presbyceri. Si autem infirmus esset sacerdos, tunc per diaconum posset sibi portari eucharistia mediante vase, & ipsemet sacerdos deberet eam manibus propriis accipere & sumere, & non de manibus diaconi, nisi sacerdos esset siccinfirmuss & impotens quod propriis manibus non posset eam suscipere, & ad os suum sine periculo portare
QUANTVM ad tertium sciendum est, quod ab excommunicatis haereticis & schismaticis, non licet hoc sacramentum accipere, quia cum sint per sententiam praecisi ab ecclesia, & maximae quantum ad administrationem sacramentorum: quicunque parpat cum eis in huius sacramenti susceptione mobediens eit eccleliae & paeccat mortaliter. De fornicarus distinguendum, quiaut sacerdos est fornicaius occultus, & tunc non est vitandus, in missam, nec in administratione sacramentorum, aut est notorius peeatiam lata contra ipesum, vel per confessionem propriam factam in iure, vel per rei euidentiam quae nulia tergiuerfationi celari potest, & tunc est, vitandus, nec licet ab eo audire missam nec recipere ecclesiastica sacramenta: tunc enim suspensus ef non solum quantum ad seipsum, sed quo ad alios, vt habetur extra de cohabitatione clericorum & mulierum, capitulo vltimo.
VTAD PRIMVM argumentum dicendum, quod ad diaconum pertinet hoc sacramentum ministrare mediantibus vasis, sed non immediate tangere nisi in casibus supradictis: & quia sanguis ministratur semper mediante vase, ideo diaconus dicitur dispensator dominici sanguinis, nec est simte de corpore quod immediate tangitur, dum dispensatur.
Ad secundum dicendum quod ad reueretiam huius sacra menti non solum requiritur sauctificatio morum, sed etiam sacramentali, sanctificatio, quia omnia quae immediate applicantur ad sacramentum sunt benedicta seu sacrata (vt dictum fuit) & quia laicus quantumcunque sanctus caret tali sanctificatione, ideo ad confirmationem non licet laico hoc sacramentum dispensare. Si tamen laicus inueniret hoc sacramentu cecidisse in lutum; & non esset praesens sacerdos diaconus, vel inferior minister, licerei laico eucharistiam sic inuentam tollere & portare ad sacerdotem, quia hoc pertineret ad reuerentiam, & non ad dispensationem.
On this page